Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
10.1
607 EPISTOLA III. PASCHASINI EPISCOPI LILYBETANI AD LEONEM PAPAM. De Paschate anni 444.
10.1
Paschasinus de cylo paschali a Leone consultus, post pauca de Siciliae clade praemissa, Alexandrinam supputationem, Romana posthabita, retinendam esse probat, tum ex Hebraeorum calculo, tum ex miraculo quod Zosimi papae tempore contigit.
10.2
Domino vere sancto atque beatissimo ac apostolico, mihique post Dominum plurimum colendo papae LEONI PASCHASINUS episcopus.
10.1
607 EPISTOLA III. PASCHASINI EPISCOPI LILYBETANI AD LEONEM PAPAM. De Paschate anni 444. CAP. I.
10.1
Apostolatus vestri scripta diacono Panormitanae Ecclesiae SILANO deferente percepi, quae nuditati meae atque aerumnis, 608 quas amarissima captivitate faciente incurri, solatium in omnibus atque remedium attulerunt, coelesti rore meum animum recreantes, atque omne quod triste fuerat, abstergentes, domine venerabilis papa. Jubere dignata est corona vestra, ut quid paschalis supputationis veritas anni post hunc futuri haberet, sacrosanctis auribus vestris exiguitas mea intimaret. Cui praecepto pio inobediens existere non potui omnino, nec debui. Diutino itaque tractatu, vel ratiocinatione id verum invenimus, quod ab Alexandrinae Ecclesiae antistite beatitudini vestrae rescriptum est. Nam cum Romana supputatio, quae cyclo concluditur, cujus ipse, de quo agitur, erit sexagesimus tertius annus, qui cyclus coepit a consulatu ANTONINI et SIAGRII, nobis dubietatem afferret, eo quod septimo kalendarum Aprilium die dies Dominica et luna vigesima secunda incurreret, et iterum nono kalendarum Maiarum die( ut rei veritas habet) Dominica dies et luna decimanona obveniret: in hoc ambiguo fluctuantes, ad Hebraeorum, hoc est legalem supputationem nos convertimus, quae cum a Romanis ignoratur, facile errorem incurrunt. Coepit ergo ogdoas a consulatu 609 virorum clarissimorum Aetii iterum et Sigesvulti, quae clauditur anno de quo quaestio videtur exorta. Talis ratio haec est: Priores duo sunt anni communes, tertius embolismalis, quartus et quintus communes, sextus embolismalis, septimus communis, octavus embolismalis. Pervidet ergo apostolatus vestri prudentia octavum annum ogdoadis fieri aliter non posse nisi embolismum teneamus. Quod si voluerimus illud quod superius diximus, id est, quod primum incurrit Pascha, septimo kalendarum Aprilium die celebrare, communem annum faciemus, et incipiet omnis deinceps subsequentium annorum supputatio vacillare.
10.2
607 EPISTOLA III. PASCHASINI EPISCOPI LILYBETANI AD LEONEM PAPAM. De Paschate anni 444. CAP. II.
10.2
Et ne hoc quod exposuimus beatitudini vestrae obscuritatem aliquam afferat, suggerimus communes annos, apud Hebraeos duodecim tantum lunas, hoc est dies 354 habere; embolismos vero lunas tredecim habere, hoc est dies 384. Necessitate ergo embolismi cogimur id tenere, quod longius est, ne a vero deviare videamur. Neque nobis aut novum aut erraticum videatur, cum dies passionis undecimo kalendas Maii occurrat, a qua( sicut Graecis videtur) Pascha nomen accepit; licet Hebraeae linguae interpretes tradant Pascha transitum dici, quod tamen idem et Joannis evangelistae dicto firmatur, quo ait, cum de passione loqueretur: Cum venisset hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem. Non ergo nos dies una longius 610 posita terreat, ne cum hanc vitamus incurramus errorem, sicut evenit tempore beatae recordationis domini mei, praedecessoris apostolatus vestri Zosimi, anno consulatus Honorii Augusti undecimo, et Constantii secundo. Tunc enim, cum declinaretur, ne decimo kalendas Maii dies Paschae teneretur, celebratum octavo die kalendas Aprilis, id est, pro embolismo communis est annus tentus, et error gravissimus est ortus, in tantum ut mysterio certo, quod dono sancti Spiritus ministratur, haec veritas probaretur. Quod propterea credidi exponendum, quia locus ipse etiam sancto atque a me venerando fratri meo Libanio diacono notissimus est. Cujus mysterii miraculum tale est.
10.3
607 EPISTOLA III. PASCHASINI EPISCOPI LILYBETANI AD LEONEM PAPAM. De Paschate anni 444. CAP. III.
10.3
Quaedam vilissima possessio, Meltinas appellatur in montibus arduis ac silvis densissimis constituta, illicque perparva atque vili opere constructa est Ecclesia. In cujus baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fons ex se repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut aqua venerat, ex sese discedit. Tunc ergo, sicut supra diximus, sub sanctae memoriae domino quondam meo ac beatissimo papa Zosimo, cum apud Occidentales error ortus fuisset, consuetis lectionibus nocte sancta decursis, cum presbyter secundum morem baptizandi horam requireret, usque ad lucem aqua non veniente, 611 non consecrati, qui baptizandi fuerant, recesserunt. Ut ergo breviter narrem, illa nocte, quae lucescebat in diem Dominicam, decimo die kalendas Maii fons sacer hora competenti repletus est. Evidenti ergo miraculo claruit Occidentalium partium fuisse errorem.
10.4
607 EPISTOLA III. PASCHASINI EPISCOPI LILYBETANI AD LEONEM PAPAM. De Paschate anni 444. CAP. IV.
10.4
Haec prout potui, vel epistolaris brevitas passa est, jubente apostolatu vestro, rescripsi; provolutus obsecrans ut pro mea parvitate, immo pro totius orbis statu, orare dignemini: ut tandem de tot necessitatibus liberati cognoscamus quoniam ipse est Deus noster, qui facit mirabilia solus. Qui jam non tradat bestiis animas confitentes sibi, neque amplius patiatur tentari nos supra id quod ferre possumus, sed faciat cum tentatione proventum misericordem pro sua pietate, ut sustinere possimus. Orate pro me.