Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Etymologiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8178 Etymol
18.1.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT PRIMUM. De auctoribus rerum rusticarum.
18.1.1
1. Rerum rusticarum scribendi solertiam apud Graecos primus Hesiodus Boeotius humanis studiis contulit; deinde Democritus, Mago quoque Carthaginensis in XXVIII voluminibus studium agricolationis conscripsit. Apud Romanos autem de agricultura primus Cato instituit, quam deinde Marcus Terentius expolivit, mox Virgilius laude carminum extulit. Nec minus studium habuerunt postmodum Cornelius Celsus, et Julius Atticus, Aemilianus, sive 309 Columella insignis orator, qui totum corpus ejusdem disciplinae complexus est.
18.1.2
2. Primum ad aratrum boves junxisse ferunt quemdam privatum hominem et fulminatum, nomine Homogirum. Quidam autem Osirim dicunt esse artis hujus inventorem. Quidam Triptolemum. Et hic quaestio est quomodo prima Ceres ferro in Graecia vertere terram instituit; sed ferro qualicunque, non specialiter vomere, aut aratro.
18.1.3
3. Stercorandi agri rationem primus induxit quidam nomine Stercutius, in Italia. Cujus ara a Pico dedicata est. Hic plura instrumenta agriculturae reperit, primusque agros fimavit. Eumdem quidam Saturnum putaverunt, ut majorem illi nobilitatem facerent hoc nomine, quo splendide sonaret, et dignitatem tituli compararet. 310
18.2.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT II. De cultura agrorum.
18.2.1
1. Cultura est qua frumenta vel vina magno labore quaeruntur, ab incolendo vocata. Divitiae enim antiquorum in iis duobus erant, bene pascere et bene arare. Cultura agri, cinis, aratio, intermissio, incensio stipularum, stercoratio, occatio, runcatio.
18.2.2
2. Cinis est incendium, per quod ager inutilem humorem exsudat.
18.2.3
Aratio dicta, quia de aere prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex est autem aratio: vernalis et autumnalis.
18.2.4
Intermissio est qua alternis annis vacuus ager vires recipit.
18.2.5
3. Stercoratio est laetaminis aspersio. Stercus autem vocatum vel quia sternitur in agris, vel quia extergi oporteat quidquid sordium in civitate redundat, sive, quod verius est, a Sterce, qui et Stercutus dictus. Idem et fimus est, qui per agros jacitur. Et dictus fimus quod fiat mus, id est, stercus, quod vulgo laetamen vocatur, eo quod suo nutrimento laeta faciat germina, reddatque pinguia arva et fecunda.
18.2.6
4. Occatio est cum rustici, satione facta, bubus dimissis, 311 grandes glebas caedunt, ac ligonibus frangunt; et dicta occatio, quasi obcaecatio, quod operiat. Occare igitur est operire terra semina, vites, vel arbores.
18.2.8
5. Runcatio est a terra herbas evellere. Nam rus terra est.
18.2.9
Sulcus a sole vocatus, quod proscissus solem capiat.
18.2.10
Veruactum dicitur, quasi vere actum, id est, verno aratum.
18.2.11
Proscissio est aratio prima, cum adhuc durus est ager.
18.2.12
6. Satio dicta, quasi seminis actio, vel quasi satorum actio. Serere autem vocatum, quia hoc coelo sereno faciendum est, non per imbres. Hinc est et illud Virgilianum: Nudus ara, sere nudus. Messis a metendo, id est, recidendo, dicta.
18.2.13
7. Seges autem de semine dicta, quod jacimus, sive a sectione.
18.3.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT III. De frumentis.
18.3.1
1. Prima Ceres coepit uti frugibus in Graecia, et habere segetes, translatis aliunde seminibus. Hujus meminit Ovidius dicens: Prima Ceres unco glebam dimovit aratro; Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris.
18.3.3
2. Frumenta sunt proprie quae aristas habent; Fruges autem reliqua. Frumenta autem, vel fruges, a frumendo, hoc est, 312 a vescendo, dictae. Nam frumen dicitur summa pars gulae.
18.3.4
3. Primitiae proprie sunt quae de frugibus praecerpuntur.
18.3.5
4. Triticum, vel a tritura dictum, quod purissimum horreo condatur, vel quia granum ejus commolitur et teritur.
18.3.6
5. Far dicitur, eo quod initio frangeretur.
18.3.7
Apud antiquos enim molarum usus nondum erat, sed frumentum in pila missum frangebant, et hoc erat genus molendi.
18.3.8
6. Adoreum tritici genus, quod idem vulgo semen dicitur. Ador quondam appellatum ab edendo, quia primo eo usi sunt homines, sive quia in sacrificio ipsius generis panis ad aras offerebatur. Unde adorea sacrificia dicuntur.
18.3.9
7. Siligo genus tritici a selecto dictum. Nam in pane species ejus praecipua est.
18.3.10
8. Trimestre triticum ideo nuncupatum, quia satum post tres menses colligitur; nam ubi propter aquam, aliamve causam, matura satio omissa est, praesidium ab hoc petitur.
18.3.12
9. Alica, Graecum nomen est.
18.3.13
Alicastrum simile est alicae, pondere et bonitate praecipuum.
18.3.14
10. 313 Hordeum dictum, quod prae caeteris generibus frumenti aridum ante fiat, vel quod spica ejus ordines habeat. Horum tria genera. Primum hexaticum vocatur, eo quod spica ejus sex ordines habeat, quod quidam cantherinum appellant, quoniam animalia melius quam triticum pascit, et homines salubrius quam malum triticum. Alterum distichon, eo quod duos ordines habet hoc plerique galaticum vocant. Tertium trimestre, quia dum cogit necessitas, verno seminatur, et celeriter colligitur.
18.3.15
11. Scandula, a divisione vocata. Duplex enim est, scanditurque, id est, dividitur.
18.3.17
12. Centenum appellatum, eo quod in plerisque locis jactus seminis ejus in incrementum frugis centesimum renascatur.
18.3.18
Hinc et millium a multitudine fructus vocatum.
18.3.19
13. Panicium dictum, quod multis in regionibus ex eo panis vice homines sustententur, quasi panificium.
18.3.20
Pistum a pasto.
18.3.21
Sesamum, Graecum nomen est.
18.3.22
14. Farrago dicta a farre. Est enim herba hordeacea adhuc viridis, necdum granis ad maturitatem turgentibus.
18.3.23
15. Spicam de maturis frugibus abusive dicimus. Nam proprie spica est cum per culmi folliculum, id est, extremum tumorem aristae, adhuc tenues in modum spiculi eminent.
18.3.25
16. Arista appellata, quod prius ipsa arescat.
18.3.26
Culmus est ipse calamus spicae, qui a radicibus nascitur. Et dictus culmus, quasi calamus.
18.3.27
17. Folliculus est theca frumenti, in qua granum servatur interius. 314 Haec super spicam vallo instructa munimen praetendit, ne avium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur, aut vestigiis proteratur.
18.3.29
18. Stipulae sunt folia, seu vaginae, quibus culmus ambitur, atque fulcitur, ne pondere frugis curvetur, quae ambiunt culmum. Et dicta stipula, quasi usta, et quasi ustipula. Stipula dicta ab usto; collecta enim messe uritur propter culturam agri. Item stipula, vel quia pars ejus uritur, pars interdum pro palea praeciditur.
18.3.30
19. Palea a quibusdam vocari dicitur, quod pala ventiletur, ut frumenta purgentur. Gentiles autem paleam a quadam Pale frugum inventrice nominaverunt, quam Cererem esse volunt. De qua Virgilius: Te quoque, magna Pales, et te memorande, canemus. Item alii a pabulo nuncupatam dicunt paleam, quod ea primum sola in pascendis animalibus praebebatur. Cujus natura ex contrario tantum est frigida, ut obrutas nives fluere non sinat; adeo calida, ut maturescere poma compellat.
18.4.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT IV. De leguminibus.
18.4.1
1. Legumina a legendo dicta, quasi electa. Veteres enim meliora quaeque legebant, sive quod manu legantur, neque sectionem requirant.
18.4.2
2. Leguminum plurima genera, ex quibus faba, lenticula, pisum, faselus, cicer, lupinus gratiora in usum hominum videntur.
18.4.3
3. Faba Graeca etymologia a vescendo vocabulum sumpsit, 315 quasi faga, φάγειν enim Graece comedere dicitur. Primum enim homines hoc legumine usi sunt. Hujus species duae, quarum altera communis, altera Aegyptia.
18.4.5
4. Faba fresa dicta, eo quod eam homines frendant, id est, frangant, et molendo comminuant.
18.4.6
5. Lens vocata, quod humida et lenta est, vel quod adhaeret humi.
18.4.8
6. Faselus autem, et cicer Graeca nomina sunt, sed faselus vile genus leguminis, quia omne quod abundat vile est, hoc autem semen abundanter invenitur.
18.4.9
7. Lupinus Graecum et ipsum nomen est. De quo Virgilius: Tristisque lupini, quia vultum gustantis amaritudine contristat; unde eos prae amaritudine, nec vermis, nec ullum animal comedit.
18.4.10
8. Medica, vicia, ervum, pabulorum optima sunt.
18.4.11
9. Medica dicta, quia Medis translata est in Graeciam, tempore quo eam Xerxes rex Persarum invasit.
18.4.12
Haec semel seritur, et decem annis permanet, ita ut quater vel sexies possit per annum recidi.
18.4.13
10. Vicia dicta, quod vix ad triplicem perveniat fructum, 316 cum alia legumina proventum habeant fertilem. Unde et Virgilius: Aut tenues fetus viciae.
18.4.14
11. Pisa, quod ea pensabatur aliquid auri minutum. Nam pis aurum dicitur.
18.4.15
12. Ervum a Graeco trahit vocabulum. Hoc enim illi ὅροβον dicunt, quod dum sit quibusdam pecoribus infestum, tauros tamen pingues efficit.
18.5.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT V. De vitibus.
18.5.1
1. Vitis plantationem Noe primus instituit rudi adhuc saeculo. Apud Graecos autem inventorem vitis Liberum appellant. Unde et eum gentiles post mortem deum esse voluerunt.
18.5.2
2. Vitis dicta, quod vim habeat citius radicandi, Alii putant vites dictas, quod invicem se vittis innectant, vicinisque arboribus reptando religentur. Est enim earum natura flexilis, quia, quasi brachiis quibusdam, quidquid comprehenderint stringunt.
18.5.3
3. Labrusca est vitis agrestis, quae in terrae marginibus nascitur. Unde et labrusca dicta a labris et extremitatibus terrae.
