Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus">
—
⋯
Original / primary: 9203 Episto197
9.1
EPISTOLA IX AD EUMDEM, Eodem tempore missa quo superior [Ex Opp. Hincm., pag. 716.]
9.1
Sanctissimo ac reverentissimo Patri Adriano summo pontifici, et universali papae, CAROLUS Dei gratia rex et spiritualis filius vester.
9.2
Quia litteris ex nomine sanctae paternitatis vestrae ab Actardo venerabili archiepiscopo nobis delatis, necessitate cogente, prolixius respondere compulsi sumus, contra morem nostrum in quaterniunculo annulo nostro signato responsionem nostram scribere necessarium duximus, quatenus legi planius valeat, et quae vobis ratio respondere coegit, legenti plenius innotescant. Quam responsionem sancta paternitas vestra non aspernanter, sed benigne suscipiat, quae a nobis non est contumaciter, sed mente pacifica, ut in eodem quaterniunculo invenietis, contexta. Deprecamur autem vos in omnipotentis Dei honore, et sanctorum apostolorum veneratione, ut tales inhonorationis nostrae epistolas, taliaque mandata, sicut hactenus ex nomine vestro suscepimus, nobis et regni nostri episcopis ac primoribus de caetero non mandetis. Sed liceat nobis apostolico pontificio vestro, in veneratione Dei, et sanctorum apostolorum, humiliter ac devote, ut cupimus, colla et corda submittere. Deus omnipotens ad honorem et salvationem atque exaltationem sanctae suae Ecclesiae vos per annorum curricula conservare dignetur, Domine sanctissime atque reverentissime pater in Domino.