Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus">
—
⋯
Original / primary: 9203 Episto197
8.1
EPISTOLA VIII. AD EUMDEM. Binis Adriani litteris exasperatus, ad utrasque commotiore aliquantum animo respondet. [Ex Opp. Hincmari, tom. II, pag. 701.]
8.1
Sanctissimo ac reverentissimo Patri ADRIANO summo pontifici et universali papae, CAROLUS Dei gratia rex et spiritualis filius vester.
8.2
Legimus in libro Paralipomenon filios Israel mente pacifica ivisse ad praelium, quia non livoris vindicta, sed obtinendae pacis gratia dimicaverunt. Quod rursum dicimus, quia cogitis nos indecentibus potestati regiae litteris vestris inhonoratum, inconvenientibus episcopali modestiae vestrae mandatis gravatum, contumeliis et opprobriis dehonestatum, aliter quam vellemus mente pacifica vobis rescribere: ut tandem animadvertatis, quanquam perturbationibus humanis obnoxium, in imagine tamen Dei ambulantem esse nos hominem, habere sensum paterna et avita successione, Dei gratia, regio nomine ac culmine sublimatum, et quod his majus est Christianum, catholicum fidei orthodoxae cultorem, sacris litteris ac legibus, tam ecclesiasticis quam saecularibus, ab infantia eruditum, nullo crimine publico in audientia episcopali legaliter ac regulariter accusatum, minime autem convictum. Et, ut quae superaddere poteramus alia taceamus, ne nos potius jactare, quam vera dicere videamur, licet legamus Apostolum plura de se dixisse ob aliorum saputem necessitate compulsum, quoniam saepe humiliter vobis locuti, benigna et pacifica atque honorabilia nobis scripta impetrare nequivimus, ut quietem pacis et venerationem, quam apud antecessores vestros nostri decessores et nos habuimus, quoquomodo obtinere possemus, scripsimus vobis per Actardum episcopum, et mansuetudinis nostrae legatum, singillatim ac viritim quam inconvenientia pro Hincmaro quondam Laudunensi episcopo ex nomine vestro nobis scripta fuerunt: quae nos a vobis processisse non credebamus, putantes nos ratione comperta ab incompetentibus, quae aliorum instinctu nobis eatenus scripta fuerunt, calamum revocare. Sed spe vana frustratis aliter nobis quam sperabamus evenit. In capite quippe litterarum, quas per praefatum Actardum episcopum nobis vestra direxit paternitas, auditam laudabilem charitatis et sapientiae nostrae magnitudinem vos praetulisse invenimus, et mox de comperto murmure et tumultuoso clamore indebitae reprehensionis adversus paternitatem vestram nos denotatos reperimus: sicque auditam nostram sapientiam collaudastis, ut quasi honestius, et revera onustius, nos solitis contumeliis afficere volueritis, quem non per insipientiam, sed per industriam in murmuratione et clamore contra debitam charitatem delinquere demonstrabatis, et quasi ad ora vasculi melle illiti, et de eodem fonte quo et ante missae litterae istae posteriores nobis perniciosum poculum propinaverunt, fatentes illa, quae aliorum instinctu et non a vobis processisse credebamus, vestra fuisse.
8.3
Nam in praecedentibus litteris nos perjurum, tyrannum, ac perfidum, et distractorem rerum ecclesiasticarum, non confessum, nec ordine judiciario legaliter ac regulariter convictum, vocastis: in istis autem murmurationis crimen nobis impegistis, et tumultuosi clamoris naevum imposuistis, arguente Domino carnalem Israel per prophetam, unde nos coarguitis, quia non fecerit judicium, sed clamorem; et Apostolus, Omnis, inquit, clamor et indignatio tollatur a vobis. Et non levius malum est murmuratio his quibus nos antea denotastis, dicente Apostolo: Neque murmuraveritis, sicut quidam illorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Et, ut beatus dicit Gregorius, nullus murmurans regnum Dei intrare permittitur. Hinc colligendum est, quantum peccatum sit murmuratio, quae regnum Dei intercludit, sicut et illa peccata gravia, post quorum enumerationem dicit Apostolus: Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Et non, ut scripsistis, tumultuoso clamore paternitatem vestram indebite reprehendimus, sed quae nobis ex vestro nomine scripta fuerunt, non multorum vocibus, quibus tumultus fieri solet, sed nostra tantum voce rescripsimus. Et quoniam talia vos misisse, et a sancta Romana Ecclesia, in omnibus semper discretissima atque cautissima, dictata fuisse nequaquam credidimus, quia ipsa sancta sedes cum modestia et discretione semper corripere et salubriter corrigere secundum uniuscujusque personam et ordinem solita fuit, suggessimus. Igitur si male locuti sumus, testimonium perhibete de malo, si autem bene, quid nobis succencetis? Scriptum est, Abraham licet sanctum, ut a Deo sanctificatum hominem, tamen eidem Deo dixisse, Num perdes justum cum impio? non est hoc tuum, qui judicas omnem terram, et non ingrate hoc Dominum suscepisse. Et nos arguitis, quoniam humili placatione vobis suggessimus non esse vestrum, non confesso, nec legaliter ac regulariter convicto, regia etiam potestate gratia Dei praedito, talia sicut plebeio et de criminibus confutato, scribendo impingere? scientes, quam grave sit fratri, quod nobis impactis minus est, dicere fatue, nullique detrahendum, vel contra fas maledicendum, minime autem regi, ut apostolica doctrina, atque sancti David in Saulis jam a Domino reprobati reverentia, et Salomonis sapientia, ac Nabuthae prodit historia.