18.5.4
4. Codex dictus, quasi caudeae. Sic enim et veteres clodum pro claudo dicebant.
18.5.5
5. 317 Sarmentum a serendo, quasi serimentum.
18.5.6
Malleolus est novellus palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ob similitudinem rei: quod in ea parte quae deciditur ex veteri sarmento prominens, utrinque mallei speciem praebet.
18.5.7
6. Spadones sunt surculi fruge carentes, ex ipsa appellatione, quod sint inhabiles fructui, et sterilitate affecti.
18.5.8
7. Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia lougius recessit a matre, et quasi prosilit, seu quia acuminis tenuitate teli speciem praefert.
18.5.9
8. Summitates vitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur.
18.5.10
9. Palmes vitis materia mollis, qui per novella brachia emissus fructum affert. Nam ideo rustici partem vitis palmitem dicunt. Palmes enim derivativum nomen est, quod nomen paragogum dicitur, quod a palma derivetur. Palma enim habet nomen prototypum, quod dicitur principale, ab eo quod ex se derivatum faciat.
18.5.11
10. Pampinus est folium, cujus subsidio vitis a frigore, vel ardore defenditur, atque adversus omnem injuriam munitur. Qui ideo alicubi intercisus est, ut et solem ad maturitatem fructus admittat, et umbram faciat. Et dictus pampinus, quod de palmite pendeat.
18.5.12
11. Capreoli dicti, quod capiant arbores, sunt enim cincinni, 318 sive uncinoli, quibus se innectere vites et suspendere solent arboribus, quo adminiculo freti palmites ventos ac turbines contemnere queant, et sine lapsu periculorum fructus suos sustineant, ac sese vaga proceritate diffundant.
18.5.13
12. Corymbi sunt annuli qui proxima quaeque ligant, et comprehendunt, ne longius laxati palmites ventorum flatibus dissipentur.
18.5.14
13. Uvae dictae, quod intrinsecus humore sunt plenae, succique et pinguedinis. Nam humidum est quod exterius humorem habet, uvidum quod interius.
18.5.15
14. Acina.....
18.5.16
Botrus . . . .
18.5.17
Racemus est botrionis pars, et botrio Graecum est.
18.5.18
15. Suburbanae uvae quaedam dicuntur, quia fructus earum ad escam velut pomum in urbibus venditur. Commendat enim eas et species et saporis jucunditas, ex quibus sunt praecoquae, duracinae, purpureae, dactyli, Rhodiae, Lybicae, cerauniae, stephanitae, tripedaniae, unciariae, cidonitae. Durabiles autem per totam hiemen Venuculae et Numisianae.
18.5.19
16. Praecoquae vocatae, quod cito maturescant, et ante omnes sole coquantur. Has lageos dicunt, quod currant ad maturitatem velociter, ut lepus. 319
18.5.20
17. Purpureae, a colore dicuntur.
18.5.21
Dactyli, a longitudine.
18.5.22
Rhodiae, et Lybicae, a regionibus nuncupatae sunt.
18.5.23
Cerauniae vero, quod rubeant, velut ignis.
18.5.24
Stephanitae, a rotunditate.
18.5.25
Unciariae, a magnitudine.
18.5.26
18. Genera autem uvarum quae vino deserviunt plurima. Ex quibus aminea dicta, quasi sine minio, id est, sine rubore. Album enim vinum reddit, quae cum sit unius nominis, non unam speciem reddit. Amineae duae geminae, ab eo dictae quod duplices uvas mittant.
18.5.27
Aminea lanata, quia plus omnibus lanescit lanugine.
18.5.28
Rubeliana dicta, quia ejus materia rubet.
18.5.29
19. Faecinia minuti acini et durae cutis uvas habet, nobilitate amineam sequitur, fecunditate praecedit. Quam proinde faeciniam vocat, quod plus quam caeterae faecis afferat.
18.5.30
20. Apianae vinum dulce faciunt, quas nisi cito legas, pluviis, et ventis, et maxime apibus infestantur, quarum depraedatione Apianae cognominatae sunt. 320
18.5.31
21. Balanitae a magnitudine nomen sumpserunt, βάλανον enim Graeci glandem vocant.
18.5.32
22. Biturica a regione nomen sortita est, turbines, et pluvias, et calores fortissime sustinens, nec in macra terra deficiens, hujus meriti et basilisca est.
18.5.34
23. Argitis Graecula vitis, generis albi, fertilis.
18.5.35
Visula materiam et brevem, et latum folium mittens, cujus fructum nisi primo tempore colligas, aut ad terram decidet, aut humore putrescet.
18.5.36
24. Inerticula nigra est, quam Graeci amethyston vocant, boni vini, et lenis, a quo etiam nomen traxit, quod iners in tentandis nervis habeatur, quamvis gustui non sit hebes.
18.5.37
25. Mareoticae a regione Aegypti Mareotis dictae, unde prius venerunt; sunt enim et albae et nigrae.
18.5.38
26. Helvolae, quas quidam varias appellant, neque purpureae, 321 neque nigrae; ab helvo colore ita dictae, subalbi tamen musti. Helvum enim est nigrum candidumque colore. Nam helvum, nec album, nec nigrum est.
18.5.40
27. Tertius locus vitium quae sola fecunditate commendantur, abundantia copiosa, multumque vini fluens.
18.5.41
28. Vitiscionia uvas grandes magis quam multas habet; nomen autem inde hoc sumens, quod multum vini fluat.
18.5.42
Syriaca, vel quia de Syria allata, vel quia nigra est.
18.5.43
29. Multa autem genera vitium sunt, quae tamen mutatione loci et qualitatem et nomen amittunt.
18.5.45
30. Vitibus inter caetera magis ista conveniunt, oblaqueatio, putatio, propaginatio, fossio.
18.5.46
31. Oblaqueare est circa codicem terram aperire, et velut lacus efficere. Hoc aliqui excodicare appellant.
18.5.47
32. Putare est virgam ex vite supervacuam resecare, cujus flagellis luxuriat. Putare enim dicitur purgare, id est, amputare.
18.5.48
33. TRADUCERE, transducere. PROPAGINARE vero flagellum vitis terrae submersum sternere, et quasi porro pangere. Hic propagines 322 a propagare, id est, protendere, dicuntur.
18.5.49
Fodere vero est foveam facere, quasi fovere
18.6.2
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT VI. De arboribus.
18.6.2
1. Arborum nomen, sive herbarum, ab arvis inflexum creditur, eo quod terris, fixis radicibus, adhaerent. Utraque autem ideo sibi pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terram jeceris, herba prius oritur, dehinc confota surgit in arborem, et infra parvum tempus, quam herbam videras, arbustum suspicis.
18.6.3
2. Arbustum arbor novella, et tenera, in qua insertio fieri potest, et dicta arbusta, quasi arboris hasta. Alii arbustum locum, in quo arbores sunt, volunt accipere, sicut salictum. Sic et virectum, ubi virgulae, et virentes.
18.6.4
3. Arbor autem et fructifera, et sterilis; arbos autem non nisi fructifera. Genere autem feminino arbores dicimus, poma vero neutro.
18.6.6
4. Frutex brevis est appellatus, quod terram fronde tegat, cujus plurale nomen fruteta; arbor alta est.
18.6.7
5. Silva vero spissum nemus, et breve. Silva dicta, quasi xilva, quod ibi ligna caedantur. Nam Graeci ξύλον lignum dicunt. Multa enim Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipiunt.
18.6.8
6. Nemus a numinibus nuncupatum, quia pagani ibi idola constituebant. 323 Sunt enim nemora arbores majores, umbrosae frondibus.
18.6.9
7. Lucus est densitas arborum solo lucem detrahens, tropo antiphrasi, eo quod non luceat, sive a luce, quod in eo lucebant funalia, vel cerei, propter nemorum tenebras.
18.6.10
8. Saltus est densitas arborum alta, vocata hoc nomine, eo quod exiliat in altum, et in sublime consurgat.
18.6.11
9. Aviaria secreta nemora dicta, quod ea aves frequentant.
18.6.12
10. Recidiva arborum sunt quae, aliis sectis, repullulant. Alii recidiva a cadendo dicunt, quia post casum nascuntur. Alii a recidendo, et repullulando dixerunt; ergo recidivum, ubi mors, aut casus.
18.6.13
11. Insitio dicitur, cum fisso trunco surculus fecundae arboris sterili inseritur; aut oculorum impositio, cum, inciso cortice, libro alienae arboris germen immittitur.
18.6.15
12. Plantae sunt de arboribus; Plantaria vero quae ex seminibus nata sunt cum radicibus, et a terra propria transferuntur.
18.6.16
13. Cespites frutices sunt, quasi cuspites, vel quasi circa pedes.
18.6.17
Frondes, quod ferant virgulta, vel umbras, sunt autem causa umbrarum.
18.6.18
Oculi nodi sunt, ex quibus frondes exeunt.
18.6.19
14. Radix appellatur, quod quasi radiis quibusdam fixa terris, in profunda dimergitur.
18.6.20
Nam physici dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum. Alii radicem a similitudine radiorum dictam putant, vel quia si eradatur, non repullulat.
18.6.22
15. Truncus est statura arboris insistens radici.
18.6.23
Corticem veteres corucem vocabant. Dictus autem cortex, quod corio lignum tegat. 324
18.6.24
16. Liber est corticis pars interior, dictus a liberato cortice, id est, ablato. Est enim medium quoddam inter lignum et corticem.
18.6.25
17. Rami sunt qui de trunco manant, sicut a ramusculis caetera.
18.6.26
Surculi a praecisione serrae nuncupati.
18.6.27
18. Virgulum est quod de radice pullulat; ramus, qui de ipso robore arboris; virga, quae de ramis. Proprie autem virgultum appellatur, quod ad radicem arboris nascitur, et quasi inutile ab agricolis amputatur. Et hinc dictum virgultum, quia ex virga tollitur. Virga, vel a virtute dicitur, quod vim in se multam habeat, vel a viriditate, vel quia pacis indicium est, quod vim regat. Unde hac utuntur magi ad placandos inter se serpentes, et idcirco in ea hos sustinent illigatos. Hac etiam philosophi, et reges, ac magistri, et nuntii, et legati utuntur.
18.6.28
19. Flagella dicuntur, ut praediximus, summae arborum partes, ab eo quod crebros ventorum sustinent flatus.
18.6.29
20. Cymas vocatas( dicunt) quasi comas.
18.6.30
Folia Graece φὑλλα dicuntur, inde est ad nos hoc nomen per derivationem translatum.
