Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 52 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
52.1
HOMILIA III. IN DOMINICA TERTIA POST TRINITATEM.
52.1
LUC. XV. MATTH. XVIII. In illo tempore, erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, ut audirent illum, et murmurabant Pharisaei et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis, etc.
52.2
Quia non solum justus peccare per inertiam, sed et peccator per solertiam resipiscere potest, postquam sal infatuatum foras mitti debere narratum est, mox poenitentium cohors intus admissa describitur, qui ad audiendum Dei verbum appropinquantes, non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt. Quod videntes Pharisaei, dedignati sunt, quia vera justitia compassionem habet, et falsa justitia dedignationem, quamvis et justi soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typo superbiae, aliud quod zelo disciplinae. Sed qui aegri erant, ita ut aegros se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, coelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma objicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit. Ait namque:
52.3
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam? Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem veritas dedit, quam et in se ipse homo recognosceret et tamen haec specialiter ad ipsum auctorem hominum pertineret. Quia enim centenarius numerus est perfectus, ipse centum oves habuit, cum angelorum substantiam et hominum creavit. Sed una ovis tunc periit, quando peccando homo pascua vitae dereliquit: dimisit autem nonaginta novem oves in deserto, quia illos summos angelorum choros reliquit in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum? Tunc autem coelum homo deseruit, cum peccavit. In deserto autem nonaginta novem oves remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat, quia rationabilis creaturae numerus, angelorum videlicet et hominum, quae ad videndum Deum condita fuerat, pereunte homine erat imminutus, et ut perfecta summa ovium integraretur in coelo, homo perditus quaerebatur in terra.
52.4
Et cum invenerit illam, imponit in humeros suos gaudens. Ovem in humeris suis imposuit, quia, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit.
52.5
Et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. Inventa ove ad domum rediit, quia pastor noster, reparato homine, ad regnum coeleste rediit. Ibi amicos et vicinos invenit, illos videlicet angelorum choros qui amici ejus sunt, quia voluntatem ejus continue in sua stabilitate custodiunt: vicini quoque ejus sunt, qui claritate visionis illius sua assiduitate perfruuntur. Et notandum quod non dicat Congratulamini ovi inventae, sed mihi, quia, videlicet, ejus est gaudium vita nostra, et cum nos ad coelum reducimur, solemnitatem laetitiae illius implemus.
52.6
Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. Plus de conversis peccatoribus, quam de stantibus justis gaudium erit in coelo, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum mobilibus sciunt, stant quidem in via justitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse illicita nulla meminerunt; et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia valde securi sunt quod nulla commiserint mala graviora. At contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, inardescunt ad amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent. Majus ergo de peccatore converso, quam de stante justo gaudium fit in coelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter fecit. Sed inter haec sciendum est quia sunt plerique justi in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exerunt ac si peccatis omnibus angustentur, cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant, et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi peccata cogitationum deplorant. Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat, quando humiliter plangit justus, si facit in coelo gaudium, quando hoc quod male gessit per poenitentiam damnat injustus.
52.7
Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter donec inveniat? Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem. Ipse enim Deus, ipse et Dei sapientia. Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdidit, quando homo qui conditus ad imaginem Dei fuerat peccando a similitudine sui Conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam, quia sapientia Dei apparuit in humanitate: lucerna quippe lumen in testa est, lumen vero in testa est divinitas in carne. Accensa autem lucerna evertit domum, quia mox ut ejus divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit. Domus namque evertitur, cum consideratione reatus sui humana conscientia perturbatur. Eversa vero domo invenitur drachma, quia dum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo Conditoris.
52.8
Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram. Quae amicae, vel vicinae, nisi illae potestates sunt coelestes jam superius dictae? quae tanto supernae sapientiae juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant. Sed intuendum cur ista mulier decem drachmas habuisse perhibetur. Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad similitudinem suam creavit. Decem vero drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum; sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus creatus est, qui a Conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna Sapientia, per carnem miraculis coruscans, ex lumine testae reparavit.
52.9
Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Poenitentiam agere est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelet? Aut quid prodest si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat, ploranda minime committat. Nam cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam commissa.

Intertext edge

Open linked passage

Note