8.4
Invenimus etiam in eisdem litteris nobis datum consilium, si forte dici potest consilium, quod est Domini exemplo contrarium, et decretis sanctorum invenitur adversum: scilicet, ut verbis vestris dicamus, omnia quae a sede apostolica, cui per Dei gratiam praesidetis, directa sunt, alacri mente percipere. Scriptum est enim nobis ex vestro nomine, nos perjurum, tyrannum, ac perfidum, et distractorem rerum esse ecclesiasticarum. Et haec alacri mente percipere, animo grato amplecti, et humili semper debemus intentione recipere? Nisi scriptor forte velit nos cum vulgo Aethiopes vocare argenteos, et ideo quis nobis pulcher videatur, quia nomine bellus vocatur, et sibi cantare cum Persio, Quidquid calcaveris rosa fiat, illudque propheticum incurrere, Vae his qui ponunt amarum in dulce, cum Dominus dicentibus ad se Judaeis, Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? quod recognovit, tacendo consensit, et patienter repulit quod dictum fallaciter audivit, dicens: Ego daemonium non habeo. Cujus pro modulo nostro in hoc exemplum secuti, qui non dedignatus est ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores justificare, de his quae in nobis non recognovimus, humiliter et patienter apud paternitatem vestram nos excusavimus, ne si penitus taceremus, tales, quales denotabamur, tacendo et consentiendo esse nos fateremur, et quasi confessi et nostra confessione convicti judicaremur.
8.5
Et hoc hortamentum, quod in litteris ex nomine vestro ab Actardo episcopo nobis delatis invenimus, scilicet, ut omnia, quae a sede apostolica nobis veniunt, humili semper debeamus intentione recipere, non solum, ut praemisimus, evangelicae veritati, sed etiam decretis sanctorum invenitur adversum. In quorum decretis legimus, eum absolvi non posse, qui in seipsum dixerit mortis causam, quae dicta in alium puniretur, falsum videlicet testimonium, cum omnis, qui sibi fuerit mortis causa, major homicida sit. Et hinc decreverunt:« Ut quicunque sub ordinatione, vel diaconatus, vel presbyterii, vel episcopatus, mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supra dictis ordinationibus submovendos.» Et nos, si ad talia nobis impacta tacendo consentiremus, non solum a regimine regio, verum et a catholicae Ecclesiae communione nos ipsos sequestraremus. Non igitur talia nobis ex parte sedis apostolicae et nomine vestro scripta, mente alacri percipere, et animo grato amplecti, et humili semper debemus intentione recipere, quae, sicut in eisdem litteris ex sententia sapientis Salomonis subjungitur, Quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi esse viderentur, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere. Cui sententiae item Sapientis verba referimus, quibus dixit: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, id est probaveris, corripe juste; sicut Nathan David regem prius interrogavit, et interrogatione probatum corripuit: et cum causa correptionis defuit, humiliter adoravit, veluti in sacra historia legimus. Mandate et scribite quae vestro et nostro ministerio congruunt, ut decessores vestri nobis et nostris decessoribus mandaverunt, atque scripserunt, et alacri mente, gratoque animo recipiemus.
8.6
Litterae autem ex nomine vestro semper sine interrogatione, id est sine probatione nos pungunt, et peccata, pro quibus invitum pungunt, sponte confessa, vel ordine judiciario legaliter ac regulariter comprobata non ostendunt: et cum peccata manifesta et probata desint, fomentis benignae adhortationis et allocutionis non refovent: reprehendente hinc Domino populorum rectores asperos, atque dicente: Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Quibus Apostolus regulam dedit commonitionis, singulis dicens: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina, misceas temporibus tempora, terroribus blandimenta. Dirum magistri, pium patris ostendentes affectum, id est indisciplinatos et inquietos debent durius arguere, obedientes autem ac patientes, ut in melius proficiant obsecrare, negligentes autem et contemnentes debent utique increpare atque corripere, et de criminalibus peccatis, aut ultro confessos, aut ordine judiciario comprobatos atque convictos, secundum modum culpae legaliter ac regulariter judicare.« Noluit Apostolus, inquit beatus Augustinus, hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Alioquin illud cur dixit: Si quis frater nominatur, aut fornicator, aut idolis serviens, et caetera? nisi quia eam nominationem intelligi voluit, quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur. Nam si nominatio sola sufficit, multi damnandi sunt innocentes: quia saepe falso in quemquam crimina nominantur. Plerique autem boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, ut ea quae sciunt, judicibus ecclesiasticis probare non possint. Quamvis enim vera sint quaedam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur, nisi ordine judiciario comprobentur: ut si per judicium mati ab Ecclesiae communione auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur, vinciat ad gehennam.»