18.6.31
21. Flores nominati, quod cito defluant de arboribus, quasi fluores, quod cito solvantur. In his duplex gratia: coloris et odoris. Austro enim flores solvuntur, Zephyro fiunt.
18.6.32
22. Germen dicimus surculum praegnantem, a gerendo; unde et germinatio.
18.6.33
23. Fructus nomen accepit a frumine, id est, eminente gutturis parte, qua vescimur. Inde et fruges. Fructus autem proprie dicuntur agrorum, et arborum, quibus utique utimur. In animalibus vero abusive et translative vocamus fructum.
18.6.34
24. Poma dicta ab opimo, id est, a copiae ubertate. Matura 325 dicuntur, quia apta sunt ad mandendum; sic et immatura, quia priusquam matura fiant, dura sunt ad mandendum.
18.6.35
25. Ligna dicta, quia incensa convertuntur in lumen. Unde et lychnum dicitur, quod lumen det.
18.6.37
26. Hastula a tollendo nuncupata, quasi abstula. Fomes est hastula quae ab arboribus excutitur recisione, aut hastulae ambustae, aut ligna cavata, a fungis nomine accepto, qnod ita capiat ignem. De quo Virgilius: Rapuitque in fomite flammam.
18.6.38
27. Torris lignum adustum, quem vulgus titionem appellat, extractum ex foco, semiustum et exstinctum.
18.6.39
28. Quisquiliae, stipulae immistae surculis et foliis aridis. Sunt autem purgamenta terrarum.
18.6.40
Caries putredo lignorum; dicta hoc nomine, quod eveniat lignis virtute carentibus. 326
18.7.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT VII. De propriis nominibus arborum.
18.7.1
1. Palma dicta, quia manus victricis ornatus est, vel quod oppansis est ramis, in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne victoriae, proceroque ac decoro virgulto, diuturnisque frondibus vestita, et folia sua sine ulla successione conservans. Hanc Graeci Phoenicem dicunt, quod diu duret, ex nomine avis illius Arabiae, quae multis annis vivere perhibetur. Quae dum in multis locis nascatur, non in omnibus fructus perficit maturitatem. Frequenter autem in Aegypto et Syria. Fructus autem ejus dactyli, a digitorum similitudine nuncupati sunt, quorum etiam et nomina variantur. Nam alii appellantur palmulae similes myrobelani. Alii Thebaici, qui et Nicolai. Alii nucales, quos Graeci caryotas vocant.
18.7.2
2. Laurus a verbo laudis dicta. Hac enim cum laudibus victorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur, postea d littera sublata, et subrogata r, dicta est laurus, ut in auriculis, quae initio audiculae dictae sunt, et medidies, qui nunc meridies dicitur. Hanc arborem Graeci δάφνην vocant, 327 quod nunquam deponat viriditatem, inde illa potius victores coronantur. Sola quoque arbor haec vulgo fulminari minime creditur.
18.7.3
3. Malum a Graecis dictum, quod sit fructus ejus pomorum omnium rotundissimus. Unde et haec sunt vera mala quae vehementer rotunda sunt. Malum Matianum a loco vocatum unde prius advectum est. Nam multae arbores nomina ex provinciis et civitatibus de quibus allatae sunt acceperunt. Virgilius amantibus quid ex malo quaeri soleat ostendit.
18.7.4
4. Mala Cydonia nomen sumpserunt ex oppido, quod est in insula Creta, de qua dicere solent Graeci urbium Cretensium matrem Cydoniam, ex cujus pomo cydonitum conficitur. Fit quoque ex ea et vinum, quo languentium desideria falluntur. Nam specie, et gustu, et odore cujuslibet vini veteris imaginem repraesentat.
18.7.5
5. Melimelum a dulcedine appellatum, quod fructus ejus mellis saporem habeat, vel quod in melle servetur, unde et quidam: Si tibi Cecropio saturata Cydonia melle Ponentur dicas: haec melimela placent.
18.7.6
6. Malum Punicum dicitur, eo quod ex Punica regione sit genus ejus 328 translatum. Idem et malogranatum eo quod inter corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Arbor autem malogranata est generis feminini, pomum vero generis neutri. Flores malorum a Graecis appellati sunt κύτινοι; Latini caducum vocant. Agrestium autem malorum flores Graeci βαλάυστια appellaverunt, quorum alii albi, alii purpurei, alii rosei reperiuntur, similes floribus mali Punici. Negant medici mali Punici cibo corpora nostra nutriri; sed eo sic opinantur utendum, ut medicari potius, non alere, videatur.
18.7.7
7. Malum Persicum, cui brevis admodum vita concessa est, trium generum esse fertur: Duracinum, Armenicum, et Persicum. Duracinum nuncupatur, eo quod pomum ejus in gustu acorem referat. Armeniacum dicitur, quod primum genus ab Armenia sit advectum. Persicum vocatum, quod eam arborem primus in Aegypto severit Perseus, a quo se oriundos Ptolemaei ferebant. Haec in Perside fructum generat interfectorium, apud nos autem jucundum, ac suavem. Horum aliud praecox, aliud vocatur aestivum.
18.7.8
8. Medica arbor cujus nomen etiam in carminibis Mantuanis inclaruit, asportata primum a Medis, unde et vocabulum sumpsit. Hanc Graeci κεδρὸμηλον, Latini citriam vocant, quod pomum ejus ac folia cedri odorem referant. Malum ejus inimicum venenis, et 329 hoc est, quod idem poeta intelligi voluit cum tradat ex illa foveri animam. Haec arbor omni pene tempore plena est pomis, quae in ea partim acerba, partim matura, partim adhuc in flore sunt posita, quod in caeteris arboribus rarum est.
18.7.9
9. Mella, quam Graeci loton appellant, quae vulgo propter formam et colorem faba Syriaca dicitur. Arbor est enim magna, fructum ferens comestibilem, majorem pipere, gustu suavem, unde et mella vocata est.
18.7.10
10. Coccimela, quam Latini ob colorem prunum vocant, alii a multitudine enixi fructus nixam appellant. Cujus generis Damascena melior, a Damasco oppido, unde prius asportata est, dicta; cujus solum pomum stomacho mederi probatur, nam caetera noxia perhibentur. Haec sola arbor gummi glutinosum, et compactivum distillat, quo et medici et scriptores utuntur.
18.7.11
11. Elaeomeli nascitur in Palmyra Syriae civitate, ex eo ita appellata, 330 quod ex trunco oleum defluat in crassitudine mellis, saporis suavis.
18.7.12
12. Epimelis sorbo similis, mediocris arbor, et flore candidulo, dicta, quod dulcedine sit ejus fructus, et acuto sapore commistus. Haec arbor aetate durat exigua.
18.7.13
13. Melopos arbor in Africa Punica lingua vocata, ex qua profluit lentus succus, quia a loco Ammoniacus nominatur.
18.7.14
14. Mespilus arbor spinosa, fructu similis malorum, sed paulo breviore, unde et appellata, quod pilulae formam habeant ejus poma.
18.7.15
15. Pyrus vocata videtur, quod in ignis speciem deformata est, nam hoc genus pomi ab amplo incipit, et in angustum finit, sicut ignis. Pyrus autem arbor, fructus ejus pyrum est: cujus multae species, ex quibus Crustumia sunt pyra ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata. Poma pyri jumentis imposita, vel si pauca, vehementer onerosa dicuntur esse.
18.7.16
16. Cerasus a Ceraso urbe Ponti vocata. Nam Lucullus, cum Cerasum civitatem Ponti delesset, hoc genus pomi inde avexit, et a civitate Cerasum appellavit. Arbor autem Cerasus, pomum cerasum dicitur. Hoc etiam et ante Lucullum erat in Italia, sed durum, unde et Cornum appellatum est. Est autem arbor apta hastilibus, unde et Virgilius: Bona bello cornus. 331
18.7.17
17. Ficus Latine a fecunditate vocatur. Feracior enim est arboribus caeteris. Nam ter quaterque per singulos annos generat fructum, atque altero maturescente, alter oboritur. Hinc et caricae a copia nominatae. Ficus Aegyptia fecundior fertur, cujus lignum in aqua missum illico mergitur, et cum in limo aliquandiu jacuerit, deinde in superficiem sustollitur, versa vice naturae, quando madefactum debuit humoris pondere residere. Antea athletae ficis alebantur, priusquam eos Pythagoras exercitator ad carnis usum, qui fortior cibus est, transtulisset. A senibus in cibo saepius sumptae ficus, rugas eorum feruntur distendere. Tauros quoque ferocissimos ad fici arborem colligatos repente mansuescere dicunt.
18.7.18
18. Caprificus appellata, eo quod parietes quibus innascitur carpit. Rumpit enim, et prodit ex lateribus quibus concepta est. Alii putant caprificum dictam quod ficus arbor ejus remedio fecundetur.
18.7.19
19. Morus a Graecis vocata, quam Latini rubum appellant, eo quod fructus ejus velut virgulti rubent. Est enim morus silvestris fructus afferens, quibus in deserto pastorum fames ac penuria confovetur. Hujus folia superjacta serpenti feruntur interimere eum. 332
18.7.20
20. Sycomorus, sicut et morus Graeca nomina sunt. Dicta autem sycomorus, quod sit foliis similis moro. Hanc Latini celsam appellant ab altitudine, quia non est brevis, ut morus.
18.7.21
21. Nux appellata, quod umbra vel stillicidium foliorum ejus proximis arboribus noceat. Hanc alio nomine Latini Juglandem vocant, quasi Jovis glandem. Fuit enim haec arbor consecrata Jovi, cujus pomum tantam vim habet, ut missa inter suspectos herbarum vel fungorum cibos, quidquid in eis virulentum est, exsudet, rapiat atque exstinguat.
18.7.22
22. Nuces autem generaliter dicuntur omnia tecta corio duriori, ut pineae, avellanae, juglandes, castaneae, amigdalae. Hinc et nuclei dicti, quod sint duro corio tecti. At contra poma, omnia mollia, mala dicta, sed cum adjectione terrarum in quibus antea nata sunt, ut Persica, Punica, Matiana, Cydonia, etc.
18.7.23
23. Amygdala nomen Graecum est, quae Latine nux longa vocatur. Hanc alii nuciclam vocant, quasi minorem nucem. De qua Virgilius: Cum se nux plurima silvis induet in florem. Cunctis enim arboribus prior se flore vestit, et ad ferenda poma arbusta sequentia praevenit.
18.7.24
24. Avellanae ab Avellano Campaniae oppido, ubi abundant, cognominatae sunt. Hae a Graecis Ponticae appellantur, eo quod circa Ponticum mare abundent.
