Homiliae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8509 Homili8
96.1
HOMILIA XLVII. IN FERIA SEXTA POST DOMINICAM.
96.1
LUC. XX. In illo tempore coepit Jesus dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis, et ipse peregre fuit multis temporibus, etc.
96.2
Docente Domino populum et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus, et interrogaverunt, tentantes in qua potestate signa faceret. Quibus sua arte superatis, Dominus quae coeperat exsequitur, siquidem et illis audientibus, plebem magis quod verba sua libentius audiat, alloquitur, parabolam, scilicet, inferens, qua et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum. Homo ergo qui plantavit vineam, ipse est, qui, juxta aliam parobalam, conduxit operarios in vineam suam. Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est; coloni, iidem sunt operarii, qui ad excolendam vineam hora prima, tertia, sexta et nona, dicuntur esse conducti. Ipse autem peregre fuit, non loci mutatione; nam Deus unde abesse potest, qui loquitur: Coelum et terram ego implebo? Et alibi: Ego Deus appropinquans, et non de longinquo, dicit Dominus. Sed abire dicitur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat. Cui simile est, quod locata colonis vinea per Isaiam dicit: Et exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas.
96.3
Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem. Bene tempus fructuum posuit, non proventuum. Nullus enim fructus exstitit Judaeorum, nullus hujus vineae proventus, tametsi crebro ac sollicite quaereretur, inventus est. Servus ergo, qui primo missus est, ipse legifer Moyses intelligitur, qui quadraginta annos continuos, fructum aliquem legis, quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed caesum eum dimiserunt inanem. Et irritaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus. Qui et ipse servus, quid de fructu vineae sentiat, palam carmine declarat dicens: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Una eorum uva fellis, botrus amaritudinis ipsis. Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis.
96.4
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia dimiserunt inanem. Servus alter David prophetam regemque significat, qui post Moysen missus est, ut colonos vineae, post edicta legalia, psalmodiae modulatione et dulcedine citharae ad exercitium boni operis excitaret. Nam et ipse David quo cor populi ad superna suspenderet, interitus carnalium victimarum laudes Domini continuas suavi melodia decantari constituit. Sed et hunc affectum contumelia dimiserunt inanem. Dicentes enim: Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai, regnum simul David ignobili stirpe, et religionem impietate mutarunt. Attamen ille pro hac vinea, quae, de Aegypto translata, Palaestinae montes sua umbra protexit, ne funditus exstirpetur, exorat: Domine Deus virtutum, converte nunc, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et dirige eam, quam plantavit dextera tua( Psal. LXXIX). Ubi pariter exponit qui sit homo ille qui hanc vineam plantavit, Dominus scilicet, Deus virtutum.
96.5
Et addidit tertium mittere, qui et illum vulnerantes ejecerunt. Tertium servum prophetarum chorum intellige, qui continuis attestationibus populum convenerint, et quae huic vineae ventura imminerunt mala praedixerint. Sed quem prophetarum non sunt persecuti? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu justi. Et hi autem multa de hujus vineae sterilitate dixerunt, sed unius Jeremiae planctum ponere sufficiat: Ego autem, inquit, plantavi te vineam electam, omne semen verum. Quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena? Pro cujus vineae tuitione, ne, videlicet, in ea, sive pro ea, fragilis et infirmae citoque periturae suavitatis olus nasceretur, Naboth Jezraheliten non modo vulneratum, verum etiam legimus exstinctum. Cujus etsi nullum propheticum dictum accipimus, tamen propheticum factum, quia multos pro hac vinea, futuros martyres proprio sanguine prophetavit. His sane tribus servorum gradibus, omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi, Dominus alibi manifeste prodit dicens: Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
96.6
Dixit autem Dominus vineae: Quid faciam? Mittam Filium meum dilectum; forsitan, cum hunc viderint verebuntur. Quod Dominus vineae dubitative, et non deliberativo modo loqui dicitur, non de ignorantia venit. Quid enim nesciat Dominus vineae, qui hoc loco Deus Pater intelligitur? Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur.
96.7
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas. Manifestissime Dominus probat Judaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidentiam crucifixisse Filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et propterea quasi sibi consulentes aiebant: Ecce mundus totus post eum abit; et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Haereditas ergo Filii Ecclesia est cunctis ei data de gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, quia resurgendo possedit. Hanc autem occiso eo mali coloni praeripere moliebantur, cum crucifigentes eum Judaei fidem, quae per eum est, exstinguere, et suam magis, quae ex lege est, justitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere.