8.7
Quod scriptum est in eisdem ex nomine vestro litteris, quia sane non patienter pontificii vestri monita et correctiones nos audisse comperistis, liquido patet adhuc perfectae aliquid charitatis minus duntaxat habere, de qua dicit Apostolus: Charitas patiens est, benigna est, non inflatur, non irritatur, non agit perperam, omnia suffert, omnia sustinet. Cujus charitatis modum et perfectionem in benignitate, ac patientia, in humilitate et sufferentia, exemplo sanctae paternitatis vestrae, in litteris vestris discere admodum cuperemus, si Deus non inde honorare dignaretur. Quod et in hoc possemus addiscere, si in his, ad quae ex nomine vestro nobis scripta sanctitati vestrae rescripsimus: Sustineretis modicum quid insipientiae nostrae, et supportaretis nos, sicut magnus Petrus, apostolicae et primae sedis primus episcopus, non solum patienter, sed et gaudenter adeo suscepit reprehensionem suam a coapostolo suo Paulo sibi ostensam, ut ejus epistolas, in quibus se reprehensum legerat, cum maximo favore laudaverit. Non enim ita supputate eas laudare poterat, nisi legisset, et quia legit scriptum, reprehensum se in eis invenit: et quoniam eas tam granditer laudavit, quam gratanter justam reprehensionem suam accepto tulerit patienter, ostendit. Et cum a minoribus suis reprehensus fuit cur ad gentiles intraverit, non eis nudo et tumido sermone respondit, ut omnia quae egerat patientissime sustinerent, nec aliquid in eorum querela de sua potestate dixit, sed humili eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae etiam testes adhibuit.« Quia si in querela fidelium, ut beatus dicit Gregorius, aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset.» Si igitur pastor Ecclesiae, apostolorum princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est, in causa reprehensionis suae, rationem humiliter reddere, quanto magis, inquit beatus Gregorius apostolicae sedis pontifex, nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus? Litterae autem ex nomine vestro nobis directae, non humili nos ratione placarunt, nec contra rationem nos ex ratione et auctoritate quaesiisse monstrarunt: sed indebita increpatione os nostrum oppilare studuerunt, cum Deo gratia, libera adhuc fronte de his, quae nobis per litteras ex nomine vestro directas impacta sunt, loqui possimus.
8.8
Scriptum est etiam in praefatis litteris nobis ex nomine vestro directis de Hincmaro hoc modo:« Volumus, et auctoritate apostolica jubemus, ipsum Hincmarum Laudunensem episcopum, vestra fretum potentia, ad limina sanctorum nostramque venire clementiam. Quo sane veniente, veniat pariter accusator idoneus, qui nulla possit auctoritate legitima respui: et tunc in praesentia nostra, et totius sedis Romanae, synodali collegio causa illius prudenti ventilata examine, ac diligenter inquisita, secundum Deum et sacrorum canonum constitutiones Spiritu Dei prolatas, sine protelatione aliqua finietur.» Quae relegentes, licet contra morem decessorum ac praedecessorum vestrorum hoc dictum invenerimus, id est umbrosum saeculi typhum inducere in Ecclesiam suam, quae lucem simplicitatis et humilitatis diem Domini videre desiderantibus praefert, tamen de voluntate non dubitavimus, quia humano animo facile potest subripi, quod ex deliberatione conveniat immutari. Sed valde mirati sumus, ubi hoc dictator epistolae nobis per Actardum episcopum delatae scriptum invenerit, esse apostolica auctoritate praecipiendum, ut rex corrector iniquorum, et districtor reorum, ac secundum leges ecclesiasticas atque mundanas ultor criminum, reum legaliter ac regulariter pro excessibus suis damnatum, sua fretum potentia Romam dirigat: maximo autem illum, qui et ante depositionem contra custodiam publicam et contra quietem moliri in tribus synodis exstitit deprehensus, sicut in gestis episcopalibus paternitati vestrae directis continetur, et post depositionem suam, et per se, et per quoscunque potuit, a sua pervicacia non quievit. Sed non miramur, si in posterioribus litteris ex nomine vestro nobis directis est infulcitum ut legaliter ac regulariter damnatus, qui nullis legibus decernitur a quoquam gradu seu rebus ac facultatibus redonandus, antequam, si contra custodiam et quietem publicam moliri non fuerit deprehensus, renovata apostolicae sedis auctoritate judicio in provincia, qua fuerit judicatus, forte inveniatur innoxius, regia nostra potentia ad vestram veniat fretus, cum se auctore damnato debeatur zelus rectitudinis, non clementia resolutionis. Quae si non de eodem foramine, de eodem tamen conamine manarunt, de quo et anteriores fluxerunt, in quibus continetur, ut res omnes Hincmaro commissae ecclesiae, donec ad propria reverteretur, nobis committeretis, ut indemnes consisterent, et aliquod dispendium non incurrerent.