18.7.25
25. Castaneam Latini a Graeco appellant vocabulo. Hanc enim Graeci κάστανον vocant, propter quod fructus ejus gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt, qui dum ejiciuntur, 333 quasi castrantur. Haec arbor, simul ut excisa fuerit, tanquam silvam ex sese expullulare consuevit.
18.7.26
26. Ilex ab electo vocata. Hujus enim arboris fructum homines primum ad victum sibi elegerunt, unde poeta: Mortales primi ructabant gutture glandem. Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt.
18.7.27
27. Suberies arbor, ex qua validissimus cortex natatorius extrahitur. Et ideo appellata suberies, eo quod fructus ejus sues edunt; porcorum enim sunt alimenta, non hominum, et dicta suberies, quasi subedies.
18.7.28
28. Fagus et aesculus arbores glandiferae ideo vocatae creduntur, quod harum fructibus olim homines vixerint, cibumque sumpserint, escamque habuerint. Nam aesculus ab esca dicta, fagus vero a Graeco vocabulum traxit; φάγειν enim Graece comedere dicitur.
18.7.29
29. Xyliglycon, quam Latini corrupte siliquam vocant, ideo a Graecis tale nomen accepit, eo quod ligni ejus fructus dulcis, ξύλον quippe dicunt lignum γλυκὺ dulce. Hujus arboris pomo succus expressus acatia a Graecis dicitur.
18.7.30
30. Pistacia, quod cortex pomi ejus nardi pistici odorem referat. 334
18.7.31
31. Pinus arbor picea ab acumine foliorum vocata. Pinum enim antiqui acutum nominabant. Pinum autem aliam pitin, aliam Graeci πέυκην vocant, quam nos piceam dicimus, eo quod desudet picem. Nam et specie sibi differunt. In Germaniae autem insulis hujus arboris lacryma electrum gignit. Gutta enim defluens rigore vel tepore in soliditatem durescit, et gemmam facit de qualitate sua nomen accipiens, id est, succinum, eo quod succus sit arboris. Pinus creditur prodesse cunctis quae sub ea seruntur, sicut nux nocere omnibus.
18.7.32
32. Abies dicta, quod prae caeteris arboribus longe eat, et in excelsum promineat. Cujus natura expers est terreni humoris, ac proinde habilis atque levis habetur. De qua Virgilius: Et casus abies visura marinos, quia ex ea naves fiunt. Hanc quidam Gallicam vocant propter candorem. Est autem sine nodo.
18.7.33
33. Cedrus, quam Graeci κέδρον vocant: quasi καιομένης δρυὸς ὑγρὸν, id est, arboris humor ardentis, cujus folia ad cypressi similitudinem respondent. Lignum vero jucundi odoris est, et diu durans, nec a tinea unquam exterminatur. De qua Persius: Et cedro digna locutus. Scilicet propter durabilem perpetuitatem. Unde et in Templis propter diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt. Hujus ligni resina cedrea dicitur, quae in conservandis libris adeo est utilis, 335 ut perliti ex ea, nec tineas patiantur, nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Africa, atque Syria.
18.7.35
34. Cyparissus Graece dicitur, quod caput ejus a rotunditate in acumen erigitur, unde et κωνοειδὴς vocatur, id est, alta rotunditas. Hinc et fructus ejus conus, quia rotunditas ejus talis est, ut conum imitetur. Unde et coniferae cyparissi dicuntur. Hujus lignum cedro pene proximam habet virtutem. Templorum quoque trabibus aptum, impenetrabili soliditate nunquam oneri cedit, sed ea qua in principio fuerit firmitate perseverat. Antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum, dum urerentur, opprimerent jucunditate odoris sui.
18.7.36
35. Juniperus Graece dicta, sive quod ab amplo in angustam finiat, ut ignis sive quod conceptum diu teneat ignem; adeo ut si prunae ex ejus cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant; πῦρ enim apud Graecos ignis dicitur. Jupinerus autem alia parva, alia magna est.
18.7.37
36. Ebenus in India et Aethiopia nascitur, quae caesa durescit in lapidem. Cujus lignum nigrum est, et cortex levis, ut lauri, sed Indicum maculosum est in parvulis distinctionibus albis ac fulvis. Aethiopicum vero, quod praestantius accipitur, in nullo est 336 maculatum, sed est nigrum, leve et corneum. Est autem Mareotica palus in India, unde ebenus venit. Lucanus: Ebenus Mareotica, inquit. Ebenus autem crepundiis illigatur, ut infantem visu nigra non terreant.
18.7.38
37. Platanus, a latitudine foliorum dicta, vel quod ipsa arbor patula sit, et ampla. Nam πλάτος Graeci latum vocant. Expressit hujus arboris Scriptura et nomen, et formam, dicens: Quasi platanus dilatata sum juxta aquam in plateis. Est autem tenerrimis foliis, ac mollibus, et vitium similis.
18.7.39
38. Quercus, sive quernus dicta, quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus praecinere; arbor multum annosa, sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantis regis imperium per multa saecula perdurasse. Hujus fructus galla appellatur. E quibus una agrestis ὀμφακίτης dicta, parva forma, sed firmo corpore, atque nodoso, quae medicaminibus et in caustis adhibetur. Altera βάλανος levis, ac lenis, ac nimium perforata, lucernarum tantum usibus necessaria.
18.7.40
39. Fraxinus vocari fertur, quod magis in asperis locis montanisque fragis nascatur. Hinc per derivationem fraxinus, sicut a monte montanas. De quo Ovidius: Et fraxinus utilis hastis.
18.7.41
40. Taxus venenata arbor unde et toxica venena exprimuntur. Ex hac arcus Parthi et aliae gentes faciunt. Unde et poeta: Ityreos taxi torquentur in arcus. Ityreos autem dicit Parthicos. 337
18.7.42
41. Acer, coloribus impar.
18.7.43
Robur autem generaliter dicitur ex omni materia quidquid est firmissimum.
18.7.44
42. Alnus vocatur, quod alatur amne. Proxima enim aquae nascitur, nec facile extra undas vivit. Hinc et tenera, et mollis, quia in humecto loco nutritur.
18.7.45
43. Ulmus nomen accepit, quod uliginosis locis et humidis melius proficit. Nam in montanis et asperis minus laeta est.
18.7.46
44. Larix, cui hoc nomen a Castello Laricino inditum est, ex qua tabulae tegulis affixae flammam repellunt, neque ex se carbonem ambustae efficiunt.
18.7.47
45. Populus dicta, quod ex ejus calce multitudo nascatur. Cujus genus duplex est. Nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta, quia folia ejus una parte sunt alba, altera viridia. Haec igitur bicolor habens quasi noctis et diei notas, quae tempora ortu solis occasuque constant. Generat etiam resinam circa Eridanum fluvium, vel, ut alii memorant, in finibus Syriae.
18.7.48
46. Tiliam dicunt vocatam, eo quod utilis sit ad usum telorum nitore et levitate jaculandi. Est enim genus materiae levissimae.
18.7.49
47. Salix dicta, quod celeriter saliat, hoc est, velociter crescat, arbor lenta, vitibus habilis vinciendis. Cujus seminis hanc dicunt esse naturam, ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat, sed et feminas infecundas efficit.
18.7.50
Populus autem, et salix, et tilia, mollis materiae sunt, et ad sculpturam aptae.
18.7.52
48. Vimen vocatur, eo quod vim habeat multam viroris. Natura enim 338 ejus talis est, ut etiam si arefacta alluatur, virescat; deinde excisa, atque in humo fixa, radicibus sese ipsa demergat.
18.7.53
49. Myricae, quam Latini tamaricem vocant, ex amaritudine nominata. Gustus enim ejus nimis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur, ex qua etiam arbore maleficis artibus μισήθρα, id est, odia concitari dicuntur.
18.7.54
50. Myrtus a mari dicta, eo quod magis littorea arbor sit. Unde et Virgilius: Littora myrtetis laetissima; et: Amantes littora myrtos. Hinc est, quod a Graecis μυρίνη dicitur. Medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis.
18.7.56
51. Lentiscus, quod cuspis ipsius lenta sit, et mollis. Nam lentum dicimus quidquid flexibile est, unde et lentum vimen, et vites, Virgilius: Et lentae vites, pro flexibiles. Hujus fructus oleum desudat, cortex resinam, quae mastix appellatur, cujus plurima et melior in Chio insula gignitur.
18.7.57
52. Terebinthus arbor Graecum nomen, generans resinam omnium resinarum praestantiorem.
18.7.58
53. Buxus Graecum est nomen a Latinis ex parte corruptum, πύξος enim appellatur apud eos, arbor semper virens, et laevitate materiae elementorum apicibus apta. Unde et Scriptura: Scribe in buxo.
18.7.59
54. Rhododendron, quod corrupte vulgo Lorandrum vocatur, quod sit foliis lauri similibus, flore ut rosa. Arbor venenata, 339 interficit enim animalia, et medetur serpentium vexationes.
18.7.60
55. Herbitum vocaverunt pastores, eo quod vice herbae praebeatur pecoribus, ubi desunt pascua.
18.7.61
56. Turbiscus, quod de uno cespite ejus multa virgulta surgant, quasi turba.
18.7.62
Stipa vocata propter quod ex eo stipentur tecta. Hinc et stipula per diminutionem.
18.7.63
57. Arundo dicta, quod cito arescat. Hanc veteres cannam vocaverunt, arundinem vero postea Varro dixit. Sane sciendum, quod Latinum canna de lingua Hebraea sumptum est. Apud eos enim calamus canna dicitur.
18.7.64
Cicuta autem est, quod est inter cannarum nodos, dicta, quod lateat.
18.7.65
58. In indicis stagnis nasci arundines calamique dicuntur, ex quorum radicibus expressum suavissimum succum bibunt, unde et Varro ait: Indica non magnum in arbore crescit arundo. Illius et lentis premitur radicibus humor: Dulcia cui nequeant succo concedere mella.
18.7.66
59. Sambucus mollis et pervia arbor.
18.7.67
Rhamnus genus est rubi, 340 quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis, et spinosum.
18.7.68
60. Sentix dicta a situ, quod est terra inculta, in qua sentices spinaeque nascuntur. Majores autem nostri omnem arborem spinosam veprem dicebant quod vi prendat.
18.7.69
61. Oleaster dictus, quod sit foliis olivae similibus, sed latioribus: arbor inculta, atque silvestris, amara atque infructuosa, cui insertus olivae ramus vim mutat radicis, et vertit eam in propriam qualitatem. Lacryma oleastri arboris duplex est. Alia enim gummi simulat sine ullo qualitatis morsu, alia ammoniaci guttam ex stillatione collectam ac remordentem.
