Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus">
—
⋯
Original / primary: 9203 Episto197
7.1
EPISTOLA VII. AD ADRIANUM II.[Apud P. Delaland., Supplem. ad Conc. antiq. Gall.]
7.1
Domino sanctissimo atque reverendissimo Patri ADRIANO, CAROLUS gratia Dei rex.
7.2
Vestra veneranda paternitas nobis epistolam pro Hincmaro Laudunensi, quondam episcopo, misit. Cujus primordia ita se habent. Initium nostrae locutionis ad te, fili charissime, cum propheta est. Ecce qui dicit: Populus hic me labiis honorat, cor autem eorum longe est a me. Et non optaveramus apud reverentiam vestram alia voce et postulatione alia loqui si nos ad hoc, quae inviti loquimur et coacti deposcenda ducimus necessitas nimia non compelleret. Saepe nobis exprobrationum epistolas mittitis et crimina vobis incognita, nisi quantum per malevorum nostrorum ora auditis, nobis impingitis, quod vestrae sanctitatis ministerium non oporteret, neque deceret, sed neque decessores ac praedecessores vestri nostris decessoribus ac praedecessoribus talia impegerunt, vel mandaverunt. Sicut namque in apostolicae sedis pontificum et in Christianorum regum, ac imperatorum epistolis legimus: religiosi reges et imperatores beati Petri apostolorum principis successores, Patres appellaverunt; et apostolicae Romanae sedis pontifices, reges et imperatores Christianos usque ad vestra tempora Filios et Dominos vocaverunt. Nunc econtra cum dicat Apostolus: Filii, obedite parentibus vestris, quod devotissime, si nobis liceret, agere cuperemus, et: patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros. Perjurii et tyrannidis atque perfidiae non confessi, nec ordine judiciario legaliter et regulariter convicti: cum sicut B. Augustinus ex legibus divinis atque humanis instructus dicat: Quia nemo sibi utrumque audet assumere, et cuiquam ipse sit accusator et judex. Et tantis injuriis affecti contra praeceptum Apostoli ad iracundiam provocamur, quantis, ut de regia persona reticeamus, ne quemlibet plebeium vel liberi capitis virum hactenus audierimus a sacerdote quolibet provocari, quem nec secundum ecclesiasticas regulas, vel secundum leges publicas accusatum, vel sponte confessum, aut legaliter ac regulariter aperte convictum in judicio suo praesentatum susceperit; nam decessor vester beatae memoriae Nicolaus, de publico adulterio nepotem quondam nostrum Lotharium deprehensum regiae potestati honorem conservans, non taliter in suis apostolicis litteris appellavit, sicut nos appellatis, quem nec confessum nec convictum tenetis, nec illum excommunicavit, sicut nos sine auctoritate et ratione excommunicandos minatis. Cum non ignoremus ex sacrarum Scripturarum tramite et doctrina apostolicae sedis pontificum, unde et qualiter, ac quomodo et quo ordine quemquam, pontifex quilibet debeat regulariter excommunicare. Et certum tenemus nosse paternitatem vestram et sanctam Romanam Ecclesiam, quas epistolas decessores ac praedecessores vestri Christianis Romanorum et Francorum imperatoribus, et progenitoribus nostris direxerint, et qualiter eos, de quibus necesse fuerat, commonuerint, non exprobaverunt, neque crimina eis impegerunt, vel calumnias intulerunt, sed de his quae ad suum ecclesiasticum ministerium pertinuerint, eos instruxerunt et commonuerunt, et regni ac saecularia negotia sibi non usurpaverunt, scientes quia sicut sanctus dicit Gelasius, Duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas, quoniam Christus memor fragilitatis humanae quod suorum saluti congrueret, dispensatione magnifica temperavit, sic actionibus propriis, dignitatibusque distinctis officia potestatis utrisque decrevit suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi, ut et Christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium cursu rerum, imperatorum dispositionibus uterentur, quatenus spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus. Scriptum est jam nobis inter alia voce vestra quia in causa Hincmari agerem, non ut rex pius, sed ut alius, id est tyrannus impius; sicut namque nihil est medium, qui dici non potest bonus, restat ut vocetur malus; sic non rex pius, tyrannus intelligatur impius; et qui me peccatorem confiteor, impium esse diffiteor. Et Nathan propheta, David regem de mortiferis peccatis redarguens, confitenti non dixit: Tu es ille impius, sed: Tu es ille vir qui fecisti hoc, et sua facta confitendo, damnantem non judicio condemnavit, verum competenter absolvit. Sed cum scriptum sit: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est, interminante Domino, ne quis dicat fratri suo sine causa raca, vel fatue, non credimus ut talia erga me regem qualemcunque, tamen catholicum, et in catholica religione devote manentem processerint de ore vestro, quo per sacrosanctam obsecrationem conficitur corpus et sanguis Christi, qui teste Apostolo pro impiis mortuus est. Nec ad suggestionem mendaciorum hoc vos nobis mandasse inconsulte credimus, qui sequendas Scripturae sententias retinetis: Descendam, inquit