8.9
Unde, sicut vobis rescripsimus, et nunc iterum vobis scribere non piguit, sed exigente causa necessarium est, quia reges Francorum ex regio genere nati, non episcoporum vicedomini, sed terrae domini hactenus fuimus computati: et ut Leo ac Romana synodus scripsit, reges et imperatores, quos terris divina potentia praecepit praeesse, jus distinguendorum negotiorum episcopis sanctis juxta divalia constituta permiserunt, non autem episcoporum villici exstiterunt. Et sanctus Augustinus dicit, per jura regum possidentur possessiones, non autem per episcopale imperium reges villici flunt, actoresque episcoporum. Et Dominus, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo reddi praecipit, qui etiam censum regi reddidit. Et Apostolus voluit serviri regibus, voluit honorari et non conculcari reges. Regem, inquit, honorificate. Et iterum, Omnis, inquiens, anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Reddite ergo omnibus debita; et paulo superius: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed et propter conscientiam. Et si revolveritis regesta decessorum ac praedecessorum vestrorum, talia mandata sicut habentur in litteris ex nomine vestro nobis directis per Actardum episcopum, decessores nostros a decessoribus vestris accepisse nullatenus invenitis: unde pauca de pluribus vobis scribere necessarium duximus.
8.10
Sanctus Gregorius, merito vitae et sapientiae doctrina apostolicae sedis pontifex, et toti orbi colendus ac imitandus, Francorum regibus Theodorico et Theodeberto, praedecessoribus nostris, de praejudicio cujusdam episcopi, non ita ut vos nobis scripsistis pro eo, qui pro meritis suis legaliter ac regulariter juste depositus est, scripsit hoc modo:« Frater et coepiscopus noster Ursinus Taurinae civitatis antistes, in parochiis suis, quae intra regni vestri sunt terminos constitutae, grave omnino dicitur praejudicium sustinere: adeo ut contra ecclesiasticam observantiam, contraque sacerdotalem gravitatem, et contra sacrorum canonum definita, nullo ejus exigente crimine, alter illic non metuerit episcopus ordinari. Et quia parum visum est, si illicitis non jungerentur illicita, etiam res ecclesiae suae, ut fertur, ablatae sunt. Quod si ita se veritas habet, quoniam nimis intolerabile est, ut vir opprimeretur cui culpa non nocuit, praemisso paternae salutationis alloquio, petimus ut quod excellentia vestra amore ecclesiasticae reverentiae, et aequitatis contemplatione, sponte potest impendere, nostra studeat benignius intercessione concedere, et justitiam illi, sicut de aequitatis ejus bono confidimus, faciat in omnibus custodiri, atque patefacta veritate quod illicite actum est, corrigi. Pro utilitate ergo animae vestrae haec apud vos nostra exhortatio locum inveniat, etc.» Sed et ad Romanum exarchum, minoris dignitatis, quam simus Dei gratia regiae potestatis, de quodam episcopo scripsit hoc modo:« Pervenit ad nos, Blandum Ortonensis civitatis episcopum, longo jam tempore in civitate Ravennati a vestra excellentia detineri, et fit ut ecclesia sine rectore, et populus quasi sine pastore rex defluat, et ibidem infantes pro peccatis absque baptismate moriantur. Et rursus, quia non credimus quod eum excellentia vestra, nisi ex aliqua probabilis excessus causa tenuerit, oportet ut habita synodo palam fiat, si quod in eum crimen intenditur, et si talis in eo culpa reperitur, quae usque ad degradationem sacerdotii deducatur, aliam necesse est ordinationem inquiramus, ne Ecclesia Dei in his, sine quibus eam Christiana non patitur esse religio, inculta ac destituta maneat. Sin autem excellentia vestra aliter se habere, quam de eo quod dicitur esse perspexerit, eum ad ecclesiam suam reverti concedat, ut officium suum in commissis sibi animabus adimpleat.» Quibus mandatis beati Gregorii praedecessoris vestri, de his qui necdum judicio synodali legaliter ac regulariter pro criminibus suis fuere depositi, collatis cum scriptis ex nomine vestro nobis directis, ex eo qui legaliter ac regulariter pro suis excessibus judicio synodali habetur depositus, ut eum nostra fretum potentia Romam mittamus, quae potius sequenda sint, judicate. Nos autem auctoritatem vestram judicaturam potius credimus, ut ea sequamur, quae decessores ac praedecessores vestri secundum Scripturarum tramitem praedicationemque majorum scripserunt, quam illa, quae scriptor saepe dictae epistolae ex nomine vestro nobis directae confinxit. Ait enim beatus Augustinus libro ad Januarium:« Omnia talia, quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universalis Ecclesiae roborata sunt, resecanda existimo.» Et sanctus Leo, de his quae a sacris canonibus habentur ita praefixa, et eisdem apostolicae sedis sunt promulgata decretis, ut nulla possint ratione convelli, constituit,« Ut omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum.» Ac si cum Paulo diceret, quia sibi ipsi apostolica sedes in suis constitutionibus esse non potest contraria, Licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeter quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sed ut in controversia Quintiliani legitur, Floribus vafricia nebulonum veneficatis apes mortuas esse, quibus mellificandum fuerat, de Scripturis sacris B. Petrus agi demonstrat, loquens de Pauli Epistolis, Quae indocti et instabiles inquit, depravant, sicut et caeteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem, et de traditionibus ecclesiasticis sanctus Innocentius,« Dum, inquiens, unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis, aut teneri, aut celebrari videntur, ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut ecclesiis non convenire, aut ab apostolis, vel apostolicis viris contrarietatem inductam.» Contra quem morbum sanctus Coelestinus salubre cunctis celebravit antidotum, dicens,« Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum regulis possit obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum, pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur?» Et sanctus Gelasius in decretis suis,« Patres nostri, catholici videlicet et docti pontifices, in unaquaque secta quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem, praedicationemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserunt.»