96.8
Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Extra vineam haeres vineae trucidatur, quia Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Sive ejectus extra vineam et occisus est, quia prius ab incredulorum corde repulsus, ac deinde cruci addictus est. In cujus figuram Moyses altare holocausti, in quo victimarum sanguis funderetur, non intra tabernaculum, sed ad ostium posuit: mystice docens quia et Dominicae crucis altare extra Hierosolymorum portam ponendum, et ipse vera Patris hostia Christus a domo Judaeorum, quam sanctificaturus adierat, non intimo corde recipiendus, sed foris esset suo cruore tingendus. Quod vero secundum Marcum mutato ordine dicitur: Et apprehendentes eum occiderunt, et ejecerunt extra vineam, notat eos pertinaciae, qui nec crucifixo et resuscitato a mortuis Domino praedicantibus apostolis credere voluerint, sed quasi cadaver vile projecerunt. Quia, quantum in se erat, a suis eum finibus excludentes, gentibus suscipiendum dederunt.
96.9
Quid ergo faciet illis dominus vineae? Veniet et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. Contradixerunt sententiae Domini, quia contra suam perfidiam dictam esse cognoverunt. Intelligebant enim parabolam non merito sanctitatis ad capienda mysterii verba jam parati, sed malitiae flammis ad agenda quae dicebantur accensi; atque ideo quae in mente habuerant, quamvis in parabolis dicta, quasi jam olim meditata cognoscere parati. Negantibus ergo Judaeis justum fore scientiam divinae legis, quam ipsi spernebant, ad gentes transferri, quid Salvator respondeat, intuere.
96.10
Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Quomodo, inquit, implebitur haec prophetia, quae lapidem ab aedificantibus reprobatum in caput anguli dicit esse ponendum, nisi quia Christus a vobis reprobatus et occisus, credituris est gentibus praedicandus? ut quasi lapis angularis duos condens in semetipsum, ex utroque populo unam sibi fidelium civitatem, unum templum aedificet. Eosdem enim Synagogae magistros, quos supra colonos dixerat, nunc aedificantes appellat, quia qui subditam sibi plebem ad ferendos vitae fructus quasi vineam excolere, ipsi hanc Deo inhabitatore dignam quasi domum construere et ornare jubebantur. Unde et Apostolus fidelibus scribens ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Sed qui vineae Dei fructum negare quasi agricolae mali, iidem quasi mali caementarii Domini Dei lapidem pretiosum electum, qui vel in fundamentis in angulo ponendus erat, subtrahere, hoc est, fidem Christi auditoribus suis conabantur eripere. Sed illis licet nolentibus, idem lapis caput anguli firmavit, quia de utroque populo quotquot ille voluit sua fide conjunxit.
96.11
Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: supra quem autem ceciderit, comminuet illum. Aliud est offendere Christum per mala opera, aliud negare per impietatem. Qui peccator est, et tamen illi credit, cadit quidem super lapidem et conquassatur, sed non omnino comminuitur, reservatur enim per sapientiam ad salutem. Supra quem vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis ipse irruerit, qui et Christum penitus negaverit, comminuet eum, ut ne testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum. Sive de iis dicit, quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt, vel injuriis afficiunt. Ideo nondum penitus intereunt, sed tamen conquassantur, ut non recti ambulent. Supra quos autem cadit, veniet illis desuper in judicio cum poena perditionis. Ideo dixit: Comminuet eos, ut sint impii tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
96.12
Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum. Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. Principes sacerdotum et Scribae quasi mentientem contra se Dominum quaerebant interficere, sed hoc fidem quaerendo, docebant vera esse quae docebat. Ipse quippe est haeres, cujus injustam necem aiebat esse vindicandam. Illi nequam coloni, qui ab occidendo Dei Filio ad modicum quidem timore humano retardari, donec veniret hora ejus, nunquam vero divino amore potuere cohiberi. Morali sane intellectu cuique fidelium, cum mysterium baptismi, quod exerceat operando committitur, quasi vinea quam excolat locatur. Mittitur servus unus, alter et tertius, qui de fructu accipiant, cum lex, psalmodia, prophetia, quarum monitionem bene agendo sequatur, legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel caesus ejicitur, cum sermo auditus vel contemnitur, vel quod pejus est, etiam blasphematur. Missum insuper haeredem quantum in se est occidit, qui et Filium Dei conculcaverit, et Spiritui gratiae, quo sanctificatus est, contumeliam fecerit. Perdito malo cultore, vinea dabitur alteri, cum dono gratiae quod superbus sprevit, humilis quisque ditabitur. Sed et hoc quod principes sacerdotum et Scribae manum mittere quaerentes in Jesum, terrore populi retinentur, quotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo de nomine frater eam, quam non diligit, ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem vel erubescit vel timet impugnare. Qui tamen, sicut de stultissima avium struthione Dominus ait: Cum tempus fuerit, in altum alas eriget, quia persequendo Ecclesiam, quasi Dominum cruci addicere, et ostentui gaudebit habere.