Dominus, et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita ut sciam; et: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Sancti quippe doctique pontifices, et jam ab eis praejudicia patientes, non sic Constantium Arianum, et Julianum apostatum vocaverunt. Et si omnes epistolas revolvitis, quas habemus ex eo tempore, quo Romani pontifices ad reges Francorum coeperunt scribere, nihil tale in eis invenietis. Scriptum est etiam nobis voce vestra, quia res omnes Hincmaro commissas Ecclesiae, donec ad propria reverteret, nobis committeretis, ut indemnes consisterent, et aliquod dispendium non incurrerent; quibus referimus, quia ut beatus dicit Gregorius, nos reges Francorum ex regio genere progeniti, non episcoporum vicedomini, sed terrae domini hactenus fuimus computati: et ut Leo ac Byturicensis synodus scripsit: Reges et imperatores, quos terris divina potentia praeesse praecepit, jus distinguendorum negotiorum episcopis sanctis juxta divalia constituta permiserunt, non autem episcoporum villici exstiterunt. Et Augustinus dicit: Per jura regum possidentur possessiones, non autem per episcopale imperium, reges villarum fiunt actores. Et Dominus, quae sunt Caesaris Caesari, quae Dei sunt Deo reddi praecipit, qui etiam censum regi reddidit. Et Apostolus voluit servire regibus, voluit honorari, et non conculcari reges: Regem, inquit, honorificate. Et item: Omnis, inquiens, anima potestatibus sublimioribus subdita sit; reddite ergo omnibus debita. Et paulo superius: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed et propter conscientiam. Et quod de episcopis a vobis Romam ex regno nostro accersendis scriptum est, legite gesta sedis Romanae pontificum, et epistolas beati Gregorii ad regem Francorum, et etiam ad Brunchildem licet feminam, tamen reginam, et aliter invenietis vestros decessores, et praedecessores, nostris decessoribus ac praedecessoribus pro accersendis episcopis, et pro synodis congregandis scripsisse. Et in eadem epistola nobis scriptum est, ut homines de regno nostro Celsanum et Walconem atque Bernonem salvos et incolumes cum suis permitterem consistere; et si aliter egerimus, vestrae communionis participes usque ad veram satisfactionem esse non valeremus; et non evasuros nos vestram censuram sciremus, si vestra a vobis fuerint amplius decreta vel monita violata. Ad quae rescribimus, quod non tali modo apostolicae sedis pontifices Francorum regibus mandare consueverunt, pro his qui ad apostolorum limina confugium suis temporibus faciebant. Nec talis est doctrina catholica, ut pro hac vel hujusmodi causa, rex corrector iniquorum a sedis apostolicae communione debeat separari, sicut beatus Augustinus patienter ostendit: Spiritales, inquit, sive ad hoc ipsum pio studio proficientes non eunt foras, quia cum aliqua vel perversitate, vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probant, quam intus permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus eriguntur, sed hi solida unitatis petra fortissimo charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: Aves autem non divisit. Proinde non est credendum, ut haec mandata ex apostolico vestro ore processerint; quoniam qui ita scripsit, non bene attendit, quasi quilibet mihi in catholica et apostolica communione permanenti suam communionem subtraxerit, non me, sed se a catholica et apostolica communione sequestrat. Hinc enim beatus Gregorius etiam de Ecclesiae rectore dicit: Saepe in solvendis, ac ligandis subditis, suae voluntatis motus, qui Ecclesiae Christi praepositus est, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet. Et cum haec ita se habeant, egimus tamen de Celsano qui mendaciter me ex mendacis Hincmari parte, cujus Ecclesiae duo circiter millia mansa plus quam tempore antecessorum nostrorum habuerit, adauximus, et etiam ipsius tempore plus quam sexcenta succrevimus, distrahentem ecclesiasticum statum apud Sanctitatem vestram apostolicae sedis pontificem accusavit. Sed et de Walcone et Bernone perjuris, et regia nostra infidelitate notatis, ac fugitivis, sicut nobis ex vestra parte scriptum est, obedivimus, non attendentes illorum mendacia, et in nos dictas calumnias, sed apostolicae sedis honorem ac reverentiam; unde ut cum pace et venia vestra dicamus, quae vestri ministerii sunt, apostolicae sedis mandata, evangelica veritate et apostolica, atque canonica auctoritate, secundum tramitem sanctarum Scripturarum traditionemque majorum suffulta recipere, et eis obedire. Et tale honoris privilegium volumus conservare, et obaudiendo vobis pontifici apostolicae sedis dependere in primatu beati Petri apostolorum principis, Domini voce percepto, quod, Ecclesia subsequente, tenuit semper et retinet: sicut et sancti canones et sacrae leges a Christianis imperatoribus promulgatae eidem primae sedi deferentes, demonstrant; et sicut decessores, ac praedecessores nostri eidem sanctae sedi detulerunt, et vestra paternitas sic debitum honorem nobis exhibeat, sicut sui decessores, ac praedecessores Christianis Romanorum