Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus">
—
⋯
Original / primary: 9203 Episto197
2.1
EPISTOLA II Synodalis AD EPISCOPOS ET COMITES GALLIAE, Sub nomine Caroli regis. [Apud Labbeum, Concil. tom. VIII, pag. 246.]
2.1
In nomine sanctae et individuae Trinitatis CAROLUS Dei gratia rex illustris, episcopis et dilectis, ac fidelibus missis illustribus, comitibus nostris salutem.
2.2
Notum sit fidelitati vestrae quia decimo quinto Kalendas Martii, secundum sacram auctoritatem synodum venerabilium episcoporum, ac conventum fidelium nostrorum apud Carisiacum fecimus convenire. Cum quibus, inter caetera ecclesiastica utilitatis ac regni necessitatis negotia consideravimus, qualiter rapinae, et depopulationes, quae partim occasione superirruentium paganorum, partim mobilitate quorumdam fidelium nostrorum in regno nostro, per eos etiam qui Ecclesiam Dei defendere et tueri, et regni soliditatem et quietem debuerant providere, grassantur, aliquo modo, annuente Domino, sedari valeant et amoveri.
2.3
Quorum consultu decrevimus, ut quia peccata, quae in suo initio, ut sunt, magni ponderis aestimantur, pernicioso processu ipso etiam exitiabili supra jus mentibus loquantur, et quasi insensibiles: ac si quando resipiscere moliuntur,[ eas saepius] casibus suis obligent, ut si resurgere velint, non possint. Antequam censura ecclesiastica, ac legales sententiae hujusmodi praedatores terribiliter et damnabiliter feriant, episcopi quique in suis parochiis, et missi in illorum missaticis, comitesque in eorum comitatibus pariter placita teneant, quo omnes reipublicae ministri et vassi dominici, omnesque quicunque vel quorumcunque homines in iisdem parochiis et comitatibus, sine ulla personarum acceptione et excusatione aut dilatione conveniant. Et episcopi illius parochiae breviter annotatas sententias de ejusmodi causa, evangelicae videlicet et apostolicae et propheticae auctoritatis, necnon et decreta apostolica atque canonica omnibus relegant, et aperto sermone cunctis quale quantumque peccatum sit, et qualem quantamque poenitentiam, et quam immanem severissimamque vindictam exposcat, cum aliis debitis et necessariis atque utilibus praedicationibus innotescere curent.
2.4
Missi quoque legales sententias, sicut eas cognitas habent, adnotent, et praedecessorum nostrorum regum atque imperatorum, nostraque capitula de hac causa in unum collecta omnibus nota fiant. Et episcopi Dei et apostoli auctoritate tales depraedationes omnibus interdicant, et missi et comites nostri cunctis ex regio nostro banno prohibere firmiter studeant, et cognoscant omnes quia si abhinc inante in regno nostro talia facere aliquis praesumpserit, secundum divinas sententias specialiter excipiet sententiam, et secundum leges ac capitula regia emendari cogetur et secundum judicium fidelium nostrorum condignam vindictam suscipiet.
2.5
Et si talis persona fuerit, ut episcopi et missi nostri ac comites in illorum ministeriis quod pravum actum fuerit potuerint emendare, secundum praefixa monita illud emendare studeant, aut per fidejussores ad nostram praesentiam venire faciant. Si autem aliquis quiscunque inobediens exstiterit, cum summa festinatione nobis notum facere curent, ut quanto citius ad nostram praesentiam illum venire jubeamus, et dignam ultionem secundum judicium fidelium nostrorum sustineat. Et si( quod absit) talis emerserit, qui Dei timorem postponat, et ecclesiasticam auctoritatem contemnat, ac regiam potestatem refugiat; sciat, quiscunque ille fuerit, quia et secundum canonicam auctoritatem ab omnium Christianorum coetu, et sanctae Ecclesiae consortio, et in coelo et in terra alienus efficietur, et regali potestate atque omnium regni fidelium unanimitate, sicut Dei et Ecclesiae inimicus et regni devastator persequetur, usque dum a regno exterminetur.
2.6
Et si aliquis comes fuerit, qui in hoc suo comitatu fecerit, aut ibi talia increscere permiserit, et ipse illa non emendet, aut nota nobis non fecerit, ut nostra auctoritas talia corrigat; sciat quia talem sententiam inde sustinebit, sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit. Et si aliqui itinerantes depraedationes et rapinas per regnum nostrum fecerint, et episcopi seu missi et comites hoc emendare non potuerint, quam citius possint, nobis notum facere curent, ut jubeamus ipsos depraedatores per eamdem viam cum misso nostro redire, et illa omnia, quae alii egerunt, legaliter emendare, et talem armiscaram, sicut a nobis jussum fuerit, aut judicium, sicut cum fidelibus nostris consideraverimus, sustinere. Si autem dilecti fratris nostri, ac nepotum nostrorum homines fuerint, qui talia egerint, et hoc nobis innotescat, ut illis nota faciamus; et illi suos homines, sicut illis melius visum fuerit de talibus castigare procurent, sicut et nos nostros homines castigare volumus. Si in illorum regnis indecentia, et aliqua noxia( quod absit) facere praesumpserint, admonendi sunt qui aliena rapere contendunt, ut sollicite audiant, quod veniens in judicio Dominus dicat: Esurivi et non dedistis mihi manducare, etc.; quibus dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Hinc ergo colligendum est, quanta damnatione plectendi sint qui aliena rapiunt, si tanta animadversione feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt. Perpendant quo eos obliget reatu res capta, si tali subjicit poenae non tradita. Perpendant quo demeretur injustitia illata, si tanta percussione digna est pietas non impensa.