8.11
Videndum est igitur, quid hic trames sanctarum Scripturarum, et praedicatio majorum definiant. Scriptum quippe legimus in sacra historia dixisse Dominum per prophetam Josaphat regi: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda. Et in Evangelio semel et secundo ac tertio monitum, et non obedientem ad correctionem debitam, Dominus sicut ethnicum et publicanum jubet haberi. Et beatus Gregorius in decretis suis, sicut in gestis synodi invenire potestis, pervasorem non solum rerum alienarum, sed etiam ecclesiae sibi commissae, anathematizatum definit. Verum et si alius hoc egerit, is qui praeest Ecclesiae, si hoc vel ipse fieri praecipit, vel sine sua praeceptione factum digna punire animadversione neglexerit, eum anathematizat. Satis ergo mirari non possumus, unde scriptor epistolae, nobis ex nomine vestro delatae, hanc legem apud se auro sculptam produxit, quam Dominus digito suo non scripsit, nec scribendam cuiquam inspiravit, neque ordinatam per angelos in manu mediatoris illius dedit, quam non paganus indixit, non Christianus induxit, non ecclesiasticus vir decrevit, quae de sub isto coelo, sicut non atramento manu justitiae, ita nec Spiritu Dei vivi scripta personuit, qua me regem a Deo constitutum, et gladio ex utraque parte acuto, ultore scilicet nocentium et defensore innocentium, insignitum, ad vindictam malefactorum, ut exponit Apostolus, laudem vero bonorum, rei atque damnati, atque anathematizati fautorem esse praecipit, jubens ut Hincmarum sacrarum legum praevaricatorem, sancti sacerdotii vituperatorem, regiae dignitatis contra regulam apostolicam dehortatorem, regni perturbatorem, perjurum et seditionum auctorem, ecclesiae sibi commissae afflictorem, facultatum ecclesiasticarum sacrilegum fraudatorem ac exstirpatorem, episcoporum ac totius populi nostrarum partium scandalizatorem, alienarum rerum pervasorem, et veniendo contra subscriptiones et professiones suas a seipso damnatum, potentia regia fretum Romam venire faciamus.