18.7.70
62. Oliva Graece ἔλαιος dicitur, ex quo in Latinum tractum est, ut oliva dicatur. Olea autem ipsa arbor est, fructus oliva, succus oleum. Est autem arbor pacis insigne, cujus fructus diversis nominibus appellatur.
18.7.72
63. Orchades, olivae Graeca etymologia a similitudine testiculorum vocatae, quos Graeci ὂρχεις vocant.
18.7.73
64. Radiolae, pro eo quod oblongae sunt in modum radiorum.
18.7.74
Paphiae a Papho insula dictae, unde prius allatae sunt.
18.7.75
65. Lyciniae, eo quod optimum dent lumen. Nam λὺχνος lumen est. Unde et lychnum nomen accepit, quia aptum est flammis et luminibus.
18.7.76
66. Pausia, quam corrupte rustici pusiam vocant, viridi oleo et suavi apta. Et dicta pausia, quod paviatur, id est, tundatur, unde et pavimentum. 341
18.7.77
67. Syria dicta, pro eo quod de Syria est allata, sive quia nigra est.
18.7.78
Crustumia eadem et volemis dicta, eo quod volam compleat magnitudine, hoc est, mediam manum, unde et involare dicimus. Quidam autem volemum Gallica lingua bonum et magnum intelligunt.
18.7.79
Colymbades appellatae.....
18.7.80
68. Oleum autem ab olea nominatur. Nam, ut diximus, olea est arbor, unde derivatum fit oleum. Sed quod ex albis fuerit olivis expressum vocatur Hispanum, a Graecis ὀμφάκιον appellatum. Quod autem ex fulvis et nondum mitibus fuerit expressum, viride appellatur. Quod vero ex nimium maturis, commune dicitur. Ex iis ad usum vitae primum est Hispanum, secundum viride, tertium commune.
18.7.81
69. Amurca olei pars aquosa, ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se emergat, et faex ejus sit. Hanc Graeci amorgen vocant ex Latina lingua trahentes vocabulum.
18.7.82
342 70. Gumen Graecum nomen est, hoc enim illi κὁμμι dicunt.
18.7.83
71. Resinam Graeci ῥητίνην vocant, ῥέον enim Graece dicitur quidquid manat. Est enim lacryma sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum, sive virgultorum, quae sudare produntur, sicut et odorata Orientis ligna, sicut gutta balsami, ac ferularum, vel succinorum, cujus lacryma durescit in gemmam. Prima est resina terebinthina omnium praestantior. Affertur autem ex Arabia Petraea, atque Judaea, et Syria, Cypro, et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Secunda est lentiscina, quae mastix vocatur: haec ex Chio insula deportatur. Tertia pinalis. Quarum alia πιτυῒνη, alia πευκίνη, alia liquida, alia arida, et afferuntur ex Tyrrhena Colophonia. Unde etiam nomen Colophonia resina sumpsit.
18.7.84
72. Pix Graecum nomen est, quam illi πίσσαν vocant. Alii volunt ex pino picem vocari; haec a Graecis appellatur clonia; nos ramalem dicere possumus, cujus probabilis splendens, laevis et munda.
18.7.85
73. Creandarum arborum naturaliter tria sunt genera; aut enim sua sponte nascuntur, aut ex seminibus fortuitu jacentibus surgunt, aut ex radicibus pullulant. Nam caetera usus invenit, favente natura.
18.7.87
74. Omnia poma Latine neutri generis esse dicuntur; arbores autem feminini sunt generis, exceptis paucis, ut hic oleaster, hoc siler, ut Virgilius: Molle siler. Item hoc buxum, licet et haec buxus dicatur. Nam superfluam quidam volunt facere discretionem, ut haec buxus de arbore dicamus, buxum vero de ligno composito. 343
18.8.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT VIII. De arboribus aromaticis.
18.8.1
1. Aromata sunt quaeque fragrantis odoris, quae India, vel Arabia mittit, sive aliae regiones. Nomen autem aromata traxisse videntur, sive quod aris imposita divinis invocationibus apta videantur, seu quod sese aeri inserere ac miscere probantur. Nam quid est odor, nisi aer contactus?
18.8.3
2. Thus arbor Arabiae, immensa atque ramosa, lenissimi corticis, ramis ad aceris qualitatem; amigdalae modo succum aromaticum fundens album, et masticatione velut in pulverem resolutum, et cum frangitur, intus pingue est, et igni appositum facile ardescens. Et appellatur apud nos masculum, eo quod sit natura rotundum in modum testiculorum. Reliquum planum, et pene scabrosum, minus optimum. Adulteratur autem admista resina, sive gummi, sed dignoscitur sua proprietate. Nam thus igni impositum ardescit, resina fumescit, gummi vero liquescit calefactum.
18.8.4
3. Thus autem a tundendo dicitur, quia dum gummi guttae ex arbore cadunt in glebis miscentur; dum vero glebae in pulverem rediguntur, thus carpitur, et virgulis tunditur, et sic inde manibus tollitur. Hoc et Libanum vocatum a monte Arabiae, ubi Sabaei sunt. Nam mons eorum Libanus dicitur, ubi thura colliguntur.
18.8.5
4. Myrrha Arabiae arbor altitudinis quinque cubitorum, similis 344 spinae quam ἄκανθον dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde et nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans pretiosior est, elicita corticis vulnere vilior judicatur. Sarmenta ejus Arabes ignibus fovent, quorum fumo satis noxio, nisi ad odorem storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. Myrrha autem Trogloditica ab insula Arabiae dicta, ubi melior colligitur, et purior.
18.8.6
5. Storax arbor Arabiae, similis malo Cydonio, cujus virgulae inter Caniculae ortum cavernatim lacrymam fluunt. Distillatio ejus in terram cadens munda non est, sed cum proprii corticis scrobe servatur. Illa autem quae virgis et calamis inhaeserit, munda est, et albida; dehinc fulva fit solis causa, et ipsa storax calamites pinguis, resinosa, odoris jucundi, humecta, et veluti mellosum liquorem emittens. Storax autem dicta, quod sit gutta arboris profluens, et congelata. Nam Graeci stiriam guttam dicunt, Graece autem στύραξ Latine storax dicitur.
18.8.8
6. Bdellium Indiae et Arabiae arbor, cujus lacryma melior Arabica. Est enim lucida, subalbida, levis, pinguis, aequaliter cerea, 345 et quae facile molliatur, neque ligno, vel terrae commista, amara, odoris boni. Nam ex India sordida est, et nigra, et majori gleba. Adulteratur autem admisto gummi, qui non ita amarificat gustum.
18.8.9
7. Mastix arboris lentisci gutta est. Haec granomastix dicta est, quia in modum granorum est. Melior autem in Chio insula gignitur, odoris boni, candoris cerae Punicae. Unde et splendorem cutis pulchrificat. Adulteratur autem interdum resina, vel thure.
18.8.10
8. Piperis arbor nascitur in India, et in latere montis Caucasi, quod soli obversum est, foliis ad juniperi similitudinem. Cujus silvas serpentes custodiunt, sed incolae regionis illius, cum maturae fuerint, incendunt. Et serpentes igne fugantur, et inde ex flamma nigrum piper efficitur. Nam natura piperis alba est, cujus quidem diversus est fructus. Nam quod immaturum est, piper longum vocatur; quod incorruptum ab igne, piper album; quod vero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colorem et nomen. Piper si leve est, vetustum; si grave, novellum: vitanda est autem mercatorum fraus. Solent enim vetustissimo piperi humecto argenti spumam aspergere, aut plumbum, ut ponderosum fiat.
18.8.11
9. Aloa in India atque Arabia gignitur, arbor odoris suavissimi, ac summi. Denique lignum ipsius, vice thymiamatum altaribus adoletur, unde et nomen traxisse creditur.
18.8.12
10. Cinnamomum dictum, quod cortex ejus in modum cannae sit rotundus, et gracilis. Gignitur autem in Indiae et Aethiopiae regionibus, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro, vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod in crassitudinem 346 extenditur, despectui est; quod vero gracilius provenerit, eximium. Quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit ad imaginem nebulae, seu pulveris.
18.8.13
11. Amomum vocatum, quod veluti odorem cinnamomi referat. Nascitur in Syria et Armenia: frutex ejus botrosum semen reddens sibi connexum, flore albo veluti violae, foliis similibus brioniae, odore etiam bono, somnos suavificat.
18.8.14
12. Casia nascitur in Arabia, virga robusti corticis, et purpureis foliis, ut piperis. Est autem virtutis cinnamomi similis, sed potentia inferior; unde pro cinnamomi vice duplex ejus pondus in medicamentis admiscetur.
18.8.15
13. Calamus aromaticus a similitudine calami usualis vocatur. Gignitur in India multis nodis geniculatus fulvus, fragrans spiritus suavitate. Qui cum frangitur, in multas fit partes scissilis, simulans gustu casiam cum levi acrimonia remordente.
18.8.16
14. Balsami arbor in Judaea intra terminos tantum XX jugerum erat. Posteaquam eamdem regionem Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est, stirpe similis viti, 347 foliis similis rutae, sed albidioribus, semperque manentibus. Arbor autem balsamum, lignum ejus xylobalsamum dicitur; fructus, sive semen, carpobalsamum; succus opobalsamum. Quod ideo cum adjectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cavernas eximii odoris guttam distillat; caverna enim Graeco sermone ὀπὴ dicitur. Cujus guttam adulterant admisto Cyprino oleo, vel melle. Sed sincera probatur a melle, si cum lacte coagulaverit; ab oleo, si instillata aqua, aut admista, facile fuerit resoluta, praeterea si laneae vestes ex ipsa pollutae non maculantur. Adulteratum quidem, neque lacte coagulat, et ut oleum in aqua supernatat, et vestem maculat. Balsama autem si pura fuerint, tantam vim habent ut, si sol excanduerit, sustineri manu non possint.
18.9.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT IX. De herbis aromaticis, sive communibus.
18.9.1
1. Exstant et quarumdam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa resonant, habentes nominum explanationem. Non tamen omnium herbarum etymologiam invenies: nam pro locis mutantur etiam nomina.