2.7
Audiant raptores qui multiplicant non sua usquequaque, et aggravant contra se densum lutum. Densum lutum contra se aggravare est terrena lucra cum pondere peccati cumulare.
2.8
Audiant quid Christus dicat: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur: id est, quid prodest homini, si totum quod est extra se congregat, et hoc solum quod ipse est damnat.
2.9
Audiant illi qui rapiunt in hoc saeculo: deficient autem, et in saeculo dimittent; sed secum ad judicium causas rapinae, id est damnationem secum ferent, ut alibi scriptum est.
2.10
Audiant quia propheta Isaias dicit: Rapina pauperis in domo vestra, et causa viduae non ingreditur ad eos, et lacryma viduae usque ad maxillam descendit; et Dominus non delectabitur in illis.
2.11
Audiant quia in cujus domo rapina est, sive in domo corporis, sive in domo mansionis, non habitat in illa domo Spiritus sanctus, sed spiritus malignus. Et si accedit ad communionem corporis et sanguinis Christi ante dignam satisfactionem, non mundatur per illam communionem a peccato, sed plenius, sicut Judas quando in coena plenus rapina et iniquitate communicare praesumpsit de manu Christi, possidetur a diabolo, unde et suspensus crepuit medius. Ad quem causa viduae non ingreditur, nec ipse, si digne non satisfecerit, in coelestem Ecclesiam intrare valebit.
2.12
Audiant raptores quid iterum propheta dicat: Qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? Videlicet quia ille qui praedatur res pauperum et ecclesiarum ac servorum Dei, depraedatur a diabolo, et praeda illius fit.
2.13
Audiant quid sanctus Apostolus dicat, per quem locutus est Christus, et qui raptus fuit usque ad tertium coelum, et qui raptus fuit in paradisum, et audivit talia secreta verba, quae non licebat hominibus loqui; ait namque: Quia neque rapaces, neque homicidae, neque adulteri regnum Dei possidebunt. Ille intendat quale quantumque peccatum est rapina, quam cum adulterio et homicidio sanctus comparavit Apostolus. Item ipse dicat: Si quis fornicator, aut adulter, aut rapax, aut homicida est, cum hujusmodi nec cibum sumere, Christi discipulo, id est Christiano, licet ante satisfactionem, id est correctionem, aut emendationem, et dignam poenitentiam.
2.14
Audiant quod sanctus Joannes apostolus electus et dilectus Christi, qui in coena supra pectus ejus recubuit, talem hominem salutare vetat, dicens: Nec Ave dixeris, nec in domum receperis.
2.15
Audiant quid in Toletano concilio sancti episcopi qui in coelo et cum Deo regnant, et in terris miraculis coruscant, de totius mundi partibus congregati decreverunt. Si quis de potentibus clericum aut quemlibet pauperem aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus, ut eum audiat; et si contempserit, invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, quoscunque adire potuerint, ut excommunicatus habeatur, donec audiat, et reddat aliena. Ecce de pauperum raptoribus.
2.16
Audiant raptores et praedones rerum ecclesiasticarum quod sanctus Anacletus papa ab ipso Petro apostolo presbyter ordinatus cum totius mundi sacerdotibus judicavit; dicit namque: Qui abstulerit aliquid patri vel matri homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit: mater vero nostra Ecclesia, quae nos in baptismo regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae rapit, vel fraudat, homicida est, utque homicida ante conspectum justi Judicis deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur: qui autem pecuniam vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus judicandus est. Item sanctus Urbanus papa et martyr: Res et facultates Ecclesiae oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium, et pretia peccatorum, et patrimonia pauperum. Si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Sapphirae, et oportet hujusmodi tradi Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini Item sanctus Lucius papa: Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores, a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus; et non solum eos, sed etiam omnes consentientes, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt: par enim poena agentes et consentientes comprehendit.
2.17
Et sanctus Augustinus in sermone Evangelii sancti Joannis ita dicit: Fur sacrilegus loculorum sacrorum et dominicorum est Judas: et qui aliquid de Ecclesia furatur et rapit, Judae perdito comparatur. Item in sacris canonibus a sancto Spiritu dictatis, et Christi sanguine confirmatis scriptum est: Si quis obligationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere et dare voluerit praeter conscientiam episcopi, et ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. Episcopus autem omnibus dicere debet quid anathema sit; et ne desperent, ostendere debet quandiu duret anathema, id est quandiu quisque errorem non corrigit, et digna satisfactione non emendat, ut reconciliationem et indulgentiam valeat promereri. Si quis vero ante satisfactionem et reconciliationis indulgentiam in peccatis suis perseverans mortuus fuerit, jam anathema perpetuum illi erit et peccatum ad mortem, pro quo non dicit apostolus ut oretur. Sed et plura, si necesse fuerit, episcopus quisque colligere et dicere procurabit.