Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
17.1.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT PRIMUM. De pulveribus, et glebis terrae.
17.1.1
1. Pulvis dictus, quod vi venti pellatur. Tollitur enim ejus flatu, nec resistit, nec stare novit, sicut ait Propheta: Tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae.
17.1.2
2. Limus vocatus, quod lenis sit.
17.1.3
Coenum est vorago luti.
17.1.4
Cinis ex incendio dicitur; ab eo enim fit.
17.1.5
Favilla, quod per ignem effecta sit. Nam φῶς ignis est.
17.1.6
3. Gleba, quod glovus sit. Pulveris enim collectione compingitur, et in uno glomere adunatur. Terra autem ligata, gleba est soluta, pulvis.
17.1.7
4. Labina, eo quod ambulantibus lapsum inferat, dicta per derivationem a labe.
17.1.8
Lutum vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit mundum, nam omne lotum mundum est.
17.1.9
5. Volutabra appellata, quod ibi apri volutentur.
17.1.10
Uligo sordes 246 limi, vel aquae sunt.
17.1.11
Sabulum levissimum terrae genus.
17.1.12
6. Argilla ab Argis vocata, apud quos primum ex ea vasa confecta sunt.
17.1.13
Creta ab insula Creta, ubi melior est.
17.1.14
Creta cimolia candida est, a Cimaea Italiae insula dicta, quarum altera vestimentorum pretiosos colores emollit, et contristatos sulphure quodam nitore exhilarat, altera gemmis nitorem praestat.
17.1.15
Creta argentaria, et ipsa candida appellata, eo quod nitorem argento reddat.
17.1.16
7 Terra Samia a Samo insula dicta, candida, et levis, et linguae glutinosa, medicamentis et vasculis necessaria.
17.1.17
8. Pulvis Puteolanus in Puteolanis Italiae colligitur collibus, opponiturque ad sustinenda maria, fluctusque frangendos. Nam mersus aquis protinus lapis fit, undisque quotidie fortior effectus in saxum mutatur, sicut argilla igne in lapidem vertitur.
17.1.19
9. Sulphur vocatum, quia igne accenditur: Ur enim ignis est. Nam vis ejus in aquis ferventibus sentitur, nec alia res facilius accenditur. Nascitur in insulis Aeoliis inter Siciliam et Italiam, quas ardere dicunt. Invenitur et in aliis locis effossum. Hujus 247 genera quatuor. Vivum quod foditur, translucetque et viret, quo solo ex omnibus generibus medici utuntur. Alterum quod appellant glebam, usibus tantum fullonum familiare. Tertium liquor est, usus ejus ad lanas suffiendas, quia candorem, mollitiemque praestat. Quartum ad elychnia conficienda maxime aptum. Sulphuris tanta vis est, ut morbos comitiales deprehendat nidore suo impositus ignibus. Anaxilaus calicem vini, prunaque subdita circumferens exardescentis repercussu pallorem dirum, velut defunctorum convivis offudit.
17.2.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT II. De glebis ex aqua.
17.2.1
1. Bitumen in Judaeae lacu Asphaltite emergit, cujus glebas supernatantes nautae scaphis appropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim a terra exaestuans. Spissantur autem utraque, et densitate coeunt, et utraque Graeci πισσάσφαλτον appellant. Natura ejus ardens, et igni cognata, et nequaquam ferro rumpitur, nisi solis muliebribus inquinamentis, utilis ad compages navium.
17.2.2
2. Alumen vocatum a lumine, quod lumen coloribus praestat tinguendis. Est autem salsugo terrae, efficiturque hyeme ex aqua, 248 et limo, et aestivis solibus maturatur. Hujus species duae sunt, liquidum et spissum.
17.2.3
3. Sal quidam dictum putant, quod in igne exsiliat. Fugit enim ignem, dum sit igneus, sed naturam sequitur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo, et sole vocatum existimant, nam ex aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis littoribus, vel scopulis derelicta, et sole decocta. Sunt et lacus, et flumina, et putei, e quibus hauritur. Dehinc in salinis ingestus sole siccatur, sed et flumina, densantur in salem, amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum luna noctibus: nam in Cyrenaea ammoniacus sub arenis invenitur. Sunt et montes nativi salis, in quibus ferro caeditur, ut lapis renascens, tantae alicubi duritiae, ut muros domosque massis salis faciant, sicut in Arabia.
17.2.4
4. In natura quoque salis differentiae sunt. Nam alibi suavis, alibi salsissimus; commune sal in igne crepitat. Tragasaeum nec crepitat igne nec exsilit. Agrigentinum Siciliae flammae patiens in aqua exsilit, in igne fluit contra naturam.
17.2.5
5. Sunt et colorum differentiae. Memphiticus rufus est, in parte quadam Siciliae purpureus, ubi Aetna mons est. Item in eadem Sicilia in Pachyno adeo splendidus et lucidus, ut imagines reddat. In Cappadocia crocinus effoditur.
17.2.6
6. Salis natura necessaria est ad omnem escam.
17.2.7
Pulmentis enim saporem dat, excitat aviditatem, et appetitum in omnibus cibis facit. Ex eo quippe omnis victus delectatio et summa hilaritas. Hinc et salus nomen accepisse putatur. Nihil enim utilius sale et sole. Denique cornea videmus corpora nauticorum. Quin etiam pecudes, armenta et jumenta sale maxime provocantur ad pastum, multo largiores lacte, multoque gratiores casei dote. Corpora etiam 249 sal astringit, siccat et alligat. Defuncta etiam a putrescendi labe vindicat, ut durent.
17.2.8
7. Nitrum a loco sumpsit vocabulum. Nascitur enim in oppido, vel regione Aegypti Nitria, ex quo et medicinae fiunt, et sordes corporum vestiumque lavantur. Hujus natura non multum a sale distat. Habet enim virtutem salis, et similiter oritur canescentibus siccitate littoribus.
17.2.9
8. Aphronitrum Graece, Latine spuma nitri est, de quo quidam ait: Rusticus es, nescis quid Graeco nomine dicar. Spuma vocor nitri Graecus es aphronitrum. Colligitur autem in Asia, in speluncis distillans, dehinc siccatur sole. Optimum putatur, si minime fuerit ponderosum, et maxime friabile, colore pene purpureo.
17.2.10
9. Chalcantum dictum, quia Chalcitidis est thymum, id est, flos, unde et apud Latinos aeris flos appellatur. Fit autem nunc multis in regionibus; olim in Hispaniae puteis, vel stagnis id genus aquae habentibus, quam decoquebant, et in piscinas ligneas fundebant, appendentes super eas restes, lapillis extentas, quibus limus in similitudinem vitrei acin adhaerebat, sicque ejectum siccabatur diebus XXX. 250
17.2.11
10. Fit autem nunc alibi in speluncis, quod liquide collectum, dehinc diffusum in quosdam botros solidatur: fit et in scrobibus cavatis, quarum de lateribus decidentes guttae coalescunt; fit et salis modo ex flagrantissimo sole. Adeo autem constrictae virtutis est, ut in leonum et ursorum ora sparsum tantam vim habeat ad stringendum, ut non valeant mordere.
17.3.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT III. De lapidibus vulgaribus.
17.3.1
1. Lapis a terra tanquam densior, etiam vulgo discernitur. Lapis autem dictus, quod laedat pedem. Lapis mobilis est, et sparsus.
17.3.2
Saxa haerent et a montibus exciduntur.
17.3.3
Petra Graecum est.
17.3.4
Silex est durus lapis, eo quod exsiliat ignis, ab eo dictus.
17.3.5
2. Scopulus a saxo eminenti, quasi a speculando dictus, sive a tegumento navium ἀπὸ τοῦ σκέπειν.
17.3.6
Spelaea Graece, spelunca Latine. Est autem rupis cavata.
17.3.7
3. Crepido extremitas saxi abrupti, unde et crepido vocata, quod sit abrupti saxi altitudo.
17.3.8
Cautes aspera saxa in mari, dictae a cavendo, quasi cautae.
17.3.9
Murices petrae in littore, similes muricibus vivis acutissimae, et navibus perniciosae. 251
17.3.10
4. Echo saxum est quod, humanae vocis sonum captans, etiam verba loquentium imitatur. Echo autem Graece, Latine imago vocatur, eo quod ad vocem respondens alieni efficitur imago sermonis, licet hoc quidem, et locorum natura eveniat, ac plerumque convallium.
17.3.11
5. Calculus est lapillus terrae admistus, rotundus, atque durissimus, et omni puritate lenissimus. Dictus autem calculus, quod sine molestia brevitate sui calcetur; cui contrarius est scrupus, lapillus minutus, et asper, qui si inciderit in calciamentum, nocet, et molestia est animo; unde et animi molestiam dicimus scrupulum, hinc et scrupea saxa, id est, aspera.
17.3.12
6. Cos nomen accepit, quod ferrum ad incidendum acuat; cotis enim Graeco sermone incisio nominatur. Ex his aliae aquariae sunt, aliae oleo indigent in acuendo, sed oleum lenem, aquae aciem acerrimam reddunt.
17.3.13
7. Pumex vocatur, eo quod spumae densitate concretus fiat, et est aridus, candore parvus, tantamque naturam refrigerandi habens, ut in vase missus, musta fervere desinant.
17.3.14
8. Rudos artifices appellant, lapides contusos, et calci admistos, 252 quos in pavimentis faciendis superfundunt, unde et rudera dicuntur.
17.3.15
9. Gypsum cognatum calci est, et est Graecum nomen; plura ejus genera. Omnium autem optimum lapis specularis. Est enim signis aedificiorum, et coronis gratissimus.
17.3.16
10. Calx viva dicta, quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem. Unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura ejus mirum aliquid facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis exstingui; oleo exstinguitur, quo solet ignis accendi. Usus ejus structuris fabricae necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius, nisi calce conjunctus. Calx e lapide albo, et duro melior structurae, ex molli, utilis tectoriis.
