Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 58 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
58.1
HOMILIA IX. IN DOMINICA DECIMA POST TRINITATEM.
58.1
LUC. XIX, MATTH. XXIV, MARC. XIII. In illo tempore, cum appropinquasset Jesus Hierusalem, videns civitatem flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia veniet dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, etc.
58.2
Quod flente Domino illa Hierosolymorum subversio describatur, quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est, nullus qui historiam eversionis ejusdem legit, ignorat. Sed quaerendum prius est quid sit quod dicitur:
58.3
Videns civitatem, flevit super illam dicens: Quia si cognovisses et tu. Flevit etenim pius Redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa sibi civitas non cognoscebat esse venturam. Cui a flente Domino recte dicitur, Quia si cognovisses et tu, subaudis fleveras, quae modo, quia nescis quod imminet, exsultas; unde et subditur:
58.4
Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi. Cum enim carnis voluptatibus se daret, ventura mala non prospiceret, in die sua quae ad pacem ei esse poterant, habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur cum subditur:
58.5
Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim cordis ejus oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset. Cujus mox etiam poena quae de Romanis, sicut praedixi, principibus imminebat, adjuncta est, cum dicitur:
58.6
Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Hoc quoque quod additur:
58.7
Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Etiam ipsa jam ejusdem civitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est, ubi extra portam Dominus crucifixus fuerat, prior illa Hierusalem funditus est eversa: cui ex qua culpa eversionis suae poena fuerit illata, subjungitur:
58.8
Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Creator quippe omnium per incarnationis mysterium hanc visitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est. Unde etiam per prophetam increpatione cordis humani aves coeli ad testimonium deducuntur, cum dicitur: Milvus in coelo cognovit tempus suum, turtur, et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini.
58.9
Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens illis, Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Qui enarravit mala ventura, et protinus templum ingressus est, ut de illo vendentes et ementes ejiceret, profecto innotuit quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit. Eversionem quippe describens, sed vendentes et ementes in templo feriens, in ipso effectu sui operis ostendit unde radix prodit perditionis.
58.10
Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus, laesiones exquirerent, dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Quia vero Redemptor noster praedicationis verba nec indignis et ingratis subtrahit, postquam disciplinae vigorem ejiciendo perversos tenuit, donum mox gratiae ostendit; nam subditur:
58.11
Et erat docens quotidie in templo. Haec juxta historiam breviter tractando transcurrimus, nunc eadem morali intellectu discutienda repetamus. Videns civitatem, flevit super illam dicens, Quia si cognovisses et tu. Hoc semel egit, cum perituram civitatem esse nuntiavit: hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat. Plangit enim eos, qui nesciunt cur plangantur, quia, juxta Salomonis verba, Laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Qui si damnationem suam, quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis delictorum plangerent. Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi. Suam hic diem habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore, cui ea quae adsunt, ad pacem sunt: quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur, dum in carnis voluntate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua quae grave damnationis suae scandalum die habebit aliena. Ibi enim affligenda est, ubi justi laetabuntur. Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Perversa anima rebus praesentibus dedita, in terrenis voluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent: dumque in praesentis vitae oblectatione se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit? Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Qui unquam sunt humanae animae majores inimici quam maligni spiritus? qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent. Quam vallo circumdant, quia ante mentis ejus oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coarctant. Et circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Maligni spiritus undique animam coangustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Et ad terram consternent te, et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, caro quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in morte filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae quae modo ex illa prodeunt, in extrema vitae ultione dissipantur, sicut scriptum est: In die illa peribunt omnes cogitationes eorum. Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapidum significationem valent, nam sequitur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Perversa etenim mens cum perversae cogitationi adhuc perversiorem adjicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit? Sed in destructa civitate super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima deducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur. Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae, perversam quoque animam omnipotens Deus modis multis visitare consuevit. Nam assidue hanc visitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando vero miraculo, ut et vera qui nesciebat, audiat, et tum adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta, malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo vitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis suae societate colligatur. Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes. Sicut templum Dei in civitate est, ita in plebe fideli vita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, sed dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium, commercium terrenae negotiationis tribuunt. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit, ad praemium largiuntur. Justitiam enim vendere est, hanc pro praemii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt, qui dum hoc persolvere proximo quod justum est nolunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio, emunt peccatum. Quibus bene dicitur, Domus mea domus orationis est; vos autem fecistis eam speluncam latronum. Quia dum nonnunquam perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium, qui si quando in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident: et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt, laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium non jam domus orationis, sed spelunca latronis est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere, unde valeat proximis nocere. Sed quia contra perversa haec omnia, verbis Redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque hoc agitur quod factum fuisse perhibetur cum dicitur:
58.12
Et erat docens quotidie in templo. Cum enim mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie Veritas in templo docet.
58.13
Principes autem sacerdotum et scribae, et principes plebis quaerebant illum perdere, non inveniebant quid facerent illi. Vel quia quotidie docebat in templo, vel quia latrones ejecerat de templo, vel quia veniens illo quasi Rex et Dominus, a tanta credentium turba laudem hymni coelestis accepit, invidi principes eum perdere quaerebant.
58.14
Omnis enim populus suspensus erat audiens illum. Duobus modis potest intelligi, quia, vel timentes populi tumultum, non inveniebant quid facerent Jesu, quem perdere disposuerunt: vel ideo Jesum perdere quaerebant, quia, suo magisterio neglecto, plures ad eum audiendum confluere cernebant. Libet interea paucis intueri quam pulchre legalis umbra Paschae, nostro vero Paschae, in quo immolatus est Christus, non tantum mysterii, sed et temporis ratione concordet. Decima, inquit, die mensis primi, tollat unusquisque agnum per familias domus suae. Juxta quem ritum tolletis et haedum, et servabitis eum usque ad quartum decimum diem ejusdem mensis. Decima enim die mensis primi, id est, ante quinque dies Paschae, sicut Joannes evangelista testatur, egrediens omnis populus in montem Olivarum, tulit inde Dominum. Qui agnus est, quia venit ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est: haedus, quia peccati insimulatus est. Agnum domi intulerunt, qui gaudentes canebant, Benedictus qui venit Rex in nomine Domini: haedum, qui contra zelantes aiebant: Magister, increpa discipulos tuos. Agnum, populus omnis qui suspensus erat, audiens illum: haedum, principes qui eum perdere cupiebant. Quinque autem dies ante Pascha, id est, a decima luna usque ad quartam decimam, agnum sive haedum immolaturi servabant. Quia licet etiam tunc ejus sanguinem sitirent, nemo tamen in eum misit manus, quia necdum venerat hora ejus. Agnum servabant, qui libenter ejus dictis auscultabant; haedum, qui insidiantes quaerebant capere aliquid ex ore ejus ut accusarent eum. At vero quarta decima die completa, id est, declinata in vesperam, postquam corporis et sanguinis suis celebranda discipulis sacramenta contradidit, venientibus qui eum comprehensum vincirent, coepit impleri quod sequitur: Et immolabit eum omnis multitudo filiorum Israel ad vesperam. Stabant enim juxta crucem Jesu non solum impii qui mortem ejus deriderent, sed etiam sancti qui lugerent.

Intertext edge

Open linked passage

Note