Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus">
—
⋯
Original / primary: 9203 Episto197
4.1
EPISTOLA IV. AD EUMDEM. De his quae facta fuerant in synodo. [Apud Labb. ibid. ]
4.1
Laudans Hincmari obedientiam, clericorum integram restitutionem pontifici a synodo reservatam, scribit et a se interim Ecclesiam Bituricensem Vulfado commendatam.
4.2
Sanctae paternitatis vestrae reverenter excepimus apices, quibus nobis clamores et gemitus depositorum ab Hincmaro honorando praesule, Vulfadi scilicet, sociorumque ejus, aures vestrae dignationis penetrasse aperuistis: quin etiam nostram filiolitatem, ut eumdem venerandum antistitem ad hoc hortaremur, et admonere pro Dei amore curaremus, summopere praedicare decrevistis, aientes ut eumdem ad obtemperandum praecellentiae vestrae solertia nostra decertaret flectere: sin autem sollicite praecavere, ne quibuslibet argumentis in non obediendo vobis nos inclinare valeret. Egimus itaque summo studio, secundum paternitatis vestrae rogatum, et reverenter memoratum antistitem eodem de negotio alloquentes, sicut devotum in reliquis, ita quoque paratissimum in hoc ipso ad obediendum vobis et nobis comperimus, ita ut non solum non resistere, sed etiam primus parere apostolatus vestri promptissime praeceptionibus festinaret. Quare autem de restitutione memoratorum virorum, secundum vestram ad eum denuntiationem, cum suffraganeis suis non perfecerit, a synodo praeceptione vestra super ipso negotio Suessioni congregata destinata epistola evidentius declarabit. Quod enim de tuitione eorum sanctitudo vestra quaesivit, et nobis filio vestro significavit, si necesse fore apparuisset, magnopere effecissemus. Sed favente Deo idem, de quo agimus, pontifex benigne statutum vestrum excipiens, ut affectuosus pater, cum aliis aggregatis venerabilibus episcopis, eorum causam mitissima deliberatione definivit, libentissime mansuetudinis vestrae obediens omnimodis epistolaribus affatibus: et quos voto pietatis excellentiae vestrae perspecto, tranquillo, pacifico, atque benigno usque ad praesentiam ejusdem synodi, ut evidenter comperimus, tractavit animo, in cunctis deinceps, fretus vestri moderaminis concilio, praescriptos fratres fulcire, pioque solatiari non destitit auxilio. Quae omnia consequenter cum reliquis consacerdotibus omnino explere acceleraret, nisi juxta privilegium decessoris vestri domni Benedicti, ac vestrum, summam vobis reservandam coepti de restitutione docerent negotii. Quia vero saepedictus antistes altitudini vestrae devotissimus, et apostolico constitutionis vestrae decreto, et nostro etiam hortatui, omnimodis gratantissimo paruit, nec in aliquo renuere tentavit, nostra supplici petitione ampliorem gratiae munificentiam apud vos se percepisse gratuletur, proindeque vobis sese acceptiorem omnino persentiat. Posthaec, quia fratrem illum Vulfadum, de quo agitur, ut vestrae sanctitatis apices exponunt, moribus et scientia penes nos vigere comperimus, Bituricensem Ecclesiam, ceu sanctae paternitati vestrae aliis literis significavimus, quia dare absque apostolatus vestri determinatione distulimus, commendare sibi eamdem Ecclesiam cum rebus sibi pertinentibus acceleravimus, scilicet ut in destructione earum non tantum saeviens valeret quorumlibet pravorum instantia, quaerentium diripere non sua, et vastare crudeliter aliena. Quare ut in eodem loco illius valere et vigere queat studiositas, citius reverentia paternitatis vestrae quid sancto animo vestro de eo caeterisque sederit aperire dignetur, efficiatque sublimitas vestra festinantius de ipso, quod pro eo ad vos saepius nostra poposcit supplex expetitio: quoniam summa necessitate illis urgente melioris voluntatis qui in illo sunt regno hoc ipsum assidua imprecatione deposcunt. Verum multarum perturbationum impedimenta, non solum nostris temporibus sed etiam praedecessorum nostrorum, aut vix aut nunquam eidem regno defuisse noscuntur. Atque ideo necesse est ut in adjutorium filii nostri, casu vobis notissimo infirmati, et eorum qui sibi sunt nostra fidelitate et sua adhaesi, quo valentius resistere adversariis omnimodis possint, idem de quo flagitamus maturius dirigatur vestrae paternitatis provectibus suffragantibus domine beatissime et admodum desiderantissime pater et papa.