17.3.17
11. Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, ut volunt quidam. Hujus probatio, si manu impressa stridat, aut si in vestem candidam sparsa, nihil sordis relinquat. 253
17.4.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT IV. De lapidibus insignioribus.
17.4.1
1. Magnes lapis Indicus ab inventore vocatus. Fuit autem in India ita primum repertus: clavis crepidarum, baculique cuspidi haerens, cum armenta idem Magnes pasceret, postea et passim inventus. Est autem colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adjunctus ejus fecerit raptum. Nam adeo apprehendit ferrum, ut catenam faciat annulorum. Unde et eum vulgus ferrum vivum appellat.-- 2. Liquorem quoque vitri, ut ferrum, trahere creditur, cujus tanta vis est( ut refert beatissimus Augustinus) quod quidam eumdem magnetem lapidem tenuerit sub vase argenteo, ferrumque super argentum posuerit, deinde subtermovente manu cum lapide ferrum cursim desuper movebatur. Unde factum est, ut in quodam 254 templo simulacrum ex ferro pendere in aere videretur. Est quippe alius in Aethiopia magnes, qui ferrum omne abigit, respuitque.
17.4.2
Omnis autem magnes tanto melior est, quanto magis caeruleus.
17.4.3
3. Gagates lapis primum inventus est in Cilicia, Gagatis fluminis fluore rejectus. Unde et nominatus, licet in Britannia sit plurimus. Est autem niger, planus, lenis, et ardens igni admotus. Fictilia ex eo scripta non delentur, incensus serpentes fugat, daemoniacos prodit, virginitatem deprehendit: mirum quia accenditur aqua, oleo restinguitur.
17.4.4
4. Asbestos Arcadiae lapis, ferrei coloris, ab igne nomen sortitus, eo quod accensus semel nunquam exstinguitur. De quo lapide mechanicum aliquid ars humana molita est, quod gentiles capti sacrilegio mirarentur. Denique in templo quodam fuisse Veneris fanum( dicunt), ibique candelabrum, et in eo lucernam sub dio sic ardentem, ut eam nulla tempestas, nullus imber exstingueret.
17.4.5
5. Pyrites Persicus lapis, fulvus, aeris simulans qualitatem, cujus plurimus ignis: siquidem facile scintillas emittit; hic tenentis manum, 255 si vehementius prematur, adurit, propter quod ab igne nomen accepit. Est alius pyrites vulgaris, quem vivum lapidem appellant, qui ferro, vel lapide percussus scintillas emittit, quae excipiuntur sulphure, vel aridis fungis, vel foliis, et dicto celerius praebet ignem. Hunc vulgus focarem petram vocat.
17.4.6
6. Selenites Latine lunaris interpretatur, eo quod interiorem ejus candorem cum luna crescere, atque deficere aiunt. Gignitur in Perside.
17.4.7
7. Dionysias lapis fuscus, et rubentibus notis sparsus. Vocatur autem ita, quia si aquae mistus conteratur, vinum flagrat, et quod in illo ardore mirum est, ebrietati resistit.
17.4.9
8. Thracius niger, et sonorus, nascitur in flumine, cujus nomen est Pontus in Equitia.
17.4.10
9. Phrygius lapis, ex loco traxit vocabulum. Nascitur enim in Phrygia, colore pallidus, mediocriter gravis. Est autem gleba pumicosa. Uritur antea vino perfusus, flatusque follibus donec rubescat, ac rursus dulci vino exstinguitur, trinis vicibus, tingendis tantum vestibus utilis.
17.4.11
10. Syrius lapis a Syria, ubi reperitur, appellatur; hic integer fluctuari traditur, comminutus mergi. 256
17.4.12
11. Arabicus similis est ebori sine ulla macula. Hic defricatus ad cotem, succum dimittit croco similem.
17.4.13
12. Judaicus lapis albus est, atque in schemate glandis scripturis sub invicem modulatus, quas Graeci γραμμὰς appellant.
17.4.14
13. Samius a Samo insula, ubi reperitur, vocatus et est gravis, et candidus, poliendo utilis.
17.4.15
14. Memphitis vocatus a loco Aegypti, et est gemmantis naturae. Hic tritus, atque in iis, quae urenda, et secanda sunt ex aceto illitus, ita obstupescere facit corpus, ut non sentiat cruciatum.
17.4.16
15. Sarcophagus lapis dictus, eo quod corpora defunctorum condita in eo infra quadraginta dies absumuntur, σὰρξ enim Graece caro dicitur, φάγειν comedere. Nascitur autem in Troade, fissilique vena scinditur. Sunt et ejusdem generis in Oriente saxa, quae etiam viventibus alligata erodunt corpora. 257
17.4.17
16. Haematites appellatus, eo quod cote resolutus, in colorem veniat sanguinis. Est autem admodum lividus. Est et ferrugineus. Nascitur in ultima Aegypto, Babylonia et Hispania.
17.4.18
17. Androdamas colore niger, pondere, et duritia insignis, unde et nomen traxit, praecipuus reperitur in Africa. Trahere autem in se argentum, vel aes dicitur, quique attritus, ut Haemathites in colorem redigitur sanguinis.
17.4.19
18. Schistos invenitur in ultima Hispania, croco similis, cum levi fulgore, facile friabilis.
17.4.20
19. Amiantos appellatus a veteribus, eo quod si ex ipso vestis fuerit contexta contra ignem resistat, et igni imposita non ardeat, sed splendore accepto nitescat, et est scissi aluminis similis, veneficiis resistens omnibus, specialiter magorum.
17.4.21
20. Ostracites similis est testae laminosus scissibilis.
17.4.22
Gallactites colore cinereus, gustu suavis, sed ideo sic vocatus, quod quidam de se lacteum attritus dimittat.
17.4.23
21. Obsidius lapis niger, translucidus, et vitri habens similitudinem. Ponitur in speculis parietum propter imaginum umbras 258 reddendas. Gemmas multi ex eo faciunt, nascitur in India, et in Samnio Italiae.
17.4.24
Mitridax lapis Euphratis, sole repercussus coloribus micat variis.
17.4.25
22. Aethitae lapides reperiuntur in nidis aquilarum; aiunt binos inveniri, marem et foeminam, nec sine iis parere aquilas. Horum masculus, durus, similis gallae, subrutilus: femineus vero pusillus, ac mollis. Alligati partus celeritatem faciunt, etiam aliquid vulvae excidunt, nisi cito parturientibus auferantur.
17.4.26
23. Phengites Cappadociae lapis, duritia marmoris candidus, atque translucens, ex quo quondam templum constructum est a quodam rege foribus aureis, quibus clausis claritas intus diurna erat.
17.4.27
24. Chernites eboris similis, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore, et duritia, minus tamen ponderosus, qui porus vocatur.
17.4.28
25. Ostracites vocatus, quod similitudinem testae habeat usus ejus est pro pumice.
17.4.29
26. Melitites lapis dictus, eo quod melleum, et dulcem succum emittat.
17.4.30
27. Smyris lapis asper, et indomitus, et omnia atterens, ex quo gemmae teruntur. 259
17.4.31
28. Chrysites colore similis ochrae invenitur in Aegypto.
17.4.32
29. Hammites similis nitro, sed durior, gignitur in Aegypto et Arabia.
17.4.34
30. Thyites nascitur in Aethiopia velut viridis, sed lacteus, cum resolvitur remordens vehementer.
17.4.35
31. Coranus albus est, duriorque Pario.
17.4.36
32. Molotius veluti viridis, et grandis invenitur in Aegypto.
17.4.37
33. Tusculanus a loco Italiae dictus, dissilire igne traditur.
17.4.38
34. Sabinus fuscus, addito oleo, etiam lucere fertur. Est et quidam viridis lapis vehementer igni resistens.
17.4.39
35. Siphinius mollis, et candidus, excalefactus oleo nigrescit, atque durescit.
17.4.40
36. Lapides, quoque medicinalium mortariorum et pigmentorum 260 usibus apti. Ephesius praecipuus, et inde Chalazius.
17.4.41
Thebaicus quoque, et basanites lapides nihil ex sese remittentes.
17.4.42
37. Specularis lapis vocatus est, quod vitri more transluceat, repertus primum in Hispania citeriore, et circa Segobricam urbem. Invenitur enim sub terra, et effossus exciditur, atque finditur in quamlibet tenues crustas.
17.5.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT V. De marmoribus.
17.5.1
1. Post lapidum genera veniamus ad marmora. Nam inter lapides et marmora differentia est. Nam marmora dicuntur eximii lapides, qui maculis et coloribus commendantur. Marmor sermo Graecus est a viriditate vocatus, et quamvis postea, et alii colores inveniantur: nomen tamen pristinum a viriditate retinuerunt.
17.5.3
2. Marmorum colores, et genera innumerabilia sunt. Non tamen omnia e rupibus exciduntur, sed multa sub terra sparsa sunt, et pretiosissimi generis: sicut Lacedaemonium viride, cunctis hilarius, repertum prius apud Lacedaemones, unde et vocabulum traxit.
17.5.5
3. Ophites serpentium maculis simile est, unde et vocabulum sumpsit; duo ejus genera, molle candidum, nigrum durum.
17.5.6
4. Augustaeum, et Tiberium in Aegypto Augusti, et Tiberii primum principatu reperta sunt. Differentia eorum est ab ophite, cum illud, ut praediximus, serpentium maculis sit simile. Haec maculas diverso modo colligunt; nam Augustaeum undatim est crispum in vertices, Tiberium sparsa, non convoluta canitie. 261
17.5.7
5. Porphyrites ex Aegypto est, rubens candidis intervenientibus punctis. Nominis ejus causa, quod rubeat, ut purpura.
17.5.8
6. Basaltes ferrei coloris, sive duritiae. Unde et nomen ei datum est, inventus in Aegypto et Aethiopia.
17.5.9
7. Alabastrites lapis candidus, interstinctus variis coloribus, ex quo evangelici illius unguenti vasculum fuit. Cavant enim hunc ad vasa unguentaria, quoniam optime servare incorrupta dicitur. Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae caeteris candidior, probatissimus vero in India.