8.12
Quis igitur hanc universam legem infernus evomuit? Quis tartarus de suis abditis et tenebrosis cuniculis eructavit? Contra quam litteris sacris ostensa nobis est via quam sequamur, apposita forma, cui imprimamur. Clamavit, inquit, propheta ad regem Israel, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et dixit: Custodi virum istum, qui si fuerit lapsus, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti. At ille statim abstersit pulverem de facia sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis. Qui ait ad eum: Haec dicit tibi Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. Reversus est igitur rex Israel in domum suam audire contemnens, et furibundus venit in Samariam. Quaenam vos dementia coepit, scientes dixisse Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam, per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt. Et sacri canones, sicut credimus, et in apostolicis litteris saepius legimus, Spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia sunt consecrati. Propterea videamus, quid de hujusmodi sancti canones et sacrae leges decernant. Ait enim sanctum Africanum concilium:« Et illud petendum, quin apud terrae principes statuere dignentur, ut si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusandum esse praecipiant.» Et tunc Valens, Gratianus et Valentinianus constituerunt:« Ut quicunque residentibus sacerdotibus fuerit episcopali loco detrusus et nomine, si aliquid contra custodiam publicam, vel contra quietem moliri fuerit deprehensus, rursumque sacerdotium petere, a quo videtur expulsus, procul ab urbe quam infecit, secundum legem divae memoriae Gratiani, centum millibus vitam agat. Sit ab eorum coetibus separatus, a quorum est societate discretus. Sitque hujusmodi personis illicitum tenore hujus legis, sacra nostra adire secreta, et impetrare scripta, omnibus abjectis per culpam sacerdotio personis, quae impetrata sunt infecta permaneant, scituris his, quorum defensione nituntur, absque sui reprehensione non futurum, si hoc eis pollicentur suffragium, qui divinum non videntur meruisse judicium.» Unde et Leo papa apud principalem potestatem petiit de Eutyche scandali et pravitatis auctore,« ut ab eo loco, qui Constantinopolitanae urbi nimis vicinus erat, longius transferretur, ne frequentioribus solatiis eorum quos ad impietatem suam traxit uteretur.» Et Gregorius: Paulum Diadinae civitatis quondam episcopum, quo usque omne quod dilapidavit, vel de substantia tulit ecclesiae, restitueret, in monasterium mittendum esse decrevit. Et si forte post depositionem suam inverecunde ac mente perversa aliquando de episcopatu loqui, aut rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione tentaverit, Dominici corporis et sanguinis communione privatum, in monasterio eum usque ad diem obitus sui, ad agendam poenitentiam retrudi, studio Joannis primae Justinianae episcopi jussit, ut perpetrati sceleris maculas dignis disceret fletibus emendare, juxlegem Justiniani imperatoris, qui in libro Constitutionum decrevit, ut si quis episcopus explosus, ausus fuerit ingredi civitatem, de qua repulsus est, vel exire de loco in quo degere jussus est, jubemus eum in monasterio in alia provincia constituto tradi, ut quae in sacerdotio peccavit, degens in monasterio corrigat.» Quas leges ab imperatoribus et regibus, nostris videlicet praedecessoribus, promulgatas atque decretas, nos immutilate et irrefragabiliter convenit conservare, sicut apostolicae sedis antistites ad dominos et terrae principes scripserunt. Ait enim Leo ad Leonem Augustum:« Debes, inquiens, incunctanter advertere regiam potestatem tibi, non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, et quae bene sunt statuta defendas, et veram pacem his quae sunt turbata restituas.» Et Gelasius ad Anastasium:« Etenim, imperator Auguste, si contra leges publicas aliquid, quod absit, quispiam fortasse tentaret, nulla id ratione potuisset admitti.» Quas etiam leges principali auctoritate promulgatas, non solum a quibuscunque episcopis, sed etiam ab ipsis apostolicae sedis pontificibus, ipsius primae sedis antistites observari debere scripserunt, sicut beatus Leo ad Leonem Augustum scribens demonstrat, dicens non se refragari debere edicta imperialia, vel ea quae sui decessores secundum tramitem Scripturarum praedicationemque majorum statuerant.« Si quae, inquiens, destruxi, ego aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi.» Et sanctus Gelasius ad Anastasium imperatorem:« Si, inquit, quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae, quo, rogo, te affectu eis convenit obedire, qui pro erogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis?» Quod et nos, juxta hortamentum beati Gelasii, incunctanter atque libenter exsequi cupimus, in his quae ad suum ministerium pertinent, cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus, et potissime sedis illius praesuli, quem cunctis sacerdotibus divinitas summa voluit praeeminere, et subsequens Ecclesiae jugiter pietas celebravit: sicut nostri decessores ac progeni tores orthodoxi imperatores et reges egerunt, ut et apostolicae sedis pontifex, et reliqui Domini sacerdotes, nobis quae a Deo sunt constituta, exhibeant. Scientes, sicut idem beatus Gelasius dicit, quoniam Christus, memor fragilitatis humanae, quod suorum saluti congrueret, dispensatione magnifica temperans, sic actionibus propriis dignitatibusque distinctis officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi, ut et Christiani principes pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium cursu rerum imperialibus dispositionibus uterentur: quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus, ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolleretur utroque suffultus, et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur. Omnis pontifex, inquit Apostolus, ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: videlicet non solum pro populo, sed quia et ipse circumdatus est infirmitate, pro suis. Et regis est, regni negotia dispensare, sicut inculcant litterae divinitus inspiratae. Quia ergo sanctarum Scripturarum tramite, et praedicatione majorum ostenditur, sancto etiam attestante Gelasio, quia« duo sunt, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas.» Et per Regem regum, ac summum pontificem cunctorum pontificum, qui solus rex et sacerdos fieri potuit, conditores