Homiliae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8509 Homili8
85.1
HOMILIA XXXVI. IN DOMINICA QUINQUAGESIMAE.
85.1
LUC. XVIII, MATTH. XX, MARC. X. In illo tempore, assumpsit Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur, et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt. Erat autem verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Factum est autem cum appropinquaret Hiericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans, etc.
85.2
Praevidens Salvator ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et ejusdem passionis poenam, et resurrectionis suae gloriam praedicit, ut cum morientem, sicut praedictum esset, cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent. Praevidens etiam quosdam haereticos in Ecclesia futuros, qui Christum dicerent legi prophetisque docuisse contraria, aliumque Veteris Testamenti, atque alium Novi Deum esse credendum, ostendit prophetarum praesagia non alio magis quam ad suae dispensationis, quam pro nobis temporarie suscepit, intendisse mysterium, adeo ut consummatio sit prophetiae suae passionis, et posterioris gloriae celebrata perfectio. Necnon et paganorum dementiam, qua ejus crucem derident, apertissime confutat, quando proximae suae passionis et tempus, quasi futurorum praescius ostendit, et locum quasi mortis intrepidus adiit.
85.3
Et ipsi nihil horum intellexerunt. Et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Legimus in Evangelio secundum Joannem, dicente Domino: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum, respondisse turbam, atque dixisse: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum. Et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quid est ergo quod discipuli toties sibi replicatum dominicae passionis arcanum intelligere nequeunt, et Judaei ad unum verbum et tam obscure positum, ut hoc expositione dignum evangelista ducat. Hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte esset moriturus; mox quia crucis exaltatio significetur, intelligunt, nisi quia discipuli, cujus vitam maxime videre desiderabant, ejus mortem audire non poterant. Quem non solum hominem innocentem, sed et Deum verum sciebant, hunc nullatenus mori vel posse putabant. Et quia per parabolas eum saepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de sua passione dicebat, hoc non ita ut sonabat, intelligendum, sed, amore dictante, ad aliud quid allegorice referendum esse credebant. Judaei vero, quia in ejus necem conspiraverant, quidquid de sua passione vel cruce loquebatur, intelligebant. Hoc enim loquebatur, quod ipsi summopere et fieri optabant, et perficere satagebant; sicque miro et inusitato modo idem subeundae crucis sacramentum, quod fidelibus amor abscondit, infidelibus invidia pandit.
85.4
Factum est autem cum appropinquaret Hiericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans; et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret. Caecus iste per allegoriam genus humanum significat, quod in parente primo a paradisi gaudiis expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur; sed cum Hiericho appropinquare Jesus dicitur, caecus illuminatur. Hiericho quippe interpretatur luna; luna autem in sacro eloquio pro defectu ponitur carnis, quia dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat Hiericho, caecus ad lumen redit, quia dum Divinitas defectum nostrae carnis suscipit, humanum genus lumen, quod amiserat, recipit. Qui videlicet caecus recte et juxta viam sedere, et mendicans esse describitur. Ipsa enim veritas dicit: Ego sum via. Ergo qui aeternae lucis claritatem nescit, caecus est; sed si jam in Redemptorem credit, juxta viam sedet. Si autem jam credit, sed ut aeternam lucem recipiat rogare dissimulat, atque a precibus cessat, caecus quidem juxta viam sedet, sed minime mendicat; si vero credit et exorat, et juxta viam sedet caecus, et mendicat.
85.5
Et clamavit, dicens: Jesu fili David, miserere mei. Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat, Fili David, miserere mei. Quid isti designant, qui Jesum venientem praecedunt, nisi desideriorum carnalium turbas tumultusque vitiorum; qui priusquam Jesus ad cor nostrum veniat, tentationibus suis cogitationem nostram dissipant, et voces cordis in oratione perturbant? Saepe namque dum converti ad Deum post perpetrata vitia volumus, dum contra haec eadem exorare vitia, quae perpetravimus, conamur, occurrunt cordi phantasmata peccatorum quae fecimus, mentis nostrae aciem reverberant, confundunt animum, et vocem nostrae deprecationis premunt. Sed quem turba increpat ut taceat, magis ac magis clamat, quia quanto graviori tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus.
85.6
Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se. Ecce stat, qui ante transibat, quia cum adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Jesum aliquatenus transeuntem sentimus. Cum vero orationi vehementer insistimus, stat Jesus et lucem restituit, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur.
85.7
Et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. Nunquid qui lumen reddere poterat quid vellet caecus ignorabat? Sed peti vult hoc quod et nos petere, et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet, et tamen dicit: Scit namque Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Ad hoc ergo requirit, ut petatur; ad hoc requirit, ut cor ad orationem excitet. Unde et caecus protinus adjungit: Domine, ut videam. Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem quaerit, parvipendit extra lucem aliquid quaerere. Quia etsi caecus habere quodlibet potest, sine luce non potest videre quod habet. Imitemur ergo eum, quem et corpore audivimus et mente salvatum, non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus: illam, videlicet, lucem, quam videre cum solis angelis possumus, quam nec initium inchoat, nec finis angustat; ad quam profecto lucem via fides est. Unde recte et illuminando caeco protinus subjungitur:
85.8
Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit, operatur; videt autem, sed non sequitur, qui bonum quidem intelligit, sed bona operari contemnit; Jesum enim sequitur, qui imitatur. Hinc namque dicit: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Consideremus ergo qua graditur, ut sequi mereamur; sicque fit ut non solum nostra vita in Deum proficiat, sed haec ipsa nostra conversatio ad laudem Dei et alios accendat. Unde illic subditur:
85.9
Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Dedit enim plebs laudem Deo, non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis. Dedit laudem Deo, quia et Jesum vidit misericorditer ac potenter lucem restituisse roganti, et obstinatae fidei clamorem, quae juste quaesierit, mox consequi posse cognovit. Unde notandum, quia Dominus in carne apparens, omnia quae verbis docuit, exemplis firmavit. Qui enim nobis praecepit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est, et ipse in universis quae coepit facere et docere, non suam ab hominibus, sed patris gloriam quaerebat.