17.5.10
8. Parius candoris eximii, Lychnites cognomento: hic apud Paron insulam nascitur, unde et Parius nuncupatus. Lygdinus magnitudine quae lances craterasque non excedat, unguentis et ipse aptus.
17.5.11
9. Coraliticus in Asia repertus, mensura non ultra cubitos binos, candore proximo ebori quadam similitudine. E diverso niger Alabandicus terrae suae nomine nuncupatus, purpurae aspectu similis. Iste in Oriente igni liquatur, atque ad usum vitri funditur.
17.5.12
10. Thebaicus interstinctus aureis guttis invenitur in parte Africae 262 Aegypto ascripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitate naturali conveniens.
17.5.13
11. Syenites circa Syenem, vel Thebas nascitur; trabes ex eo fecere reges.
17.5.14
12. Marmora autem, quae in officinis sunt, rupibus gignuntur, ex quibus Thasius diversis coloris maculis distinctus est, cujus primum usum insulae Cyclades dederunt.
17.5.15
13. Lesbius lividior est paulo hoc, sed et ipse diversi coloris maculas habens.
17.5.16
14. Corinthaeus, Ammoniacae guttae similis cum varietate diversorum colorum, Corintho primum repertus: ex eo columnae ingentes, liminaque fiunt, ac trabes.
17.5.17
15. Carystium viride, optimum nomen ab aspectu habens, eo quod gratum sit iis qui gemmas sculpunt; ejus enim viriditas reficit oculos.
17.5.18
16. Numidicum marmor Numidia mittit, ad cotem succum dimittit, 263 croco similem, unde et nomen accepit, non crustis, sed in massam et liminum usum aptum.
17.5.19
17. Lucullaeum marmor nascitur in Chio insula, cui Lucullus consul nomen dedit, qui delectatus illo primum Romam invexit, solumque pene hoc marmor ab amatore nomen accepit.
17.5.20
18. Est et Lunensis....
17.5.21
Tephria appellatur a colore cineris, cujus lapidis alligatio contra serpentes laudatur.
17.5.22
19. Ebur a barro, id est, elephante dictum. Horatius: Quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?
17.6.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT VI. De gemmis.
17.6.1
1. Post marmorum genera gemmae sequuntur, quae multum auro decorem tribuunt venustate colorum. Primordia earum a rupe Caucasi. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi ejus inclusisse ferro, ac digito circumdedisse iisque coepisse annulum atque gemmas.
17.6.2
2. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus 264 nos ea tantum quae principalia sunt, sive notissima, annotabimus.
17.6.3
3. Gemmae vocatae, quod instar gumi transluceant.
17.6.4
4. Pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia chare valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est, magnum et pretiosum vocatur, sicut et in Samuelis volumine legitur: E sermo Domini pretiosus erat in Israel, hoc est, rarus.
17.7.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT VII. De viridioribus gemmis.
17.7.1
1. Omnium gemmarum virentium Smaragdus principatum habet, cui veteres tertiam post margaritas et uniones tribuunt dignitatem. Smaragdus a nimia viridate vocatur. Omne enim satis viride amarum dicitur. Nullis enim gemmis, vel herbis major quam huic austeritas est. Nam herbas virentes frondesque exsuperat, inficiens circa se viriditate repercussum aerem. Scalpentibus quoque gemmas nulla gratior oculorum refectio est. Cujus corpus si extentum 265 fuerit, sicut speculum, ita imagines reddit. Quippe Nero Caesar gladiatorum pugnas in smaragdo spectabat. Genera ejus duodecim, sed nobiliores Scythici, qui in Scythica gente reperiuntur. Secundum locum tenent Bactriani. Colliguntur enim in commissuris saxorum flante Aquilone, tunc enim tellure deoperta intermicant, quia iis ventis arenae maxime moventur. Tertium Aegyptii habent. Reliqui in metallis aerariis inveniuntur, sed vitiosi. Nam aut aere, aut plumbo, aut capillamentis, vel salis similes notas habent.
17.7.2
2. Smaragdi autem mero et viridi proficiunt oleo, quamvis natura imbuantur.
17.7.3
3. Chalchosmaragdus dicta, quod viridis sit, et turbida aeris venis. Haec in Aegypto, vel Cypro insula nascitur.
17.7.4
4. Prasius pro viridanti colore dictus, sed vilis. Cujus alterum genus sanguineis punctis obhorret. Tertium distinctum virgulis tribus candidis.
17.7.5
5. Berillus in India gignitur, gentis suae lingua nomen habens, viriditate similis smaragdo, sed cum pallore. Politur autem ab Indis in sexangulas formas, ut hebetudo coloris repercussu angulorum excitetur. Aliter politus non habet fulgorem. Genera ejus novem.
17.7.6
6. Chrysoberyllus dictus, eo quod pallida ejus viriditas in aureum colorem resplendeat, et hunc India mittit.
17.7.7
7. Chrysoprasius Indicus est, colore porri succum referens, aureis 266 intervenientibus guttis, unde et nomen accepit, quem quidam beryllorum generi dicaverunt.
17.7.8
8. Iaspis de Graeco in Latinum viridis gemma interpretatur. Ias quippe viride, pina gemma dicitur. Est autem smaragdo subsimilis, sed crassi coloris. Species ejus XVII.
17.7.9
Volunt autem quidam Iaspidem gemmam, et gratiae, et tutelae esse gestantibus, quod credere non fidei, sed superstitionis est.
17.7.10
9. Topazion ex virenti genere est, omnique colore resplendens, inventa primum in Arabiae insula, in qua Troglodytae praedones fame, et tempestate fessi, cum herbarum radices effoderent, eruerunt. Quae insula post ea quaesita, nebulis cooperta, tandem a navigantibus inventa est. Sed ob hoc locus, et gemma nomen ex causa accepit. Nam τοπάξειν Troglodytarum lingua significationem habet quaerendi. Est autem amplissima gemmarum, eadem sola nobilium limam sentit. Genera ejus duo.
17.7.11
10. Callaica colore viridis, sed pallens, et nimis crassa, nihil jucundius 267 aurum decet, unde et appellata. Nascitur in India, vel Germania, in rupibus gelidis, oculi modo extuberans.
17.7.12
11. Molochites spissius virens, et crassius quam smaragdus, a colore malvae nomen accepit, in reddendis laudata signis. Nascitur in Arabia.
17.7.13
12. Heliotropium viridi colore et nubilo, stellis puniceis supersparsa cum sanguineis venis. Causa nominis de effectu lapidis est. Nam dejecta in labris aeneis radios solis mutat sanguineo repercussu. Extra aquam autem speculi modo solem accipit, deprehenditque defectus ejus, subeuntem lunam ostendens. Magorum impudentiae manifestissimum in hoc quoque exemplum est, quod admista herba Heliotropio quibusdam additis precationibus, gerentem conspici negent. Gignitur in Cypro et Africa, sed melior in Aethiopia.
17.7.14
13. Sagda gemma prasini coloris apud Chaldaeos. Cujus tanta vis est, ut permeantes naves e profundo petat, et carinis ita tenaciter adhaereat, ut nisi abrasa parte ligni, vix separetur.
17.7.15
14. Myrrhites dicta est, quod in eo myrrhae color est. Compressus autem usque ad calorem, nardi spirat suavitatem. Aromatites reperitur in Arabia, vel Aegypto myrrhae coloris, et odoris, unde et nomen habet. 268
17.7.16
15. Melichloros, bicolor ex una parte viridis, ex altera melli similis.
17.7.17
16. Choaspites a flumine Persarum dicta est ex viridi fulgoris aurei.
17.8.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT VIII. De rubris gemmis.
17.8.1
1. Corallium gignitur in mari, forma ramosum, colore viride, et maxime rubens; venae ejus candidae sub aqua et molles, detractae confestim durantur et rubescunt, tactuque protinus lapidescunt. Itaque occupari, evellique retibus solet, aut acri ferramento praecidi, qua de causa corallium vocitatur. Quantum autem apud nos margaritum Indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. Hunc magi fulminibus resistere affirmant, si creditur.
17.8.2
2. Sardius dicta, eo quod primum reperta sit a Sardibus; haec rubrum habet colorem marmoribus praestans, sed inter gemmas vilissima. Genera ejus quinque.
17.8.3
3. Onyx appellata, quod habet in se permistum candorem in similitudinem unguis humani. Graeci enim unguem ὄνυχα dicunt. Hanc India, vel Arabia gignit; distant autem invicem: nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis; Arabica autem nigra est cum candidis zonis: genera ejus quinque. 269
17.8.4
4. Sardonyx ex duorum nominum societate vocata est. Est enim ex onychis candore, et Sardo. Constat autem tribus coloribus, subterius nigro, medio candida, superius mineo. Haec sola in signando nihil cerae evellit. Reperitur autem apud Indos et Arabes, detecta torrentibus. Genera ejus quinque.
17.8.5
5. Haematites rubore sanguineus, ac propterea haematites vocatur, αἴμα quippe sanguis est. Gignitur in Aethiopia quidem principalis, sed et in Arabia, et in Africa invenitur. De qua promittunt magi quiddam ad coarguendas barbarorum insidias.
17.8.6
6. Succinus, quem appellant Graeci electrum, fulvi cereique coloris, fertur arboris succus esse, et ob id succinum appellari. Electrum autem vocari fabulosa argumentatio dedit. Namque Phaetonte fulminis ictu interempto, sorores ejus luctu mutatas in arbores populos, lacrymis electrum omnibus annis fundere juxta Eridanum amnem, et electrum appellatum, quoniam sol vocitatus sit elector, ut plurimi poetae dixerunt. Constat autem eum non esse succum populi, sed pineae arboris. Nam accensus tedae nidore fragrat.-- 7. Nascitur autem in insulis Oceani Septentrionalis, sicut gummi, densaturque ut crystallum rigore, vel tepore. Ex ea fiunt decoris gratia agrestium feminarum monilia, vocari autem a quibusdam harpaga, eo quod attritu digitorum, accepta caloris anima, folia, paleasque, et vestium fimbrias rapiat, sicut magnes ferrum. Quocunque autem modo libeat, tinguitur. Nam anchusae radice conchylioque inficitur. 270
17.8.7
8. Lyncurius vocatus, quod fiat ex urina lyncis bestiae tempore indurata. Est autem, sicut et succinum, fulva, attrahens spiritu folia propinquantia.