legum justa decernunt; quas leges principales potestates appellaverunt aeternas, et sacri canones Spiritu Dei sunt conditi, et totius mundi reverentia consecrati, et ut beatus Ambrosius ad Valentinianum dicit:« Leges imperator fert, quas primus ipse custodiat, quia quod praescripsit aliis, praescripsit sibi, ne cui esset liberum aliud judicare.» Et beatus Augustinus dicit:« Quia postquam leges subscriptae fuerint et firmatae, non licet judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Quia secundum pontificale ministerium vestrum, regio ministerio nostro monita vestrae paternitatis obedienter ac libenter cupimus obaudire, patimini nos ea servare quae praedecessores vestri ac nostri de hujusmodi unde agitur constituerunt, et roborantes servando quae gesta sunt, rata doceamus esse debere quae gerimus. Nam quomodo leges principum rite vocabuntur aeternae, si transeuntibus principibus una cum eis constitutio legis transibit? Et papa Symmachus ad Aeonium,« Dum, inquit, ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium, quomodo priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit, quod si haec eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a Domini sacerdotibus semel statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beati Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur?» Universa, inquit, perpetua sint, quae a Domini sacerdotibus statuuntur, qui, ut Moyses, ea quae statuunt ab oraculo divino suscipiunt: non quae ab his statuuntur, de quibus per prophetam dicitur, Vae his qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt. Ea nihilominus, quae a vicariis beati Petri constituuntur, maneant inconvulsa, quia, ut Leo dicit:« Nec nimia est severitas vel remissio, ubi nihil constituitur, nisi quod ex beati Petri aequitate profertur.» Haec enim scimus esse canonice, scimus esse apostolica auctoritate roborata, et Apostolicae sedis decreta, quae, ut Gelasius dicit,« Unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper et retinet.» Et paulo superius:« Confidimus quod nullus jam veraciter Christianus ignorat, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem prae caeteris oportere, quam primam.» Et item idem:« Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus nihil temere licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam, vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere: satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum.» Et de sacris legibus, quas una cum sanctis canonibus catholica observat Ecclesia, idem Gelasius, ut praemisimus, dicit in epistola ad Anastasium imperatorem:« Quantum, inquiens, ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae.»
8.13
Et cum ita sacrae leges, tam ecclesiasticae, quam mundanae, de damnato episcopali et synodali concilio decernant, non est nostri regii ministerii, reum et sacrorum canonum judicio condemnatum, atque apostolicae sedis definitione, sicut in gestis synodi invenire potestis, anathematizatum, nostra potentia fretum quoquam dirigere, cum apertissime sacri canones definiant, et leges Justiniani, ac caeterorum imperatorum catholicorum edicta, qualiter, et pro quibus, et a quibus debeat episcopus judicari, et post judicium, quid et qualiter, et per quos sit inde apostolicae Sedi agendum, quae non abnuimus, sed incunctanter ac competenter annuimus. A quibus definitionibus nulli est licitum deviare: quia, ut sanctus Hilarus papa dicit,« Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur.»
8.14
Quocirca, quia Dominus dicit per prophetam, Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus, id est nuntius, Domini exercituum est, nolite permittere nobis scribi ex vestrae auctoritatis nomine, quae in legibus sacris, Dei sapientia conditis, et in sanctis regulis ejusdem spiritu promulgatis non continentur, dicente item propheta, id est sacerdoti praecipiente: Audiens nuntiabis eis ex me; ex me, inquit, et non ex te. Et redarguuntur, qui de corde suo loquuntur, quoniam qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Nolite igitur, ut praemisimus, ex vestro nomine, vel apostolicae sedis auctoritate, jussiones vel excommunicationum intentationes, contra sacrarum Scripturarum tramitem, praedicationemque majorum, ac sacrarum legum sanctorumque canonum constitutiones, nobis de caetero scribi cujuscunque instinctu permittere, precamur, quia scitis, et scimus, totum esse irritum, quidquid ab eorum fuerit constitutione diversum.« Dicitur, inquit sanctus Leo, a Domino beatissimo Petro, Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Transivit quidem etiam in alios apostolos jus istius potestatis, et ad omnes Ecclesiae principes decreti hujus constitutio commeavit: sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimatur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur aequitate judicium.»
8.15
Qua sententia constat, quia non manet. Petri privilegium, ubi ex ipsius aequitate non fertur judicium. Cum enim ubicunque dicitur, sicuti nullus locus, ita nemo rector Ecclesiae ex Petri aequitate judicium ferens excipitur, vel contra illius aequitatem judicium proferens commendatur. Et quia ubicunque sine ulla exceptione non manet Petri privilegium, ibi ex ipsius aequitate non fertur judicium prolatum obaudiemus jussum, vel recipiemus judicium, quod non ex Petri aequitate fuerit prolatum, ac per hoc ipsius privilegio fuerit destitutum? De quo episcopali judicio, quid cunctis episcopis sequendum, et quid Ecclesiae filiis sit tenendum atque servandum, beatus Gregorius sufficienter inculcat. Ergo jubete et judicate privilegio magni Petri, juxta aequitatis ejus judicium, quae jubenda et judicanda sunt, ne, ut dicit ejus Coapostolus, vituperetur ministerium vestrum. Quia et nos secundum regium ministerium nostrum, quantum ex nobis est, cupimus servare quod scriptum est, Filii, obedite parentibus vestris in Domino, videlicet quod fuerit jussum vel judicatum a Domino, dicente illo singulis, qui pro patribus apostolis Ecclesiae, nati sunt filii apostolici viri, Tu autem audiens nuntiabis eis ex me Divina quippe nos lectio docet, quia nec etiam Balaam satis superque a rege Balac petitus, licet medicamento avaritiae delinitus in consilio dando corruptus offenderit, ullo tamen aut ullius instinctu in judicio justitiae aliud loqui adversus Israel persuaderi vel extorqueri potuit, quam quod a Domino audivit.