18.9.2
2. Folium dictum, quod sine ulla radice innatans in Indiae littoribus colligitur. Quod lino perforatum, siccant Indi, atque reponunt. Fertur autem Paradisi esse herba gustu nardum referens. 348
18.9.3
3. Nardus herba est spicosa, unde et a Graecis ναρδοστάχυς appellata, quarum alia Indica, alia Syriaca vocatur, non quod in Syria nascatur, sed quod mons in quo invenitur alio latere Indiam spectat, alio Syriam. Est autem Indica multiformis, sed melior Syriaca, levis, fulva, comosa, spica parva, odoratissima, cyperum simulans. Quod si multum in ore tardaverit, linguam siccat. Nardus Celtica a regione Galliae nomen traxit. Nascitur enim saepius in Liguriae Alpibus, et in Syria, frutice parvo, radicibus in manipulo collectis ligamentis. Flos ejus tantum propter odorem bonus. Thyrsi ejus atque radiculae utiles probantur usibus nostris.
18.9.5
4. Costum radix herbae est nascentis in India, Arabia, et Syria, sed melius Arabicum; est enim album, et leve, suave, jucundi odoris; Indicum colore atro, et leve, ut ferula; Syriacum vero pondere grave, colore buxeo, odore acri, summum tamen album, leve, aridum, gustum incendens.
18.9.6
5. Crocum dictum ab oppido Ciliciae quod vocatur Coricium, quanquam et alibi nascatur, sed non tantum, vel tale, quale in Cilicia. Unde et a potiore parte nomen accepit. Nam multae res nomina sumpserunt a locis ubi plus provenit et melius aliquid. Optimum est autem, quod fuerit recens, odoris boni, albedine parva, porrectae longitudinis, integrum, et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur, manus inficiens, et leviter acre. Quod si ejusmodi non fuerit, aut vetustum, aut infusum agnoscitur. Adulteratur autem admisto crocomagmate. Augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita adjicitur, et proditur, si pulverulentum reperitur, atque decoctum ab odore proprio fuerit lapsum. 349
18.9.7
6. Crocomagma, expressis aromatibus crocini unguenti, atque informato sedimine in pannusculos fit, et ideo sic appellatur.
18.9.8
7. Asarum nascitur in umbrosis montibus, foliis casiae similibus, inter quae flos juxta radicem purpureus, in quo semen continetur uvarum simile, radicibus pluribus, atque tenuissimis, et bene redolentibus, et est virtute similis nardo.
18.9.9
Phu nascitur in Ponto, foliis oleastro similibus.
18.9.11
8. Cyperus a Graecis vocatur, quod habeat virtutem ferventem. Radix ejus est junci trianguli, foliis porri similibus, radicibus nigris, sive contiguis, in similitudinem olivarum odoratissimis, atque acerrimis. Nascitur in paludibus, atque vacuis locis. Traditur etiam alia species cyperi quae in India nascitur, et appellatur lingua eorum gingiber.
18.9.12
9. Iris Illyrica a similitudine Iris coelestis nomen accepit. Unde et Latinis arcumen dicitur, quod flos ejus coloris varietate eumdem arcum coelestem imitetur. Illyrica autem dicitur, quia in Illyrico plurima, et violentissima est: species ejus foliis gladioli similibus, radice aromatica, odoris boni.
18.9.13
10. Acorum foliis Iridis similibus, radicibus saporis acerrimi, sed odoris jucundi, propter quod et aromatica est.
18.9.14
Meu . . . .
18.9.15
Cardamomum.... 350
18.9.16
11. Squinum, melius quod in Euphrate nascitur quam quod in Arabia, fulvum, multiflorum, purpureum, tenue odoris rosei, cum manu fricatur, gustu multum incendit linguam, atque mordet. Hujus flos σχίνανθος dicitur. Ἄνθος enim Graece flos nuncupatur.
18.9.17
12. Thymum appellatum, quod flos ejus odorem refert. De quo Virgilius: Redolentque thymo fragrantia mella.
18.9.18
13. Epithymum Graecum nomen, quod Latine dicitur flos thymi. Nam flos Graece thymum vocatur. Est autem flos tymbrae similis.
18.9.19
14. Sampsuchus est, quem Latini amaracum vocant. Cujus nominis usum Virgilius etiam ad Venerem referens ait: Ubi mollis amaracus illum Floribus, et dulci aspirans complectitur umbra. Apta est autem haec herba unguentis. Unde et nomen traxit amaracus a puero cujusdam regis, qui casu lapsus dum ferret unguenta, novum et gratissimum ex confusione odorem creavit.
18.9.20
15. Hyacinthus herba est habens florem purpureum. Traxit autem nomen a puero quodam nobili qui in saltibus inter purpureos flores repertus est interfectus, deditque nomen herbae 351 puerilis funeris casus. Est autem radice et flore bulbi similis, pueros a pubertate retinens.
18.9.22
16. Narcissus herba fabulose impositum nomen habet, a quodam puero cujus membra in hunc florem transierunt, qui et nomen Narcissi in appellatione custodit, et decus pulchritudinis in candore retinet foliorum
18.9.23
17. Rosa a specie floris nuncupata, quod rutilante colore rubeat.
18.9.24
18. Lilia lactei floris herba, unde et nuncupata, quasi liclia, cujus, dum candor sit in foliis, auri tamen species intus effulget.
18.9.25
19. Viola propter vim odoris nomen accepit. Hujus genera sunt tria, purpureum, album, melinum,
18.9.26
20. Acanthus herba Aegyptia semper frondens, spinis plena, flexili virgulto.
18.9.28
21. In cujus imitatione arte vestis ornatur, quae acanthina dicitur, et acanthis dicta.
18.9.29
22. Hedera dicta, quod arboribus reptando adhaereat. De qua Virgilius: Inter victrices hederam tibi serpere lauros. Alii hederam 352 aiunt vocatam, quod haedis supra lactis abundantiam in escam a veteribus praebebatur.
18.9.30
23. Hederae frigidae terrae indices sunt secundum physicos. Nam antipharmacum ebrietatis est, si quis potus hedera coronetur.
18.9.31
24. Elleborum memorant in Graecia circa Elleborum quemdam fluvium plurimum gigni, atque inde a Graecis appellari. Hoc Romani alio nomine veratrum dicunt, pro eo quod sumptum, motam mentem in sanitatem reducit. Duo sunt autem genera, album et nigrum.
18.9.32
25. Acone portus est Bithyniae, qui proventu malorum graminum usque adeo celebris est, ut noxias herbas aconita illinc nominemus. Nam toxica venena ex eo dicta, quod ex arboribus taxeis exprimantur, maxime apud Cantabriam.
18.9.33
26. Euphorbium dictum, quod ejus succus oculorum acuat visum. Cujus vis tanta est, ut duris carnibus superadjecta citius coqui compellat. Nascitur in multis locis, sed plurima in Mauritania.
18.9.34
27. Laser herba nascitur in monte Oscobagi, ubi et Ganges fluvius oritur, cujus succus dictus primum lacsir, quoniam manat in modum lactis, deinde, usu derivante, laser nominatum est. Hoc 353 est, a quibusdam opium Cyrenaicum appellatum, quoniam et apud Cyrenas nascitur.
18.9.35
28. Aloe herba amarissimi succi.
18.9.36
Panace herba fragrantis odoris, thyrso ferulae similis, ex qua profluit succus, qui opopanace dicitur, croceus et pinguis, odore gravis, et amarissimus.
18.9.37
Galbanum succus est ferulae.
18.9.38
29. Dycta est mons Cretae, ex quo dyctamnum herba nomen accepit, propter quam apud Virgilium cerva vulnerata saltus peragrat Dyctaeos. Tantae enim potentiae est, ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat; unde et ejus pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes ejiciunt. Hanc quidam Latinorum poleium Martis dicunt propter belli tela excutienda.
18.9.39
30. Mandragora dicta, quod habeat mala suave olentia, in magnitudinem mali Matiani. Unde et eam Latini malum terrae vocant. Hanc poetae ἀνθρωπόμορφον appellant, quod habeat radicem formam hominis simulantem. Cujus cortex vino mistus 354 ad bibendum datur iis quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Hujus species duae: femina, foliis lactucae similibus, mala generans in similitudinem prunorum. Masculus vero, foliis betae similibus.
18.9.40
31. Papaver herba somnifera. De qua Virgilius: Lethaeo perfusa papavera somno. Soporem enim languentibus facit. Ejus alia est usualis, alia agrestis, ex qua fluit succus, quem opium appellant.
18.9.42
32. Colocynthis cucurbita agrestis, et vehementer amara, quae similiter, ut cucurbita flagella per terram tendit. Dicta autem colocynthis, quod sit fructu rotundo, atque foliis, ut cucumis usualis.
18.9.43
33. Centauream Graeci vocant, quoniam a Chirone Centauro fertur reperta. Eadem et λιμνήσιος, quia locis humectis nascitur. Eadem et fel terrae propter amaritudinem.
18.9.44
34. Glycyrrhiza Graece ex eo dicta, quod dulcem radicem habeat, γλυκὺ enim dulce Graeci dicunt. Eadem ἄδιψος, quia sitientibus sitim sedat.
18.9.45
35. Dracontea vocata, quod hasta ejus varia sit in modum colubri, similitudinemque draconis imitetur, vel quod eam herbam vipera timeat.
18.9.46
36. Chelidonia ideo dicitur, vel quod adventu hirundinum 355 videtur erumpere, vel quod pullis hirundinum si oculi auferantur, matres eorum illis ex hac herba mederi dicuntur.
18.9.47
37. Heliotropium nomen accepit primo, quod aestivo solstitio floreat, vel quod solis motibus folia circumacta convertat. Unde et a Latinis solisequia nuncupatur. Nam et sole oriente flores suos aperit; idem se recludit, cum sol occubuerit. Ipsa est quam Latini intubum silvaticum vocant. Haec et verrucaria, quod extinguat verrucas ex aqua pota, vel in cataplasmate posita abstergat.
18.9.48
38. Pentaphyllon a numero foliorum dicta, unde eam Latini quinque folium vocant: herba adeo munda, ut purificationi et templis adhiberi a gentilibus solita esset
18.9.50
39. Hyssopus herba purgandis pulmonibus apta. Unde et in Veteri Testamento per hyssopi fasciculos aspergebatur agni sanguine, qui mundari volebat. Nascitur in petris haerens saxo radicibus.
18.9.51
40. Reubarbarum, sive reuponticum: illud, quod trans Danubium in solo barbarico; istud, quod circa Pontum colligitur, nominatum est. Reu autem radix dicitur. Reubarbarum ergo, quasi radix barbara. Reuponticum, quasi radix pontica.
18.9.53
41. Hyoscyamos a Graecis, a Latinis herba calicularis, quod calculi ejus in figuram cantharorum nascantur, ut est mali Punici, quorum ora serata sunt, habentia intrinsecus semina papaveris 356 similia. Haec herba et insana vocatur, quia ejus usus periculosus est. Denique si bibatur, vel edatur, insaniam facit, vel somni imaginem torpidam. Hanc vulgus milimindrum dicit, propter quod alienationem mentis inducit.