17.9.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT IX. De purpureis.
17.9.1
1. Inter purpureas gemmas principatum Amethystus Indicus tenet. Amethystus purpureus est permisto violaceo colore, et quasi rosae nitore, leniter quasdam flammulas fundens. Alterum ejus genus descendit ad Hyacinthos. Causam nominis ejus afferunt, quia sit quidam in purpura illius non ex toto igneum, sed vini colorem habens. Est autem scalpturis facilis, genera ejus quinque.
17.9.2
2. Saphirus caeruleus est cum purpura, habens pulveres aureos sparsos, apud Medos optimus, nusquam tamen perlucidus.
17.9.3
3. Hyacinthus ex nominis sui flore vocatur. Hic in Aethiopia invenitur, caeruleum colorem habens. Optimus qui nec rarus est, nec densitate obtusus, sed ex utroque temperamento luce purpuraque refulgens. Hic autem non rutilat aequaliter, sereno enim perspicuus est atque gratus, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit, in os missus frigidus est, in scalpturis durissimus, nec tamen invictus: nam adamante scribitur, et signatur.
17.9.4
4. Hyacinthizon Indicus est Hyacinthum prope referens. Quidam autem eorum crystallis similes, capillamentis intercurrentibus obscurantur, ex quo etiam vitio nomen illorum est. 271
17.9.5
5. Amethystizon appellatur, quia ejus extremus igniculus in Amethysti violam exit.
17.9.6
6. Chelidonia ex hirundinum colore vocata, et duorum est generum, quarum una ex altera parte purpurea pura, et altera purpurea nigris intervenientibus maculis.
17.9.7
7. Cyanea Scythiae gemma, caeruleo coruscans nitore, pura interdum, et punctulis intermicantibus auratis pulvisculis varians.
17.9.8
8. Rhodites rosea est, et ex eo nomen accepit.
17.10.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT X. De candidis.
17.10.1
1. Margarita, prima candidarum gemmarum, quam inde margaritam aiunt vocatam, quod in conchulis maris hoc genus lapidum inveniatur. Inest enim in carne cochleae calculus natus, sicut in cerebro piscis lapillus. Gignitur autem de coelesti rore, quem certo anni tempore cochleae hauriunt. Ex quibus margaritis quaedam uniones vocantur: aptum nomen habentes, quod tantum unus, nunquam duo, vel plures simul reperiantur. Meliores autem candidae margaritae quam quae flavescunt. Illas enim aut juventus aut matutini roris conceptio reddit candidas, has senectus, vel vespertinus aer gignit obscuras.
17.10.2
2. Paederos, secunda post margaritam candidarum gemmarum, de qua quaeritur in quo colore numerari debeat, toties jactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogativa vocabulo facta sit.
17.10.3
3. Asterites candida est, inclusam lucem continens, veluti stellam 272 intus ambulantem, redditque solis candicantis radios, unde et nomen invenit.
17.10.4
4. Galactites lactea est, quae attrita reddit succum album ad lactis saporem, feminis nutrientibus illigata fecundat ubera. Infantium quoque collo suspensa salivam facere fertur, in ore autem liquescere, et memoriam adimere. Mittunt eam Nilus, et Achelous amnes. Sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocant.
17.10.5
5. Chalazias grandinis et candorem praefert et figuram, duritie quoque invicta, ut adamas; etiam in igne positae manet suum frigus.
17.10.6
6. Solis gemma candida est, traxitque nomen, quod ad speciem solis in orbem fulgentes spargit radios.
17.10.7
7. Selenites translucet candido melleoque fulgore, continens lunae imaginem, quam juxta cursum astri ipsius perhibent in dies singulos minui, atque augeri. Nascitur in Perside.
17.10.8
8. Cynaedia invenitur in cerebro piscis ejusdem nominis, candida et oblonga. Praesagire iis ferunt magi signa tranquillitatis vel tempestatis.
17.10.10
9. Belioculus albicans pupillam cingit nigram medio aureo fulgore lucentem. Haec propter speciem Assyriorum regi Belo dicata, unde et appellata. 273
17.10.11
10. Epimelas dicitur, cum in candida gemma superne nigricat color, unde et nomen habet.
17.10.12
11. Exhebenus speciosa et candida, qua aurifices aurum poliunt.
17.11.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XI. De nigris.
17.11.1
1. Achates reperta primum in Sicilia juxta flumen ejusdem nominis, postea plurimis in terris. Est autem nigra, habens in medio circulos nigros, et albos junctos, et variatos, similis haematiti. Magi suffitu earum, si creditur, tempestates avertunt, flumina sistunt.
17.11.3
2. Apsyctos nigra, et ponderosa, distincta venis rubentibus. Haec excalefacta igni septem diebus calorem tenet.
17.11.4
3. Aegyptilla nigra est radice, caerulea facie, ex Aegypto, ubi invenitur vocata. 274
17.11.5
4. Medea nigra est, a Medea illa fabulosa inventa. Habet venas aerii coloris, sudorem reddit croci, saporem vini.
17.11.6
5. Veientana Italica gemma est a Veiis reperta, nigra facie, albis intermicantibus notis.
17.11.7
Baroptis nigra est cum sanguineis et albis notis.
17.11.8
6. Mesomelas nigra, vena quemlibet colorem secante per medium.
17.11.9
Veneris crinis, nigerrimi nitoris, continens in se speciem rufi crinis.
17.11.11
7. Trichrus ex Africa nigra est, sed tres succos reddit, a radice nigrum, medio sanguineum, e summo ochrae.
17.11.12
8. Dionysias nigra mistis rubentibus notis, ex aqua trita vinum flagrat, et odore suo ebrietati resistere putatur.
17.11.13
Pyrites nigra quidem, sed attritu digitos adurit.
17.12.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XII. De variis.
17.12.1
1. Panchrus varius ex omnibus pene coloribus constans, unde et nominatur.
17.12.2
Orca barbari nominis ex fulvo et nigro, viridique et candido est.
17.12.4
2. Mitrydax, sole percussa, coloribus micat variis. Gignitur in Perside.
17.12.5
275 Droselytus varius, nominis causa, quia si ad ignem applicetur, velut sudorem mittit.
17.12.6
3. Opalus distinctus diversarum colore gemmarum. Est enim in eo carbunculi tenuior ignis, amethysti fulgens purpura, smaragdi nitens viriditas, et cuncta pariter sub quadam varietate lucentia. Nomen habet ex patria. Solam enim eum parturit India.
17.12.7
4. Ponticae a Ponto dicuntur, genere diverso nunc auratis guttis micantes, aliae habentes stellas, aliae longis colorum ductibus lineatae.
17.12.8
5. Hexecontalithus in parva magnitudine multicolor, unde et hoc nomen sibi adoptavit. Tam diversis enim notis sparsus est, ut sexaginta gemmarum colores in parvo ejus orbiculo deprehendantur. Nascitur autem in Libya apud Troglodytas.
17.12.9
6. Murrina apud Parthos gignitur, sed praecipua in Germania, humorem sub terra putant calore densatum unde et nomen sumpsit. Varietas ejus in purpuram candoremque et ignem cum quodam colorum repercussu, qualis in coelesti arcu spectantur. Cujus contraria causa crystallum facit gelu vehementiore concreto. 276
17.13.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XIII. De crystallis.
17.13.1
1. Crystallus resplendens, et aquosus colore traditur, quod nix sit glacie durata per annos. Unde et nomen ei Graeci dederunt. Gignitur autem in Asia et Cypro, maxime in septentrionum Alpibus, ubi nec aestate sol ferventissimus invenitur. Ideo ipsa nudatur, et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallus dicitur. Hic oppositus radiis solis adeo rapit flammam, ut aridis fungis, vel foliis ignem praebeat. Usus ejus etiam ad pocula destinatur. Nihil autem aliud quam frigidum pati potest.
17.13.2
2. Adamas Indicus lapis parvus, et indecorus, ferrugineum habens colorem, et splendorem crystalli. Nunquam autem ultra magnitudinem nuclei avellani repertus. Hic nulli cedit materiae, ne ferro quidem, nec igni, nec unquam incalescit, unde et nomen interpretatione Graeca indomita vis accepit. Sed dum sit invictus ferri, ignisque contemptor, hircino rumpitur sanguine recenti et calido maceratus, sicque multis ictibus ferri perfringitur. Cujus fragmentis scalptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur.
17.13.4
3. Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum, ut juxta positus ferrum non patiatur abstrahi, magneti autem si admotus, magnes 277 comprehenderit, rapiat atque auferat. Fertur quoque in electri similitudine venena deprehendere, metus vanos expellere, maleficis resistere artibus. Genera ejus sex.
17.13.5
4. Chalazias grandinum, et candorem, et figuram adamantinae duritiae. Etiam in igne positae manet suum frigus.
17.13.6
5. Cerauniorum duo genera sunt: Unum quod Germania mittit crystalli similem, splendet tamen caeruleo; et si sub divo positus fuerit, fulgorem rapit siderum. Ceraunium alterum Hispania in Lusitanis littoribus gignit, cui color e pyropo rubenti, et qualitas ut ignis. Haec adversus vim fulgurum opitulari fertur, si credimus. Dicta autem Ceraunia, quoniam alibi non inveniuntur quam in loco fulminis ictui proximo. Graece enim fulmen κέραυνος dicitur.
17.13.7
6. Iris apud Arabiam in mari Rubro nascitur coloris crystallini, sexangulata, dicta ex argumento Iris. Nam sub tecto percussa sole species et colores arcus coelestis in proximos parietes emittit.
