Capitula missa ad Francos et Aquitanos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus">
—
⋯
Original / primary: 9695 Camiadf
2.1
Istum missaticum transmisit domnus rex gloriosus Karolus per Adalardum abbatem, et Richuinum, et Rodulfum, et Berengarium.
2.1
Mandat vobis senior noster salutes. Et mandat vobis, quia quicquid in vestra causa secundum consilium suorum fidelium melius et honestius invenire potuit, per suos fideles et sua capitula jam per duas vices vobis mandavit.
2.2
Mandat vobis, quia sicut per illos suos fideles et per eadem capitula vobis innotuit, sic vult erga vos adtendere et observare. Et si vos adhuc talem causam eum postulare volueritis quae ad suum honorem et ad vestrum profectum pertineat, paratus est etiam in hoc secundum vestram petitionem facere juxta consilium fidelium suorum.
2.3
Mandat etiam, ut recordemini Dei et vestrae christianitatis, et condoleatis atque compatiamini huic sanctae ecclesiae, quae et a vobis et ab aliis miserabiliter est oppressa et depraedata, et quae crudeliter ex altera parte persequitur a paganis; et non vos dissocietis ab unitate et unanimitate fidelium Dei, sed acceleretis praesentaliter vos illi adunare, et conjungere aliis Dei suisque fidelibus, ad defensionem sanctae ecclesiae et suam fidelitatem.
2.4
Si autem dicitis, vos propter pares vestros qui praesentes non sunt hoc non posse facere, mandat, ut vos qui in praesentiarum estis, talem securitatem ei faciatis, ut non propter aliam causam hoc dimittatis quod per nos vobis mandat, nisi propter illos vestros pares qui praesentes non sunt. Et facite ei securitatem, ut illos vestros pares ad Dei servitium et ad suam fidelitatem, in quantum potueritis, exhortemini et convertatis, et si illos converti non potueritis, vos ab ejus servitio non vos subtrahatis. Quoniam si omnes converti ad illum volueritis, paratus est vos omnes secundum sanctae ecclesiae utilitatem et suum honorem et vestrum communem profectum recipere et salvare et honorabiles semper habere, et nulli umquam imputare, in quantum ad se pertinet, quicquid neglegenter factum habetis de ejus servitio, aut in ista causa contra illum egistis.
2.5
Et mandat vobis, quia postquam vestram fidelitatem cognoverit, securos etiam vos faciet ex sua parte, quod nulli debeat reputare hoc quod erga illum neglegenter egit in hac causa; ita tamen, si vos quoque erga illum debitum honorem et debitam fidelitatem conservaveritis, sicut Dei suique fideles.
2.6
Et si aliqua pars ex vobis ad ejus senioratum et ad ejus fidelitatem reverti voluerit, similiter est paratus eos benigne recipere, et erga illos omnimodis adimplere quae superius scripta sunt.