8.16
De eo quod in litteris ex nomine vestro nobis directis habetur, Ut veniente Hincmaro Romam, veniat accusator idoneus, qui nulla possit auctoritate legitima respui, rescribimus, quia licet haec commendatio nulla sit ratione atque auctoritate suffulta, si forte apud vos exlex solus Hincmarus nova lege, priscis tam publicis quam ecclesiasticis contraria, imo ordine novoque more habetur, ut nonnisi a vobis et Romae valeat judicari pro his excessibus, de quibus habentur certa sacrorum canonum ac legum decreta, quae, ut Leo dicit, nulla possunt ratione convelli, cum etiam de causa fidei, ut dicit Gelasius, cuicunque pontifici liceat, secundum regulam erroris ante damnati, quemlibet a catholica communione discernere. Et ego ita exsors ab omnibus accusationibus, non solum ab his, quibus legaliter et regulariter accusandi adversus seipsum denegatur licentia, verum et ab his, quibus in propriis causis accusatio non negatur, ut sicut leges et regulae jubent, in provincia in qua sunt orta negotia terminari non valeant, et secundum Antiochenos canones, provincialium synodorum non debeant experiri examen, si nobis vias, cum voluntate et consensu dilectissimi nepotis nostri imperatoris vestri, contra cujus dilectionem et debitum honorem, si tamen mutuam dilectionem et congruum honorem nobis exhibere studuerit, illuc ire non volumus, obtinueritis, cooperante Domino, pace in regno nostro contra paganos virtute vel quacunque dispositione Dei obtenta, Romam venire congruo tempore non differemus. Et quia illum legaliter aut regulariter in synodo episcoporum plurimarum provinciarum de certis causis accusavimus, idoneum nos accusatorem illius ostendemus, et tantos testes idoneos diversi ordinis ac dignitatis nobiscum ducemus, cum quibus eum legaliter ac regulariter nos accusasse et comprobasse sufficientissime comprobabimus.
8.17
Tandem, quia vos non legisse vel audisse collegimus ex litteris ab Actardo episcopo nobis delatis, quae antea per illum paternitati vestrae direximus, iterato scribimus ea quae tunc scripseramus, deprecantes vos in omnipotentis Dei honore, et sanctorum apostolorum veneratione, ut tales inhonorationis nostrae epistolas, taliaque mandata, sicut hactenus ex nomine vestro suscepimus, nobis et regni nostri episcopis ac primoribus de caetero non mandetis, et non compellatis nos mandata et epistolas vestras inhonorandas contemnere, et missos vestros dehonorare, qui vobis, in his quae ad vestrum ministerium pertinent, si tamen ministerium vestrum, cupimus obtemperare. Quae pro vestri honore privilegii vobis dicimus, quia vobis, sicut revera vicario B. Petri apostolorum principis, in omnibus debite ac competenter obedire desideramus, et ne aliter eveniat cavere per omnia cupimus, ac vestram sanctitatem id ipsum cavere humili prece deposcimus, ne nos et nostros satis invitos ad id cogatis convertere, quod in quinta universali synodo, a sede apostolica, ut in apostolicis litteris, praecipue autem in synodica beati Gregorii ad quatuor patri archas, et in aliis ejus epistolis, una cum quatuor praecedentibus legimus collaudatum atque susceptum, invenitur nobis tenendum. Quod adhuc nostris litteris ad exemplum inserere noluimus, donec sciamus, si duritiam mandatorum vestrorum erga nos aliter ad benignitatem inflectere poterimus: quia quod ex apostolicae sedis nomine, secundum sanctarum Scripturarum tramitem, praedicationemque majorum, et orthodoxorum decreta scribitur, sequendum et tenendum non ignoramus, et quod secus a quoquam fuerit compilatum sive confictum, non solum respuendum, sed et redarguendum esse cognoscimus. Si denique aliter quam nos et vos decuerat, reverentissimae paternitati vestrae rescribendo, factus sum insipiens, vos me coegistis. Petimus autem omnipotentem Dominum ut inspiret cordi vestro sic nos benigne tractare, quatenus ulterius nobis non sit necesse vobis ita rescribere, sed, ut cupimus, in veneratione apostolorum, apostolico pontificio vestro humiliter ac devote colla et corda submittere. Deus omnipotens ad honorem et salvationem atque exaltationem sanctae suae Ecclesiae vos per multa annorum curricula conservare dignetur, Domine sanctissime et reverentissime pater in Domino.