17.13.8
7. Astrios ex India est, crystallo propinqua, in cujus centro stella lucet fulgore lunae plenae, sumpsit autem nomen quod, astris opposita, fulgorem rapit ac regerit.
17.13.9
8. Alectria, quasi alectoria. In ventriculis enim gallinaceis invenitur, crystallina specie, magnitudine fabae. Hac in certaminibus invictos fieri magi volunt, si credimus.
17.13.10
9. 278 Enhydros ab aqua vocata. Exsudat enim aquam, ita ut clausam in ea putes fontaneam scaturiginem.
17.14.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XIV. De ignitis.
17.14.1
1. Omnium ardentium gemmarum principatum carbunculus habet. Carbunculus autem dictus, quod sit ignitus, ut carbo, cujus fulgor nec nocte vincitur. Lucet enim in tenebris, adeo ut flammas ad oculos vibret. Genera ejus XII; sed praestantiores, qui videntur fulgere, et velut ignem effundere. Carbunculus autem Graece ἄνθραξ dicitur. Gignitur in Libya apud Troglodytas.
17.14.2
2. Anthracites vocatus, quod sit et ipse coloris ignei, ut carbunculus; sed candida vena praecinctus, cujus proprium est, quod, jactatus in ignem, velut intermortuus exstinguitur, at contra aquis perfusus exardescit.
17.14.3
5. Sandasirus nascitur in India loco ejusdem nominis. Species ejus, quod veluti in translucido igne intus fulgent aureae guttae. Constat autem inter omnes quantum numero stillarum accedit, tantum et pretio accedere.
17.14.4
4. Lychnites ex eodem genere ardentium est, appellata a lucernarum flagrantia. Gignitur in multis locis, sed probatissima apud Indos. Quidam eam remissiorem carbunculum esse dixerunt. Hujus duplex facies: una quae purpura radiat; altera quae cocci rubore. 279 A sole excalefacta, aut digitorum attritu paleas et chartarum fila ad se rapere dicitur. Scalpturis resistit, ac si quando scalpta fuerit, dum signa imprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat. Genera ejus quatuor.
17.14.5
5. Carchedonia hoc quod et Lychnites facere dicitur, quanquam multo vilior praedictis. Nascitur apud Nasamonas imbre, ut ferunt, divino. Invenitur ad repercussum lunae plenae. Omnia autem genera scalpturae resistunt.
17.14.6
6. Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione, cujus color ad carchedoniam vadit, sed rarus.
17.14.7
7. Dracontites ex cerebro draconis eruitur, quae nisi viventi abscisa fuerit, non ingemmescit; unde et eam magi dormientibus draconibus amputant. Audaces enim viri explorant draconum specus, et spargunt ibi gramina medicata ad incitandum draconum soporem, atque ita somno sopitis capita desecant, et gemmas detrahunt. Sunt autem candore translucido. Usu earum Orientis reges praecipue gloriantur.
17.14.8
8. Chrysoprasus Aethiopicus est, quem lapidem lux celat, prodit obscuritas. Nocte enim igneus est, die aureus.
17.14.9
9. Phlogites ex Persida est, ostentans intra se quasi flammas aestuantes, quae non exeant. 280
17.14.10
10. Syrtites vocata, quoniam in littore Syrtium inventa primum est in parte Lucaniae. Color ejuscroceus, intus stellas continens elanguidas, sub nubilo renitentes.
17.14.11
11. Hormesion inter gratissimas aspicitur, et igneo colore radians auro portante secum in extremitatibus candidam lucem.
17.15.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XV. De aureis.
17.15.1
1. Sunt quaedam gemmarum genera ex specie metallorum, vel lapidum cognominata.
17.15.2
2. Chrysopis aurum tantum videtur esse.
17.15.3
Chrysotythus auro similis est cum marini coloris similitudine, hunc Aethiopia gignit.
17.15.4
3. Chryselectrus similis auro, sed in colorem electri vergens, matutino tantum aspectu jucundus, rapacissimus ignium, et si juxta fuerit celerrime ardescens.
17.15.5
4. Chrysolampis ex auro et igne vocata. Aurea est enim die, et noctu ignea: hanc Aethiopia gignit.
17.15.6
5. Ammochrysus arenis auro intermistis, nunc bractearum, nunc pulveris habet quadrulas. Gignitur in Perside.
17.15.7
6. Leucochrysus colore aureo, interveniente candida vena.
17.15.8
281 Melichrysus dicta, quod veluti per aurum sincerum mel, sic haec gemma transluceat.
17.15.9
7. Chrysocolla gignitur in India, ubi formicae eruunt aurum. Est autem auro similis, et habet naturam magnetis, nisi quod augere aurum traditur, unde et nuncupatur.
17.15.10
Argyrites similis argento, habens stigmata aurea.
17.15.11
8. Androdamas argenti nitorem habet, et pene adamas, quadrata semper tesseris. Magi putant nomen impositum ab eo quod animorum impetus vel iracundias domare et refrenare dicatur, si credimus. Gignitur in mari Rubro.
17.15.12
9. Chalcites aerei coloris est.
17.15.13
Chalcophonos nigra est, sed lapidi illisa aeris tinnitum reddit.
17.15.14
10. Balanitae duo sunt genera: subvirides et Corinthii aeris similitudine, mediam secante flammea vena.
17.15.15
11. Sideritis a contemplatione ferri nihil dissonat; verum maleficus, quoquo inferatur, discordias excitat.
17.15.16
12. Idaeus dactylus, ex insula Creta, est ferrei coloris; causa nominis ejus, quia pollicem humanum exprimit.
17.15.17
13. Aethiopicus ferrei coloris est, qui dum teritur, nigrum succum emittit.
17.15.19
14. Zmilaces in Euphratis alveo legitur Proconesio marmori similis, medio 282 colore glauco, veluti oculi pupilla internitens.
17.15.20
Arabica ex patria dicta, aspectu eburnea est.
17.15.21
15. Hephaestistes speculi naturam habet, in reddendis imaginibus, quanquam rutilet: experimentum ejus, si ferventi aquae addita statim refrigeret, aut si soli opposita aridam materiam accendat. Nascitur in Coryco.
17.15.22
16. Ostracites lapidosus, colore testaceo, durior. Altera achati similis, nisi quod achates politura pinguescit. Duriori tanta inest vis, ut aliae gemmae scalpantur fragmentis ejus.
17.15.23
17. Clossopetra similis est linguae humanae, unde et nomen sumpsit. Fertur autem, deficiente luna, e coelo cadere, cui non modicam magi tribuunt potestatem. Nam ex eo lunares motus excitari putant.
17.15.24
18. Sunt et quaedam gemmarum genera cognominata ab animalibus.
17.15.25
Echites vipereas maculas exprimit.
17.15.26
Carcinias marini cancri coloris est.
17.15.27
19. Scorpitis scorpionem et colore et effigie refert.
17.15.28
Myrmicites formicae reptantis effigiem imitatur.
17.15.29
Taos pavoni est similis.
17.15.30
Hieracites accipitris coloris.
17.15.31
Aetites aquilae.
17.15.32
Aegopthalmos caprino oculo similis.
17.15.33
20. Lycopthalmus quatuor colorum, ex rutilo sanguinea, in medio nigrum candido cingit, ut luporum oculus.
17.15.34
Meconites papaver exprimit.
17.15.35
21. Sunt et quaedam gemmae quibus gentiles in superstitionibus quibusdam utuntur.
17.15.36
22. Liparia suffita omnes bestias evocari tradunt.
17.15.37
283 Ananchitide in hydromantia daemonum imagines evocari dicunt.
17.15.38
Synocitide umbras inferorum evocatas teneri aiunt.
17.15.39
23. Chelonites oculus est Indicae testudinis, varius, et purpureus. Per hunc magi impositum linguae futura praenuntiari fingunt.
17.15.40
24. Brontia a capite testudinum cum tonitruis cadere putatur, et restinguere fulminis ictus.
17.15.41
25. Hyaenia lapis in oculis Hyaenae bestiae invenitur, qui si sub lingua hominis subditus fuerit, futura eum praecinere dicunt.
17.15.42
Sed et corallium tempestati et grandini resistere fertur.
17.15.43
26. Pontica est gemma quaedam livore perlucida, habens stellas rubeas, interdum et aureas. Dicunt per eam interrogari daemones, et fugari.
17.15.44
27. In quibusdam gemmarum generibus veras a falsis discernere magna difficultas est, quippe cum inventum sit ex vero genere alterius in alia falsa transducere, ut sardonices, quae ternis glutinantur gemmis, ita ut deprehendi non possint. Fingunt enim eas ex diverso genere, nigro, candido minioque colore. Nam et pro lapide pretiosissimo smaragdo quidam vitrum arte inficiunt, et fallit oculos subdole quaedam falsa viriditas, quoadusque non est qui probet simulatum et arguat; sic et alia alio atque alio 284 modo. Neque est sine fraude ulla vita mortalium.
17.15.45
28. Omnes autem non translucidas gemmas caecas appellant, eo quod densitate sua obscurentur.
17.16.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XVI. De vitro.
17.16.1
1. Vitrum dictum, quod visui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor, vel species, qualis est interius, talis exterius declaratur, et quodammodo clausus patet. Cujus origo haec fuit. In parte Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima Judaeae, circa radicem montis Carmeli, palus est ex qua nascitur Belus amnis, quinque millium passuum spatio in mare fluens juxta Ptolemaidem, cujus arenae de torrente fluctu sordibus eluuntur.
17.16.2
2. Hic fama est, appulsa nave merca torum nitri, cum sparsim per littus epulas pararent, nec essent pro attollendis vasis lapides, glebas nitri ex nave subdidisse, quibus accensis, permista arena littoris, translucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri
17.16.3
3. Mox, ut est ingeniosa solertia, non fuit contenta solo nitro, sed et aliis misturis hanc artem studuit. Levibus enim aridisque lignis coquitur, adjecto cyprio ac nitro, continuisque fornacibus, ut aes liquatur, massaeque fiunt. Postea ex massis rursus funditur in officinis, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur. Tinguitur etiam multis modis, ita ut hyacinthos, sapphirosque, et virides imitetur et onyches, vel aliarum gemmarum colores; neque est alia speculis aptior materia, vel picturae accommodatior.
