Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 95 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
95.1
HOMILIA XLVI. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM REMINISCERE.
95.1
LUC. XX, MATTH. XXIII. MARC. XII, In illo tempore dixit Jesus discipulis suis. Attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, etc.
95.2
Ambulare in stolis, cultoribus vestimentis indutos ad publicum procedere significat: in quo inter caetera dives ille qui epulabatur quotidie splendide, peccasse describitur. Notandum autem quod non salutari in foro, non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos nimirum qui haec sive habita, seu certe non habita, indebite amant, a fidelibus quibusque quasi reprobos docet esse cavendos, animum, videlicet, non gradum, justa districtione redarguens. Quamvis et hoc culpa non careat, si iisdem in foro litibus interesse, qui in cathedra Moysi Synagogae magistri desiderant appellari. Duplici sane ratione a vanae gloriae cupidis attendere jubemur, ne, scilicet, eorum vel simulatione seducamur, aestimantes bona esse quae faciunt; vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant.
95.3
Qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem, hi accipient damnationem majorem. Non tantum, ait, accipient damnationem, sed adjunxit majorem, ut insinuet etiam illos qui in angulis stantes orant ut videantur ab hominibus, damnationem mereri, sed eos qui haec prolixius, quasi religiosiores, agendo, non solum laudes ab hominibus, sed et pecunias quaerunt, prolixiori damnatione plectendos. Sunt enim qui, se justos et magni apud Deum meriti simulantes, ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in judicio futuri, pecunias accipere non dubitant; et cum porrecta manus pauperi preces juvare soleat, illi ob hoc maxime in precibus, ut pauperi nummum tollant, pernoctant; quibus illa Judae maledictio non immerito congruit, Cum judicatur, exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum. Condemnatus quippe cum judicatur exit, et orationem suam in peccatum recipit, qui magnae nunc aestimationis apud homines habitus, in divino tunc examine non solum pro aliis se intervenire, sed nec sua sibi merita sufficere posse deprehendit, imo ipsarum, quibus humanum judicium fefellit, precum inter crimina poenas luit.

Intertext edge

Open linked passage

Note