18.9.54
42. Saxifraga vocata, quod semen ejus petras in vesica frangat, atque comminuat.
18.9.55
Gentiana nomen sumpsit, ut medici memorant, ab inventore, radicibus aristolochiae similibus. Nascitur sub Alpibus, atque Galatia Asiae.
18.9.56
Satureia calida, et prope ignita. Unde illi et nomen inditum credunt, quod pronos facit in Venerem.
18.9.58
43. Satyrion dicta a Satyris, propter incendium libidinis, quam vulgus stingum vocat, Venerem enim suscitat. Eadem et orchis, quod radix ejus in modum testiculorum sit, quos Graeci ὄρχεις vocant. Item et leporina, propter quod caulem mollem emittat.
18.9.59
44. Urtica vocata, quod tactus ejus corpus adurat. Est enim igneae omnino naturae, et tactu perurit, unde et pruriginem facit.
18.9.60
45. Artemisia herba Dianae a gentilibus consecrata est, unde et nuncupata. Graece enim Diana ἄρτεμες dicitur.
18.9.61
46. Chamaemelos Graece dicta, quod mali Matiani odorem habeat, sitque brevis, terraeque vicina.
18.9.63
47. Chamaedrys a Graecis appellatur, quod sit brevis, et per terram strata, et minuta foliis parvissimis.
18.9.64
48. Paeon quidam medicus fuit, a quo Paeonia herba perhibetur inventa, ut Homerus dicit. Hanc quidam glycysiden vocant, quod dulcis saporis sit, vel pentorobon a numero granorum, vel, ut alii, dactylosam a digitorum similitudine. Nascitur in silvis.
18.9.65
49. Buglossos a Graecis dicta, eo quod folia asperrima ad modum 357 linguae bovis habeat. Quae mirum in modum ob sapientiam nutriendam vino infundenda a veteribus memoratur. Convivii quoque hilaritatem praebere fertur. Pro olere etiam sumitur.
18.9.66
50. Arnoglossos, id est, agni lingua, quae a Romanis plantago dicitur, quod planta ejus cito adhaereat terrae. Hac multi pro olere vescuntur.
18.9.67
51. Herpyllus, quae apud nos serpillus vocatur, pro eo quod radices ejus longe serpant. Eadem et matrisanimula, propter quod menstrua moveat.
18.9.68
52. Aristolochia dicitur, quod mulieribus fetis optima sit. Nam supersessa post partum, matricem beneficio vaporis expurgat. Hujus herbae genera sunt duo: quarum una aristolochia rotunda dicitur, propter quod rotundam radicem habeat; altera aristolochia longa, quia longam radicem habet, cum ramis et foliis longioribus, quam etiam et dactylitem vocant, quod sit radice robore digitali, et longa.
18.9.69
53. Erigeron nomen a Graecis dicitur, quod vere primo senescat. Unde et eam Latini senecionem vocant. Nascitur per macerias.
18.9.71
54. Psyllios dicta, quod semen pulicis simile habeat. Unde eam Latini herbam pulicarem vocant.
18.9.72
55. Hierabotane, ideo a Graecis hoc nomen accepit, quod remediis ac ligamentis hominum, et purificationibus sacerdotum, 358 a gentilibus probaretur apta. Unde et eam pontifices sagmen appellabant, quasi sancimen, haec verbena, quia pura.
18.9.73
56. Paliurus herba asperrima, et spinosa.
18.9.74
Struthios, quam quidam herbam lanariam vocant, eo quod plerique lanam ex ea lavent. Nascitur in locis cultis.
18.9.75
Splenos dicta, quod splenem auferat.
18.9.76
57. Cimicia propter similitudinem cimicis. Unde et eam Graeci κορίον vocaverunt. Nascitur in locis asperis atque cultis.
18.9.77
58. Marrubium, quod Graeci prasium dicunt, vocatum propter amaritudinem. Nascitur in campis.
18.9.78
59. Pulegium apud Indos pipere pretiosius est. Habet autem vim thermanticam, calefacit, et deducit, extenuat, et purgat, et digerit.
18.9.79
60. Absinthium Graecum nomen, cujus probabilius est quod in Ponti regione nascitur, unde et absinthium Ponticum nominatur.
18.9.80
61. Symphyton Graece dictum, eo quod tantam in radice virtutem habeat, ut frusta carnis aspersa in cacabo coagulet.
18.9.81
62. Polypodium, herba cujus radix hirta, atque crinita, ut est polypus, ex quo derivatum, ut polypodion diceretur. Nascitur in teneris petrarum terris, sive quercubus vicinis.
18.9.83
63. Polion a Graecis, a Latinis omnimorbia, quod multis morbis subveniat. Nascitur in montibus et duris locis. 359
18.9.84
64. Scammonia, quam Latini acridium vocant, herba succi plena, quae colligitur sub cavata radice. Denique terram rotunda cavitate fodiunt; tum suppositis, aut cochleis, aut nucis foliis excipitur succus, atque siccatus aufertur. Venit autem saepius probabilior ex Mysia Asiae. Huic contrarius, atque falsus ex Syria, atque Judaea.
18.9.85
65. Daucus foliis feniculi similis, thyrso bipalmis.
18.9.86
Citocatia dicta, quod ventrem cito depurget, quam vulgus corrupte citocotiam vocat.
18.9.87
66. Lappa dicta, quod habeat caulem ingentem per terram disposita. Haec herba a Graecis φιλάνθρωπος vocatur, quod vestibus hominum inhaereat ob asperitatem sui. Nascitur juxta muros.
18.9.88
67. Capillus Veneris vocatus, sive quod delapsos post alopeciam capillos recreat, vel quod capillorum fluores coercet, vel quod sit virgulis nigris lenibus cum splendore, quasi capilli. Nascitur in aquosis locis.
18.9.89
68. Rubia dicta, quod radix ejus sit rubra, unde et colorare lanas perhibetur. 360
18.9.90
69. Anchusa, cujus radix contrita digitos inficit. Est enim colore sanguineo, unde etiam pictoribus ad purpuram effingendam usui est.
18.9.91
70. Chamaeleon, quae Latine Viscarago vocatur, eo quod viscum gignat, in quo haerent aves, quae propria voluntate descendunt ad escam.
18.9.92
71. Cicuta propter quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos, ut canna; sic dicitur fossa caeca, quae occulta est. Haec potui data interficit. Hanc in carcere Socrates bibit, et expiravit. Persius: Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae. Haec dum hominibus venenum sit, capellas efficit pingues.
18.9.93
72. Trifolium est, quod Graeci τρίφυλλον vocant, quod sit foliis trinis per singulas adnationes.
18.9.94
73. Phlomos, quam Latini herbam lucernalem vocant, ab eo quod ad lychnia proficiat. Eadem et lucubros, quod lucem praebeat umbris.
18.9.95
74. Pyrctron, Graece dicta, quod habeat radicem incendiosam, atque coacervantem.
18.9.96
75. Althea, malva agrestis, sive malvae viscus, sed althea, quod in altum surgit, et viscus, quia glutinosa est.
18.9.97
76. Oryganum, quod Latine colena interpretatur, propter quod infusum coloret vinum.
18.9.98
361 77. Tithymallum vocabulum sumpsit, quod foliorum comam ad radium solis circumacta convertat. Nam Graeci solem τιτᾶνα vocant, μαλλὸν comam, ex quo confectum est, ut Tithymallum diceretur. Hujus species septem diversis locis nascentes.
18.9.99
78. Strychnos, quae Latine herba salutaris vocatur, propter quod dolorem capitis et stomachi incendium mitigat. Eadem et uva lupina propter semen ejus uvae simile.
18.9.100
79. Polygonus, quam Latini herbam sanguinariam vocant, quod missa in naribus sanguinem moveat.
18.9.101
80. Ambrosia, quam Latini Apium sylvaticum vocant. De qua Virgilius: Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem Spiravere.....
18.9.102
Apiago, quod flores ejus apes maxime appetunt
18.9.103
Portulaca . . . .
18.9.104
81. Ros marinus, quam Latini ab effectu herbam salutarem vocant, cujus folia feniculi sunt similia, atque aspera, et rotatim terrae prostrata
18.9.105
Colocasia . . . .
18.9.106
82. Mentha agrestis, quam Graeci καλαμίθην, nostri vulgo nepetam, vocaverunt, majoris virtutis, et vehemens in calore. 362
18.9.107
83. Genicularis herba substernitur ob scorpionum vim repellendam.
18.9.108
Gladiolus, quod sit foliis gladii similibus, thyrso cubitali, floribus purpureis.
18.9.109
84. Verbascum....
18.9.110
Agaricum radix vitis albae.
18.9.111
Calamites . . . .
18.9.112
Lappa . . . .
18.9.113
Lapago . . . .
18.9.114
Lapella . . . .
18.9.115
Beneola . . . .
18.9.116
Orcibeta . . . .
18.9.117
Mirobalanum . . .
18.9.118
85. Asphodelus, quam Latini a colore Albutium vocant.
18.9.119
Scylla, quod nocens sit, de qua superstitio gentilium dicit, quod si integra ad limen, suspendatur, omnia mala fugat.
18.9.120
86. Chamaepitys a Graecis dicta, quod terrae adhaereat, et odorem pini habeat. Hanc Latini cucurbitularem vocant, quod ex parte odorem cucurbitae referat.
18.9.121
87. Staphysagria nascitur in locis amoenis.
18.9.122
Asplenos dicta, quod splenem auferat, sive scolopendrios, eo quod folia ipsius scolopendro animali sunt similia. Nascitur in humidis petris.
18.9.123
88. Volvus appellatus, quod radix ejus volubilis sit, et rotunda.
18.9.124
363 Staechas in insulis Staechadibus nascitur, unde et nuncupatur.
18.9.125
89. Cyclaminus Graece dicta a quodam, qui Κύκλος vocatus est, qui primus virtutem hujus herbae invenit sive quod habeat radicem rotundam. Graeci enim κύκλον rotundum vocant. Cujus radix, aut succus, si vino fuerit admistus, ebrios facit. Nascitur in silvosis locis, et agris.
18.9.127
90. Ampelos leuce, sive bryonia, quam Latini vitem albam vocant, vel a qualitate coloris, vel quod ejus radix contrita, et corpori infricata teneriorem et candidiorem cutem reddat. Nam et succus baccarum ejus lac uberibus siccis reddit.