17.16.4
4. Maximus tamen honor in candido vitro, proximoque 285 in crystalli similitudine. Unde et ad potandum argenti metalla et auri pepulit vitrum. Olim fiebat et in Italia; et per Gallias et Hispaniam arena alba mollissima pila molaque terebatur. Dehinc miscebatur tribus partibus nitri pondere, vel mensura, ac liquata in alias fornaces transfundebatur, quae massa vocabatur ammonitrum, atque haec recocta fiebat vitrum purum et candidum.
17.16.5
5. In genere vitri et obsidianus lapis annumeratur. Est autem urens interdum, et niger aliquando, et translucidus crassiore visu, et speculis parietum pro imagine umbras reddente: gemmas ex eo multi faciunt. Hunc lapidem et India et in Italia, et ad Oceanum in Hispania nasci tradunt.
17.16.6
6. Ferunt autem sub Tiberio Caesare quemdam artificem excogitasse vitri temperamentum. ut flexibile esset, et ductile, qui dum admissus fuisset ad Caesarem, porrexit phialam Caesari, quam ille indignatus in pavimentum projecit. Artifex autem sustulit phialam de pavimento, quae complicaverat se tanquam vas aeneum; deinde marculum de sinu protulit, et phialam correxit. Hoc facto, Caesar dixit artifici: Nunquid alius scit hanc condituram vitrorum? Postquam ille jurans negavit alterum hoc scire, jussit illum Caesar decollari, ne dum hoc cognitum fieret, aurum pro luto haberetur, et omnium metallorum pretia abstraherentur. Et re vera, quia si vasa vitrea non frangerentur, meliora essent, quam aurum et argentum.
17.17
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XVII. De metallis.
17.17
1. Metallum dictum Graece ἀπὸ τοῦ μεταλλᾶν quod natura ejus ea sit, ut ubi una vena apparuerit, ibi spes sit alterius inquirendi. Septem autem sunt genera metallorum: aurum, argentum, aes, electrum, stagnum, plumbum, et quod domat omnia, ferrum. 286
17.18.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XVIII. De auro.
17.18.1
1. Aurum ab aura dictum, id est, a splendore, quod repercusso aere plus fulgeat. Unde et Virgilius: Discolor inde auri per ramos aura refulsit, hoc est, splendor auri. Naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat luce alia repercussus. Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendidos reddit.
17.18.2
2. Obryzum aurum dictum, quod obradiet splendore; est enim coloris optimi, quod Hebraei ophax, Graeci κιῤῥὸν vocant.
17.18.3
3. Bractea dicitur tenuissima lamina, ἀπὸ τοῦ βρὰχειν, quod est ἠχεῖν, id est, a crepitando.
17.18.4
4. Pecunia prius de pecudibus et proprietatem habebat et nomen. De corio enim pecudum nummi incidebantur et signabantur. Postea a Saturno 287 aereus nummus inventus; ipse enim signari nummos et inscribi constituit; propterea et aerarium Saturno a gentilibus consecratum est. Alii, ut superius pecuniam a pecudibus appellaverunt, sicut a juvando jumenta dicta sunt. Omne enim patrimonium apud antiquos peculium dicebatur a pecudibus, in quibus eorum constabat universa substantia, unde et pecuarius vocabatur, qui erat dives, modo vero pecuniosus.
17.18.5
5. Antiquissimi, nondum auro argentoque invento, aere utebantur. Nam prius aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta, sed ab ea qua coepit nomen retinuit. Unde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et ipsum solum recondebatur, auro argentoque nondum signato, ex quorum metallis, quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit.
17.18.6
6. Thesaurus juxta Graecam proprietatem ἀπὸ τῆς θέσεως a positione, hoc est, a reposito, nominatur. Nam θέσις positio dicitur, et est nomen ex Graeco Latinoque sermone compositum. Nam θὲς Graeci repositum dicunt, Latini aurum, quod junctum sonat repositum aurum.
17.18.7
Auraria nomen habet ab auro.
17.18.8
7. Tributa vero, eo quod antea per tribus singulas exigebantur, sicut nunc per singula territoria. Sic autem in tres partes divisum fuisse Romanum populum constat, ut qui praeerant in singulis partibus tribuni dicerentur. Unde etiam sumptus quos dabant populi tributa nominaverunt.
17.18.9
8. Vectigalia sunt tributa, a vehendo dicta.
17.18.10
Stipendium a stipe pendenda nominatum. Antiqui enim appendere pecuniam soliti erant magis quam annumerare.
17.18.11
Moneta appellata est quia monet, ne qua fraus in metallo vel pondere fiat. 288
17.18.12
9. Nomisma est solidus aureus, vel argenteus, sive aereus, qui ideo nomisma dicitur quia nominibus principum effigiisque signabatur. Primus nummus ἅργυρος nuncupabatur, quia quam plurimum ex argento percutiebatur.
17.18.13
10. Nummi autem a Numa Romanorum rege vocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus notavit, et titulo nominis sui praescripsit.
17.18.14
11. Folles dicuntur a sacculo quo conduntur, a continente id quod continetur appellatum.
17.18.15
12. In nomismate tria quaeruntur: metallum, figura et pondus. Si ex iis aliquid defuerit, nomisma non erit.
17.18.16
13. Tria autem sunt genera argenti, et auri, et aeris: signatum, factum, infectum. Signatum est quod in nummis est; factum est, quod in vasis et signis; infectum, quod in massis, quod et grave dicitur, id est, massa. In notitiam autem formarum metalla ita venerunt. Dum enim quacunque ex causa ardentes silvae excoquerent terram, excalefactis venis fudit rivos cujuscunque stricturae. 289 14. Sive igitur aes illud fuerat, sive aurum, cum in loca terrae depressiora decurreret, sumpsit figuram, in quam illud, vel profluens rivus, vel excipiens lacuna formaverat. Quarum rerum splendore capti homines, cum ligatas attollerent massas, viderunt in eis terrae vestigia figurata, hincque excogitaverunt liquefactas ad omnem formam posse deduci.
17.19.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XIX. De argento.
17.19.1
1. Argentum non longe a Graeca appellatione distat. Hoc enim illi ἄργυρον vocant. Cui mirum in modum illud inest, ut, dum candidum sit, impressum corpori lineas nigras reddat.
17.19.2
2. Argentum vivum dictum, quod excidat materias in quibus injicitur: hoc et liquidum, quia percurrit. Invenitur specialiter in metallis, sive in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inhaerens; saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum, vel puteorum limo. Fit etiam et ex minio imposito conchulae ferreae, patinea testea superposita; tum circumlito vasculo circumdantur carbones, sicque argentum vivum ex minio distillat: sine hoc neque argentum, neque aes inaurari potest.
17.19.3
3. Tantae autem virtutis est, ut si super sextarium argenti vivi centenarium saxum superponas, oneri statim resistat. Sin vero auri scrupulum, levitatem ejus raptim sinu recipit, ex quo intelligitur, non pondus, sed naturam esse cui cedit. Servatur autem melius in vitreis vasculis, nam caeteras materias perforat. Potui autem datum, interficit ponderis causa.
17.19.5
4. Argenti purgamenta λιθάργυρος, quam nos spumam argenti appellamus. Fit enim ex argento et plumbo. 290
17.20.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XX. De aere.
17.20.1
1. Aes a splendore aeris vocatum, sicut aurum et argentum. Apud antiquos autem prius aeris quam ferri cognitus usus. Aere quippe prius proscindebant terram, aere certamina belli gerebant, eratque in pretio magis aes; aurum vero et argentum propter inutilitatem rejiciebantur. Nunc versa vice jacet aes, aurum in summum cessit honorem; sic volvenda aetas commutat tempora rerum. Et quod fuit in pretio, fit nullo denique honore. Usus aeris postea transiit in simulacris, in vasis, in aedificiorum structuris, maxime et ad perpetuitatem monimentorum etiam publicae in eis constitutiones scriptae sunt.
17.20.2
2. Cyprium aes in Cypro insula prius repertum, unde et vocatum: factum ex lapide eroso, quam Cadmiam vocant, et est ductile; huic si addatur plumbum, colore purpureo fit.
17.20.3
3. Aurichalcum dictum, quod et splendorem auri et duritiam aeris possideat. Est autem nomen compositum ex lingua Latina et Graeca. Aes enim sermone Graecorum χάλκος vocatur. Fit autem ex aere et igne multo, ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem.
17.20.4
4. Corinthium est commistio omnium metallorum, quod casus primum miscuit Corintho, cum capererur incensa. Nam dum hanc civitatem Annibal cepisset, omnes statuas aereas, 291 et aureas, et argenteas in unum rogum congessit, et eas incendit. Ita ex hac commistione fabri sustulerunt, et fecerunt paropsides. Sic Corinthia nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc, nec illud. Unde et usque in hodiernum diem, sive ex ipso, sive ex imitatione ejus, aes Corinthium, vel Corinthia vasa dicuntur. Hujus tria genera: unum candidum, ad argenti nitorem accedens; alterum, in quod ipsius auri fulva natura est; tertium, in quo aequalis cunctorum temperies.
17.20.5
5. Coronarium ex ductili aere tenuatur in laminas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet, unde et appellatum.
17.20.6
6. Pyropum igneus color vocavit. Namque in singulas uncias aeris, additis auri scrupulis senis, praetenui bractea ignescit, flammasque imitatur, unde et pyropum dicitur.
17.20.7
7. Regulare aes dicitur, quod ab aliis ductile appellatur, quale omne Cyprium est.
17.20.8
8. Ductile autem dicitur, eo quod malleo producatur, sicut contra fusile, quod tantum funditur. Hoc et caldarium, quod tantum funditur. Nam malleis fragile est. Siquidem omne aes, diligentius purgatis igne vitiis excoctisque, regulare efficitur.