imperatoribus, et Francorum regibus, itemque Romanorum et Francorum imperatoribus, progenitoribus nostris exhibuerunt. Caeterum tales litteras, et vestro ministerio incongruentes, et nostrae regiae dignitati ac potestati inconvenientes, sicut nobis ex vestro nomine diriguntur, non a vobis neque a sancta Romana Ecclesia in omnibus semper discretissima atque cautissima dictatas crediderim, quoniam ipsa sancta sedes cum modestia et discretione semper corripere, et salubriter corrigere secundum uniuscujusque personam et ordinem solita fuit. Servate ergo nostrae regiae potestati, quae nostra sunt, et liceat nobis servare vestrae pontificali auctoritati, quae vestra sunt. Scriptum est etiam nobis, misisse nos vobis epistolam de Hincmaro accusationes nefandas continentem, quod scribi non decuerat, quia nefandas accusationes de illo vobis non scripsimus; sed quae multi et episcopi, et alii viri ecclesiastici, et primores regni nostri, et nobiles, et mediocres, et ignobiles de illo tunc fatebantur, et adhuc fatentur, vobis scripsimus suggerentes, ut quia cum corrigere volebamus, ne ad hoc perveniret ad quod se ipse impegit, ut rueret, vobis quisque surriperet, antequam inde veritatem resciretis. Sed quia multipliciter et multoties illum corripuimus, sed corrigere non valuimus, ad hoc usque pervenit, sicut in gestis synodalibus vestrae auctoritati directis invenietis. Unde obnixe vestram auctoritatem deposcimus, ut sicut vestri decessores ac praedecessores, decessoribus ac praedecessoribus nostris, et archiepiscoporum ac episcoporum regni nostri debita et ecclesiastica privilegia, dignitatumque distinctiones, a sacris decreta atque distincta canonibus ex antiqua consuetudine conservaverunt nobis, sed et illis etiam in hac causa conservare studeatis, quatenus sicut sanctus dicit Gregorius, et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis sua jura non minuat. Multa sunt enim de quibus, cum his, ex quibus judicatus est, regulariter judicaretur, si non diutius in synodo residere liceret. Sed quia necesse nobis fuit cum quibusdam episcopis ad colloquium fratris nostri pro reconciliatione filiorum ejus ad patrem illorum et fratrem nostrum, quantocius festinare, ne commota seditione, et jam propinquos inter se compugnantes Christianorum parricidialis sanguis effunderetur, et hac de causa ecclesiarum Dei res scinderentur, et sacerdotum ac servorum Dei facultates diriperentur, et pauperes depopularentur. De omnibus, de quibus accusabatur, judicia certa synodus determinare non potuit. Verumtamen in his gestis, quae vestrae auctoritati mittuntur, cognoscere poteritis quam diutino tempore, nos et episcopi et primores regni nostri, ejus improbabiles et importabiles mores et actus cum labore maximo sustinuimus. Quapropter de illo vestra pontificalis auctoritas, ut credimus, faciet quod regulae sacrae decernunt; vos tamen certissimum reddimus, quia quandiu nos Deus in regni regimine conservaverit, episcopium Laudunense idem Hincmarus in suo regimine non habebit; cui concessimus, quamvis non mereatur, pietatis intuitu, ut quicunque de clericis, et de familia episcopii Laudunensis pergere vellet, licentiam haberet. Venerabilem denique Actardum, quem clerus et plebs metropolis ecclesiae Turonensis in eadem ecclesia baptizatum, tonsum et nutritum, et per singulos gradus ad ordinem episcopatus provectum sibi incardinari deposcit, quemque vestra paternitas nobis incardinandum, et jam si locus eveniret in nostris regionibus, in metropoli commendavit, et cui hactenus ecclesiam vacantem pastore, donce locus congruus in regno vestro aperiretur, ut ibidem regulariter incardinari posset, pro vestra deprecatione concessimus; auctoritati vestrae remittimus, quatenus illum in praefata metropoli, eo si vobis placet tenore archiepiscopum incardinetis, ut post decessum illius praefatae metropoli ecclesiae, cleri et plebis electione, sicut regulae sacrae praecipiunt, et vetus consuetudo exigit, a suffraganeis et provincialibus episcopis ibidem metropolitanus ordinetur antistes. Tandem in omnipotentis Dei honore, et veneratione sanctorum apostolorum vos deprecamur, ut tales inhonorationis nostrae epistolas, taliaque mandata, sicut hactenus ex nomine vestro nobis venerunt, nobis et regnorum nostrorum episcopis, ac primoribus ulterius non mandetis et non compellatis nos mandata; et epistolas vestras inhonorandas contemnere, et missos vestros dehonorare, qui vobis in his, quae ad vestrum ministerium pertinent, secundum ministerium nostrum cupimus obtemperare. Quae pro vestri honore privilegii dicimus, quia vobis, sicut revera a vicario beati Petri apostolorum principis in omnibus debite ac competenter obedire desideramus, et ne aliter eveniat, cavere per omnia cupimus, ac vestram Sanctitatem idipsum cavere humili prece deposcimus. Deus omnipotens ad honorem, et salvationem atque exaltationem sanctae suae Ecclesiae, vos per omnia annorum curricula conservare dignetur, domine sanctissime, atque reverendissime Pater in Domino.