18.9.128
91. Ampelos melaena, id est, vitis nigra, eademque labrusca, habens folia hederae similia, in omnibus major quam vitis alba, baccas similiter habens, quae in maturitate nigrescunt, unde et vocabulum sumpsit.
18.9.129
92. Viticella herba a Latinis appellata, quod sicut vitis quidquid proximum habuerit, apprehendat corymbis, quos annulos appellamus.
18.9.130
93. Buphthalmos florem habet croceum oculo similem. Unde a Graecis nomen accepit. Est autem caule molle, foliis coriandri similibus. Nascitur juxta muros civitatum.
18.9.131
94. Phlomos, quam Latini verbascum vocant, quarum altera est masculus, albidioribus foliis, atque angustioribus: altera femina foliis latioribus, atque nigris.
18.9.132
95. Ferula vocata a medulla. Nam illam Varro tradit esse ferulae medullam, quam ἀπόδερον Graeci vocant. Nonnulli a feriendo 364 ferulam dicunt. Hac enim pueri et puellae vapulare solent: hujus succus galbanum est.
18.9.133
96. Papyrus dictus, quod igni et cereis est aptum, πῦρ enim Graeci ignem dicunt.
18.9.134
Juncus dicitur, eo quod junctis radicibus haereat.
18.9.136
97. Scirpus, a quo tegetes texuntur sine nodo, de quo Ennius: Quaerunt in scirpo soliti quod dicere nodum. Et in proverbio: Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit.
18.9.137
98. Fucus genus herbae est, de qua tingitur vestis: dicta quia mentitur alienum colorem; unde et Virgilius: Discet mentiri lana colores.
18.9.139
99. Alga nascitur in aquis stantibus. Ita denique nomen sumpsit ab algore aquae, vel quod alliget pedes, quia crassa est foliis aquam ex parte superantibus.
18.9.140
100. Ulva, et typus herbae quae circa fontes et paludes stagnaque nascuntur. Ex quibus ulva, id est, alga mollis, et quodammodo fungus, dicta ab uligine.
18.9.141
101. Typhe vero quae se ab aqua inflat. Unde etiam ambitiosorum et sibi placentium hominum tumor typhus dicitur.
18.9.142
102. Carex acuta herba et durissima, sparto similis, de qua Virgilius: Et carice pastus acuta.
18.9.143
103. Spartus, frutex virgosus, sine foliis, ab asperitate vocatus. Volumina enim funium quae ex eo fiunt aspera sunt.
18.9.145
104. Gramen a situ potius dictum, quod plurimorum agrorum sit. 365 Unde illud Graeci ἄγρωστιν vocaverunt; licet omnis herba gramen vocetur, ab eo quod germinetur; sicut robur omne lignum, licet sit et species, ab eo quod firmissima.
18.9.146
105. Filix, a singularitate folii dicta. Denique ex una virgula altitudine cubitali una scissa folia gignitur replicata, velut pinna.
18.9.147
Avena . . .
18.9.148
Lolium . . .
18.9.149
106. Zizania, quod poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile, et infecundum.
18.9.150
Fenum dictum, quod eo flamma nutritur, φῶς enim flamma est.
18.9.151
Manipulum dicimus fascem feni. Et dictus manipulus quod manum impleat.
18.10.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT X. De oleribus.
18.10.1
1. Hortus nominatur, quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid creet, hortus nunquam sine fructu est.
18.10.2
2. Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines ab oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis.
18.10.4
3. Caulis est generaliter herbarum vel olerum medius frutex, qui vulgo thyrsus dicitur, quod a terra sursum conscendat; ex quo derivatum est, ut specialiter quoddam genus olerum caulis diceretur, quia thyrsus ipsius amplius caeteris oleribus coalescit, 366 id est, crescit. Est autem generale nomen. Omnis enim frutex caulis.
18.10.5
4. Cyma dicitur, quasi coma. Est enim summitas olerum, vel arborum, in qua vigens virtus naturalis est.
18.10.6
5. Malva ex parte Graeco vocabulo appellatur ἀπὸ τοῦ μαλάσσειν, eo quod molliendi alvum solvendique naturam habeat. Cujus succo si quis se oleo misto perunxerit, ab apibus negatur feriri. Folia ejus ex oleo trita et imposita scorpionibus, creduntur afferre torporem
18.10.8
6. Pastinaca vocata, quod radix ejus praecipuus pastus sit hominis. Est enim odoratu jucunda, cibo delectabilis.
18.10.9
7. Rapa dicta a rapiendo, id est, comprehendendo. Est autem radice amplior napo, sapore dulcior, et folio tenui.
18.10.10
8. Napus a similitudine rapae vocatus, nisi quod foliis latior, et radicis gustu subacrior est. Nominis autem affinitas in utrisque inde pene communis, quia utrumque semen in alterum vicissim mutatur. Nam rapa in alio solo, ut Aemilianus ait, per biennium mutatur in napum, alio vero napus transit in rapam.
18.10.11
9. Napocaulis ex duobus oleribus compositum nomen habet, quia dum sit sapore napo similis, non in radice, sed in thyrsum conscendit, ut caulis.
18.10.12
Sinapis appellatur, quod folii sit similis napis.
18.10.13
10. Raphanum Graeci, nos radicem vocamus, eo quod 367 deorsum totus nititur, dum reliqua olera in summa magis prosiliant; cujus semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes impune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescit. In cibo quoque venenis obsistit. Nam contra venena hujus radices, nuces, lupini, citrium, apium prosunt, sed contra futurum, non contra acceptum venenum. Unde et apud veteres ante alias epulas haec solebant mensis apponi.
18.10.15
11. Lactuca dicta est, quod abundantia lactis exuberet, seu quia lacte nutrientes feminas implet. Haec et in viris Veneris usum, coercet.
18.10.16
Lactuca agrestis est quam sarraliam nominamus, eo quod dorsum ejus in modum serrae est.
18.10.17
12. Intubus Graecum nomen est. Et intubus, quod intus sit tophus.
18.10.18
Cepa vocatur, quia non aliud est, nisi tantum caput.
18.10.19
13. Ascalonia nuncupata ex una urbium Palaestinae, quae Ascalon dicitur, unde prius advecta est.
18.10.20
14. Allium dictum quod oleat.
18.10.21
Ulpicum appellatum, quod allii odorem habeat.
18.10.22
Phaselus vocari aiunt, a Phaselo insula Graeciae, ubi non procul mons Olympus est.
18.10.23
15. Porrum, cujus duo genera sunt, capitatum et sectile. Capitatum majus, sectile parvulum.
18.10.24
368 Beta apud nos oleris genus, apud Graecos littera est.
18.10.25
Blitum genus oleris, saporis evanidi, quasi vilis beta
18.10.26
16. Cucumeres, quod sint interdum amari, qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur.
18.10.27
17. Cucurbita.....
18.10.28
Apopores . . . . .
18.10.29
Pepo . . . . .
18.10.30
Melipepo . . . . .
18.10.31
Ocymum . . . . .
18.10.32
Olus molle.....
18.10.33
Atriplex . . . . .
18.10.34
Brassica . . . . .
18.10.35
Olisatrum . . . . .
18.10.36
Nasturtium sapor appellavit, quod acrimonia sui nasum torqueat.
18.10.37
18. Fungi, quod aridi ignem acceptum concipiant, φῶς enim ignis est, unde et esca vulgo dicitur, quod sit fomes ignis et nutrimentum. Alii dicunt fungos vocatos, quod sint ex eorum genere quidam interemptorii, unde et defuncti.
18.10.39
19. Tubera tumor terrae prodit, eaque causa nomen illi dedit.
18.10.40
Bulbi appellati, quod sint volubiles, et rotundi.
18.10.41
Asparagus, quod sit spinosus, et asper frutex ejus, ex quo gignitur.
18.10.42
20. Capparis a Graecis nomen sumpsisse videtur, quod habeat rotunda in summitatibus seminum capitella.
18.10.43
Armoracia, hoc est, lapsana.
18.10.44
Lapistus . . . . .
18.10.45
Lapathum. Haec in cibo sumpta stomachum confortat, Venerem reprimit.
18.10.46
Carduus . . . . .
18.10.47
21. Eruca, quasi uruca, quod ignitae sit virtutis, et in cibo 369 saepe sumpta Veneris incendium moveat. Hujus species duae: quarum altera usualis, altera agrestis acrioris virtutis, utraque tamen Veneris commovens usum.
18.11.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT XI. De odoratis oleribus.
18.11.1
1. Apium dictum, quod ex eo apex, id est, caput antiquorum triumphantium coronabatur. Hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit. Nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc apium. Cujus radices efficaciter pugnant contra insidias venenorum. Ejus generis sunt petroselinon, hipposelinon, et oleoselinon.
18.11.2
2. Petroselinon vocatum, quod sit simile apio, et nascatur in petris montibusque praeruptis, quod nos petrapium dicere possumus, Σέλινον enim Graece apium dicitur, sed est summum, ac probabile Macedonicum, gustu suave, et odore aromatico.
18.11.3
3. Hipposelinon, quod sit durum et austerum.
18.11.4
Oleoselinon, quod mollius folio, et caule tenerum.
18.11.5
4. Feniculum Latini vocant, quod ejus thyrsi seu radicis succus acuat visum, cujus virtus traditur, ut serpentes annuam senectutem ejus gustu deponant. Hoc olus Graeci μάραθρον vocant.
18.11.6
5. Ligusticum a regione nomen accepit. Nascitur enim plurimum in Liguria, odore aromatico, et gustu acre.
18.11.7
6. Aneson, ut Graeci dicunt, sive, ut Latini, anesum, herba 370 omnibus cognita, acerrime fervens mictualis.
18.11.8
Anethum . . . . .
18.11.9
Cuminum . . . . .
18.11.10
7. Coriandrum ex Graeco nomine sumptum, quod illi κόριον vocant, cujus semen in dulci vino datum proniores reddit in Venerem; si supra modum dederis, amentiam nutrit.
18.11.11
Canos etiam ex coriandro infici traditum est.
18.11.12
Abrotanum . . . . .
18.11.13
Ceraefolium . . . . .
18.11.14
8. Ruta dicta, quod sit ferventissima. Cujus altera agrestis, atque virtute acrior, sed utraque ferventissima comprobatur. Hanc venenis repugnare mustelae docent, quae dum cum serpente dimicaverint, cibo ejus armantur.
18.11.15
9. Salvia.....
18.11.16
Inula, quam rustici alam vocant, radice aromatica, odoris summi cum levi acrimonia.
18.11.17
Menta. Hujus genera sex.

Intertext edge

Open linked passage

Note