17.20.9
9. Campanum quoque inter genera aeris vocatur a Campania provincia, quae est in Italiae partibus, utensilibus et vasis omnibus probatissimum.
17.20.10
10. Aes omne frigore magno melius funditur. Aes rubiginem celerius trahit, nisi oleo perungatur; servari autem id optime in liquida pice tradunt.
17.20.11
292 11. Inter omnia metalla aes vocalissimum est, et maximae potestatis; ideo et aenea limina, unde et Virgilius: Foribus cardo stridebat ahenis. Purgamenta aeris cadmia, et chalcitis. Cadmia aerugo aeris, chalcitis aeris flos.
17.20.12
12. Cadmia gignitur in metallorum aeris atque argenti fornacibus, insidente nidore. Namque ut ipse lapis ex quo fit aes cadmia vocatur, sic rursus in fornacibus existit, et nominis sui originem recipit.
17.20.13
13. Aeris flos fit, seu gignitur, conflationibus, resoluto atque reliquato aere, superfusa frigida. Repentina enim densatione, tanquam de sputo, reparatur flos.
17.20.14
14. Aeruginem aes quoque creat. Nam laminae aereae super vas aceti asperrimi sarmentis superpositae, atque ita distillantibus, quod ex eo cecidit in ipsum acetum, teritur et cribratur.
17.21.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XXI. De ferro.
17.21.1
1. Ferrum dictum, quod farra, id est, semina frugum, terrae condat. Idem et chalybs a Chalybe flumine, ubi ferrum optima acie temperatur. Unde et abusive dicitur chalybs ipsa materies, ut: Vulnificusque chalybs.
17.21.2
2. Ferri usus post alia metalla repertus est. Cujus postea versa in opprobrium species. Nam unde prius tellus tractabatur, inde 293 modo cruor effunditur. Nullum autem corpus tam densis inter se cohaerentibus et implicitis elementis quam ferrum; unde inest illi duritia cum frigore. Ferri autem metallum pene ubique reperitur, sed ex omnibus generibus palma Serico ferro datur. Seres enim hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt. Secunda Parthico, neque alia genera ferri ex mera acie temperantur. Caeteris enim admiscetur mollior complexus.
17.21.3
3. Differentia ferri plurima juxta terrae genus. Nam aliud molle, plumboque vicinum, rotarum et clavorum usibus aptum; aliud fragile, et aerosum, culturae terrae conveniens; aliud brevitate sola placet, clavisque caligariis; aliud rubiginem celerius sentit. Stricturae vocantur hae omnes, quod non in aliis metallis, a stringendo apte vocabulo imposito. Aquarum vero summa differentia est quibus ferrum candens immergitur, quo utilius fiat, sicut Bilbili in Hispania et Tirasone, Comi in Italia.
17.21.4
4. In acuendo ferro oleo delectatior fit acies, unde et tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. A ferro sanguis humanus sese ulciscitur. Contactum namque celerius rubiginem trahit. Cum ferro magnes lapis concordiam habet. Sola enim haec materia vim ab hoc lapide accipit, retinetque longo tempore. Ex eodem lapide architectus quidam Alexandriae templum concameravit, ut in eo simulacrum ferro in aere pendere videretur. Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, corrumpitur. Rubens non est habile ad tundendum, neque antequam albescere incipiat. Aceto, vel alumine illitum ferrum fit aeris simile.
17.21.5
5. 294 Purgamenta ferri rubigo et scoria.
17.21.6
Rubigo est vitium rodens ferrum ipsum, vel segetes, quasi rodigo mutata una littera: haec et aerugo ab erodendo. Nam aerugo vitium est ferri, ab erodendo dicta, non ab aeramento.
17.21.8
6. Scoria vero purgamenta et sordes sunt, quae igne excoquuntur. Et dicta scoria, quia de ferro excutitur.
17.21.9
7. Rubigine autem caret ferrum, si cerussa et gypso et liquida pice perungitur. Item rubigo ferramenta non vitiat, si eadem medulla cervina vel cerussa mista rosaceo ungatur.
17.22.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XXII. De plumbo.
17.22.1
1. Plumbum dictum, quod ex eo primum pilis factis maris altitudo tentata est. Hujus vero genera duo sunt, nigrum et candidum; sed melius candidum, quod prius in insulis Atlantici maris inventum est. Siquidem et in Lusitania, et in Gallecia gignitur summa terra arenosa, et coloris nigri, et ponderis gravis: interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis, lavant eas arenas, et quod subsidit, coquunt in fornacibus. Inveniuntur et in aurariis metallis aqua missa calculi nigri et graves, et dum aurum colligitur cum eo remanent, postea separati conflantur, et in plumbum album resolvuntur. Inde et eadem gravitas plumbi quae auri.
17.22.2
2. Nigrum plumbum circa Cantabriam abundat, cujus origo duplex est. Aut enim solum ex sua vena prodit, aut cum 295 argento nascitur, mistisque venis conflatur. Hujus primus in fornacibus liquor stannum est; secundus, argentum; quod remanet superaddita vena, rursusque conflata, fit nigrum plumbum.
17.22.3
3. India neque plumbum neque aes habet, gemmis tantum et margaritis haec permutat. Nigro plumbo ad fistulas laminasque utimur. Laboriosius in Hispania et Gallia eruitur plumbum. Nam in Britannia summo terrae corio.
17.23.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XXIII. De stanno.
17.23.1
1. Stanni etymologia, ἀποχωρίζων, id est, separans, et secernens. Mista enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento aes plumbumque secernit; alia quoque metalla ab igne defendit, et cum sit natura aeris ferrique durissima, si absque stanno fuerit, uritur et crematur.
17.23.2
2. Stannum illitum aereis vasis saporem facit gratiorem, et compescit virus aeruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo, sicut et ex plumbo, conficitur.
17.24
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XXIV. De electro.
17.24
1. Electrum vocatum, quod ad radium solis clarius auro argentoque 296 reluceat. Sol enim a poetis elector vocatur. Defaecatius est enim hoc metallum omnibus metallis. 2. Hujus tria genera. Unum, quod ex pini arboribus fluit, quod succinum dicitur; alterum metallum, quod naturaliter invenitur, et in pretio habetur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una. Quas partes, etiam si naturale solvas, invenies. Unde nihil interest natum sit, an factum; utrumque enim ejusdem naturae est. 3. Electrum, quod est naturale, ejusmodi naturae est, ut in convivio, et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et venenum prodat. Nam si eo infundas venenum, stridorem edit, et colores varios in modum arcus coelestis emittit.
17.25.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XXV. De ponderibus.
17.25.1
1. Ponderum, ac mensurarum juvat cognoscere modum. Nam omnia corporalia, sicut scriptum est, a summis usque ad ima, in mensura, et numero, et pondere disposita sunt, atque formata. Cunctis enim corporeis rebus pondus natura dedit. Suum quoque regit omnia pondus. 297
17.25.2
2. Primus Moyses, qui omnes antecedit gentilium philosophos tempore, nobis et mensuras, et numeros, et pondus, diversis in Scripturae suae locis narravit. Primus Phidon Argivus ponderum rationem in Graecia constituit, et licet alii antiquiores exstiterint, sed iste hac arte experientior fuit.
17.25.3
3. Pondus dictum, eo quod in statera libratum pendeat, hinc et pensum. Abusive autem pondus libra una est. Unde etiam dipondium dictum, quasi duo pondera, quod nomen adhuc in usu retinetur.
17.25.4
4. Trutina est gemina ponderum lances aequali examine pendens, facta propter talenta et centenaria appendenda, sicut momentana pro parva modicaque pecunia. Haec et moneta vocata. Eadem et statera nomen ex numero habens, quod duabus lancibus et uno in medio stylo librata aequaliter stet.
17.25.6
5. Examen est filum medium, quo trutinae statera regitur, et lances aequantur. Unde et in lanceis amentum dicitur.
17.25.7
6. Campana a regione Italiae nomen accepit, ubi primum ejus usus repertus est. Haec duas lances non habet; sed virga est signata libris et unciis, et vago pondere mensurata. 298
17.25.8
7. Unicuique autem ponderi certus est modus, nominibus propriis designatus.
17.25.9
8. Chalcus minima pars ponderis, quarta pars oboli est, constans lentis geminis granis. Appellatur autem chalcus, quod sit parvulus, sicut et lapis calculus, qui adeo minimus est ut sine molestia sui calcetur.
17.25.10
9. Siliqua vigesima quarta pars solidi est, ab arboris semine vocabulum tenens.
17.25.12
10. Ceratum oboli pars media est siliquam habens unam, et semis. Hunc latinitas semiobolum vocat. Ceratum autem Graece, Latine cornuum, interpretatur.
17.25.13
11. Obolas siliquis tribus appenditur, habens ceratia duo, chalcos quatuor. Fiebat enim olim ex aere ad instar sagittae. Unde et nomen a Graecis accepit, hoc est, sagitta.
17.25.14
12. Scripulus sex siliquarum pondere constat. Hic apud Graecos gramma vocatur. Scripulus autem dictus per diminutionem a lapillo brevi, qui scrupus vocatur.
17.25.15
13. Drachma octava pars unciae est, et denarii, pondus argenti 299 tribus constans scripulis, id est, XVIII siliquis. Denarius autem a dando dictus, quia pro decem nummis imputatur.
17.25.17
14. Solidus nuncupatur, quia nihil illi deesse videtur. Solidum enim veteres integrum dicebant et totum. Ipse quoque nomisma vocatur, pro eo quod nominibus principum effigiisque signetur. Ab initio vero unum nomisma unus argenteus erat. Hoc enim ab Assyriis coepit. Dicunt enim Judaei quod Abraham in terram Chanaan primus hanc advexit formam. Solidus apud Latinos alio nomine Sextula dicitur, quod iis sex uncia compleatur. Hunc, ut diximus, vulgus aureum solidum vocat, cujus tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus.
