Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 71 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
71.1
HOMILIA XXII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM.
71.1
LUC. XVIII. In illo tempore, dicebat Jesus parabolam hanc ad discipulos suos: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo, et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me, etc.
71.2
Parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de homine qui habebat duos filios, majorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem; aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud: Quod si fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? Itaque illud superius genus his verbis adjungi potest, Sicut illud, ita et illud. Hoc autem posterius, his verbis: Si illud, quanto magis illud? Aut si illud, quanto minus illud? Sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus judex non ex similitudine adhibitus est. Non enim ullo modo ille injustus judex personam Dei allegorice sustinet, sed tamen quantum Deus, qui bonus et justus, curet deprecantes se, huic conjici Dominus voluit, quod nec injustus homo eos qui illum assiduis precibus tendunt, vel propter taedium devitandum potest contemnere. Nam hoc est quod ait: Ne veniens suggillet me. Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit.
71.3
Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Si quem movet cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Joannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur, ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus, intelligendum est eam vindictam esse justorum, ut omnes mali pereant. Pereunt autem duobus modis, aut conversione ad justitiam, aut amissa per supplicium potestate, qua nunc adversus bonos, quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid valent. Quem finem justi cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.
71.4
Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? Quamvis omnipotens Conditor semper electos suos ad se clamantes sit vindicare paratus, in die tamen judicii quod trementi est corde retinendum, cum idem Conditor in forma Filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnatorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Quod autem Dominus quasi dubitative dicit: Putas inveniet fidem? non dubitat, sed arguit. Verbo quippe dubitationis increpatur infidelitas, non opinatur divinitas. Nam et nos aliquando de rebus quas certas habemus, increpative verbum dubitationis ponimus, cum corde non dubitemus. Velut si indigneris servo tuo, et dicas: Contemnis me, considera, forsitan Dominus tuus sum. Et Apostolus ad quosdam contemptores suos: Puto autem, inquit, quod et ego spiritum Dei habeo. Qui dicit puto, dubitare videtur; sed ille increpabat, non dubitabat. Ita ergo et Dominus scit quidem omnia, per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat infidelium corda.

Intertext edge

Open linked passage

Note