17.25.18
15. Sextula bis assumpta duellam facit, ter posita staterem reddit.
17.25.19
16. Stater autem medietas unciae est, appendens aureos tres, unde et vocatur stater, quod tribus solidis stet. Hic et semiuncia, quia semis habet de uncia. Hic et semissis, quia ponderis semis est, quasi semis assis.
17.25.21
17. Quadrantem Hebraei similiter codrantem vocant, et vocatur quadrans, quod unciae quartam partem appendat.
17.25.22
18. Sicel, qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, Hebraeum 300 nomen est, habens apud eos unciae pondus. Apud Latinos autem et Graecos quarta pars unciae est, et stateris medietas, drachmas appendens duas. Unde cum in litteris divinis legitur siclus, uncia est; cum vero in gentilium, quarta pars unciae est.
17.25.23
19. Uncia dicta quod universitatem minorum ponderum sua unitate vinciat, id est, complectatur. Constat autem drachmis VIII, id est, scripulis XXIV. Quod proinde legitimum pondus habetur, quia numerus scripulorum ejus horas diei noctisque metitur, vel quia libram efficit duodecies computatus.
17.25.24
20. Libra XII unciis perficitur, et inde habetur perfecti ponderis genus, quia tot constat unciis quot mensibus annus. Dicta autem libra, quod sit libera, et cuncta intra se pondera praedicta concludat.
17.25.25
21. Mna in ponderibus centum drachmis appenditur, et est nomen Graecum, quae sunt siliquae 8 ICCCC, tremisses CCXXV, solidi LXXV, stateres XXV.
17.25.26
22. Talentum autem summum esse pondus perhibetur in Graecis; 301 nam nihil est chalco minus, nihil talento majus. Cujus varium apud diversas gentes pondus habetur. Apud Romanos enim talentum est LXXII librarum, sicut Plautus ostendit, qui ait duo talenta esse CXLIV libras. Est autem triplex, id est, minus, medium, summum. Minus L, medium LXXII libris, summum CXX constat.
17.25.27
23. Centenarium numeri nomen est, eo quod centum librarum ponderis sit. Quod pondus propter perfectionem centenarii numeri Romani instituerunt. 302
17.26.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XXVI. De mensuris.
17.26.1
1. Mensura est res aliqua modo suo, vel tempore circumscripta. Haec aut corporis est, aut temporis. Corporis est, ut hominum, lignorum, et columnarum longitudo, et brevitas. Sed et solem istum propriam sui orbis habere mensuram, quod geometrici perscrutari audent. Temporis, ut horarum, dierum et annorum. Unde et metiri pedes horarum dicimus, hoc est, mensurare.
17.26.2
2. Proprie autem mensura vocata, quod ea fruges metiuntur, atque frumentum, id est, humida et sicca, ut modius, artabo, urna et amphora.
17.26.3
3. Mensurarum pars minima cochlear, quod est dimidia pars drachmae, appendens siliquas novem, quod triplicatum chonculam facit.
17.26.4
Choncula drachma una, et dimidia adimpletur.
17.26.5
4. Cyathi pondus decem drachmis appenditur, qui etiam a quibusdam cuatus dicitur.
17.26.6
Oxybaphus fit, si V drachmae adduntur ad X.
17.26.7
5. Acetabulum quarta pars heminae est, XII drachmas appendens.
17.26.8
303 Cotula hemina est habens cyathos sex; quae idcirco cotula vocatur, quia Graeco sermone cote incisio dicitur, et hemina sextarii in duo aequa inciditur, et cotulam facit.
17.26.9
Hemina autem appendit libram unam, quae geminata sextarium facit.
17.26.10
6. Sextarius duarum librarum est, qui bis assumptus nominatur bilibris; assumptus quater, fit Graeco nomine choenix; quinquies complicatus quinarem, sive gomor facit. Adjice sextum, congium reddit. 304 Nam congius sex metitur sextariis, a quo, et sextario nomen dederunt.
17.26.12
7. Congius autem a congiendo, id est, per augmentum crescendo vocatur. Unde postea pecunia beneficii gratia dari coepta congiarium appellatum est. Unusquisque enim sui temporis imperator favorem populi captans adjiciebat, ut largior videretur in donis.
17.26.13
8. Congiarium autem specialiter mensura est liquidorum, cujus et rem simul et nomen a Romanis impositum invenimus.
17.26.14
9. Metreta est mensura liquidorum. Haec a mensura accepit nomen, μέτρον enim mensuram dicunt Graeci, et inde appellata metreta: licet et urna, et amphora, et reliqua hujusmodi nomina mensurarum sint, tamen ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit.
17.26.15
Metrum ad omnem mensuram pertinet, μέτρον enim Graece, Latine mensura dicitur. Nam et cyathus mensura est, et amphora mensura est, et quidquid plus minusve capit, mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi assumpsit, quod sit mensura perfecti numeri, id est, denarii.
17.26.16
10. Modius dictus ab eo quod sit suo modo perfectus. Est autem mensura librarum XLIV, id est, sextariorum XXII. Cujus numeri causa inde tracta est, eo quod in principio Deus XXII opera fecerit. Nam prima die septem opera fecit, id est, materiam informem, angelos, lucem, coelos superiores, terram, aquam atque aerem. 305 Secunda die firmamentum solum. Tertia die quatuor: maria, semina, sationes, atque plantaria. Quarta die tria: solem, et lunam, et stellas: quinta die tria: pisces, et reptilia aquarum, et volatilia. Sexta die quatuor: bestias, pecudes, reptilia terrae, et hominem. Et facta sunt omnia XXII genera in diebus sex. Et XXII generationes sunt ab Adam usque ad Jacob, ex cujus semine nascitur omnis gens Israel. Et XXII libri Veteris Testamenti usque ad Esther. Et XXII litterarum sunt elementa, quibus constat divinae legis doctrina. His igitur exemplis modius XXII sextariorum a Moyse, secundum sacrae legis mensuram effectus est. Et quamvis diversae gentes huic mensurae pondus, vel adjiciant ignoranter, vel detrahant, apud Hebraeos constitutione divina tali ratione servatur. Modius enim a modo dictus. Hinc et modica, id est, moderata. Modicis enim modius nomen imposuit. Nam modica pro parvis abusive, non proprie, dicimus.
17.26.17
11. Satum genus est mensurae juxta morem provinciae Palestinae unum et dimidium modium capiens. Cujus nomen ex Hebraeo sermone tractum est. Satum enim apud eos nominatur sumptio, sive levatio, eo quod qui metitur eamdem mensuram sumat ac levet. Est et aliud satum mensura sextariorum XXII capax, quasi modius.
17.26.18
12. Bathus vocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quae bath apud eos, vel batha nominatur, capiens quinquaginta sextarios, quae mensura una molae vice proteritur.
17.26.19
13. Amphora vocata, quod hinc et inde levetur. Haec Graece 306 a figura sui dicta dicitur, quod ejus ansae geminatae videantur aures imitari. Recipit autem vini, vel aquae pedem quadratum, frumenti vero modios italicos tres.
17.26.20
Cadus Graeca amphora est continens urnas tres.
17.26.22
14. Urna mensura est, quam quidam quartarium dicunt. Proprie autem urna vas est quod pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet, de quo poeta: Coelo tegitur, qui non habet urnam.
17.26.23
15. Medimna est mensura quinque modiorum. Medimna autem Latina lingua vocatur, id est, dimidia, eo quod quinque modiis metiatur, qui est dimidius numerus a perfecto denario.
17.26.24
16. Artaba mensura est apud Aegyptios sextariorum LXXII: compositus numerus, propter LXXII gentes, vel linguas, quae orbem impleverunt.
17.26.25
17. Gomor XV modiorum onus appendit.
17.26.26
Corus XXX modiis impletur. Hic ex Hebraico sermone descendit, qui vocatur cora a similitudine collis. Cora enim Hebraice colles appellantur. Coacervati enim modii XXX instar collis videntur, et onus cameli efficiunt. 307
17.27.1
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET METALLIS. CAPUT XXVII. De signis.
17.27.1
1. Ponderis signa plerisque ignota sunt, et inde errorem legentibus faciunt. Quapropter formas eorum et characteres, ut a veteribus signata sunt, subjiciamus.
17.27.2
2. Z littera significat dimidium obolum.
17.27.3
-- Virgula aequaliter jacens, et porrecta simpliciter, significat obolum.
17.27.4
= Geminata virgula, duo oboli sunt.
17.27.5
T Latinum significat obolos tres.
17.27.6
F Latinum significat obolos quatuor.
17.27.7
E Latinum demonstrat obolos quinque.
17.27.8
3. Oboli vero sex propterea characterem non habent, quod in una drachma sex veniant, quod est pondus denarii argentei.
17.27.9
H littera significat siliquas VIII, id est, tremissem.
17.27.10
N Latinum significat nomisma Graecum, id est, solidum.
17.27.11
IB. Iota adjuncta beta significat dimidium sodidum.
17.27.12
4. Virgulae duae ex uno angulo a laeva in dextram se dividentes significant drachmam, quam etiam holcen appellant.
17.27.13
N N Latinum adjunctum gamma Graeco significat semiunciam.
17.27.14
Gamma autem Graecae litterae o Latinum in fine adjunctum significat unciam.
17.27.15
Lambda Graecum per medium sui, i Latino adjecto, significat libram.
17.27.16
5. Κυ. Kappa Graecum circa finem cornuum adjuncto υ Graeco significat cyathum.
17.27.17
308 Κº. Si o Latinum habuerit adjunctum heminam demonstrat, quam Graeci cotylen vocant.
17.27.18
Graecum si acceperit junctum e Latinum significat sextaruim.
17.27.19
6.. Si o Latinum adjunctum, indicat acetabulum, quod Graeci oxybaphon vocant.
17.27.20
Graecum, superposito n Latino, significat mnam.
17.27.21
T Latinum in fine habens lambda Graecum significat talentum.
17.27.22
Xº Graecum in dextro brachio superiori o littera conjuncta, choenix est.