Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 48 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
48.1
HOMILIA XXIII. IN NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI
48.1
JOAN. I. In illo tempore, stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo; et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei: et audierunt eum duo discipuli loquentem, et seculi sunt Jesum. Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dixit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, quod dicitur interpretatum MAGISTER, ubi habitas? etc.
48.2
Tanta ac talis est divinae Scripturae sublimitas, ut non solum verba, quae a sanctis vel ab ipso Domino dicta referuntur, sed etiam circumstantia rerum, quae simpliciter posita videntur, spiritualibus sint plena mysteriis. Ecce enim, narrante evangelista, fratres charissimi, audivimus, quia stabat Joannes, et discipuli ejus duo, et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei, statimque cognovimus, imo jam notum ad memoriam revocavimus, quare Jesum praecursor suus Agnum Dei vocaverit; quia, videlicet, eum prae caeteris mortalibus singulariter innocentem, hoc est, ab omni peccato mundum novit, quia nos sanguine suo redempturum( quia dona sui velleris sponte largiturum, ex quo vestem nobis nuptialem facere possimus, id est, exempla vivendi nobis relicturum) praevidit, quibus in dilectione calefieri deberemus. Hoc est ergo testimonium praecursoris Domini, quia facile patet fidelibus cum amoris intimi fomitem audientium cordibus infundit. Sed non est putandum quia sine certi ratione mysterii hoc relaturus evangelista praemiserit, stetisse Joannem cum discipulis, Jesum vero ambulasse, et illo utique ambulasse, ubi sequentibus se discipulis Joannis mansionem in qua habitabat ostenderet; caeteraque hujusmodi, quae sequentia lectionis evangelicae commemorant, si enucleatius discutiatur, inveniemus coelestibus redundare mysteriis. Stabat enim Joannes, et respexit Jesum, quia in magno jam culmine perfectionis animi gressum fixerat, unde jure celsitudinem divinae Majestatis mereretur intueri. Stabat, quia illam virtutum arcem conscenderat, a qua nullis tentationum posset improbitatibus dejici. Stabant cum illo et discipuli, quia magisterium ejus corde sequebantur immobili.
48.3
Et respiciens, inquit, Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei. Ambulatio Jesu dispensationem incarnationis, qua ad nos venire, ac nobis exempla vivendi praebere, dignatus est, insinuat; sicut mansio ejus aeternitatem divinitatis, in qua semper est Patri aequalis, aptissime designat. Respiciens ergo Jesum ambulantem Joannes dicit: Ecce Agnus Dei, quia videns eum inter homines conversantem, profectumque illis vitae coelestis et factis demonstrantem, et verbis aperte pronuntiabat, quia non ipse, ut putabant, sed ille esset, qui ad redemptionem generis humani a Deo Patre missus esset in mundum, ille qui formam innocentiae et patientiae in se credentibus esset daturus, de quo in carne venturo praecinens propheta dicebat: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se sine voce sic obmutescet. Et iterum: Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et livore ejus sanati sumus.
48.4
Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. Testimonium perhibente Joanne, quia Jesus esset Agnus Dei, secuti sunt illum duo discipuli, magis desiderantes ab ipso Jesu, quam a praecursore illius verbum gratiae percipere, quo et ipsi mererentur in agnorum Dei sorte computari. Bene autem duo discipuli sunt inventi, qui Dominum primi sequerentur, ut etiam mystice designarent omnes qui illum perfecte sequerentur, gemina dilectione devotos esse debere, hoc est, et ejusdem sui Redemptoris et fratrum simul amore flagrantes.
48.5
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Non potuit ignorare Dominus, quid sequentes se discipuli Joannis quaererent, sed in eo quod ad illos se sequentes convertitur, quod ipse prior quid quaererent interrogat, quod dat eis fiduciam quaeque[ Al., quaecunque] vellent rogandi, manifeste innotuit, quantum bonis nostris studiis delectetur, quam libenter iter veritatis inchoantibus ipse auxilium laturus occurrat.
48.6
Qui dixerunt ei: Rabbi, quod dicitur interpretatatum MAGISTER, ubi habitas? Nolebant transitorie magisterio veritatis perfrui, sed mansionem potius, in qua habitaret, inquirebant; quaetenus et tunc liberius in secreto verbis illius imbui, et exinde saepius eum possent visitare plenius instruendi. Unde et ipse, quia illos bene petentes, quaerentes, pulsantes vidit, libens eis secretarium sui reseravit arcani, eosque introducens veritatis evangelicae rudimentis, quae desiderabant illustravit. Nam sequitur:
48.7
Dicit eis: Venite et videte. Statimque subjungitur: Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo. Quod si altiore sensu libet inspicere, quid nobis agendum insinuent discipuli in eo quod ad Dominum quidem ambulantem venerunt; sed locum continuo ubi habitaret inquirebant, admonent utique nos, ut quoties incarnationis ejus transitum ad mentem reducimus, sollicito semper eum corde rogemus, ut habitationem nobis aeternae suae mansionis, quae est apud Patrem, ostendere dignetur, dicentes cum Moyse: Domine, ostende nobis gloriam tuam. Quia autem ipse discipulos venire, et ubi maneret videre praecipit, virtutum profecto studium, quibus ad aeterna gaudia perveniamus, subeundum nobis ostendit. Venire etenim post Jesum est, ut mansionem ejus videre possimus, bonis operibus quae ipse praemonstravit insistere, horumque quotidianis profectibus ad celsitudinem divinae visionis attingere.
48.8
Venerunt, inquit, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. Quia lex in decem praeceptis data est, solet in denario numero perfectio legis indicari. Bene ergo decima hora venerunt discipuli, ut mansionem Jesu viderent, quia nimirum necesse est, ut qui Deum videre desiderat, Dei se mandatis humiliter subdat; quique luce divinae contemplationis postmodum frui appetit, prius, adjuvante Domino, decalogum legis per opera lucis, quasi decem horas diei sole illustrante, compleat. Et illi quidem die illo manentes apud Dominum, felicissima veritatis speculatione vesperam exspectabant. At vero omnes electi post operum bonorum perfectionem, post impleta legis Dei praecepta, perpetuum et nulli fini obnoxium diem sunt cum illo acturi, illum, videlicet, quem videre desiderans propheta cantabat: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia.
48.9
Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum CHRISTUS. Et adduxit eum ad Jesum. Andreas Dominum quem invenit, etiam fratri Simoni sequendum evangelizat, quia hoc est vere Dominum invenire, vera[ Al., vere] illius dilectione fervere, fraternae quoque salutis curam gerere. Ille enim perfecte Conditoris sui ducatum sequitur, qui etiam proximi, quantum valet, habere comitatum nititur. Invenimus, inquit, Messiam, quod est interpretatum CHRISTUS. Messias idem est quod Christus; sed Messias Hebraeo sermone, Christus dicitur Graeco, Latine autem unctus interpretatur. Unde et chrisma Graece, Latine unctio dicitur. Christus autem, id est, unctus, appellatur Dominus, quia, sicut Petrus ait, Unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Unde etiam Psalmista in ejus laude loquitur: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Consortes autem ejus nos vocat, qui ad accipiendam Spiritus sancti gratiam in baptismo etiam chrismate visibili perungimur, et a Christi nomine Christiani vocamur. Sed ille prae consortibus unctus est, cui, sicut Joannes Baptista testatur, non ad mensuram dat Deus spiritum, sed omnia dedit in manu ejus Nam de consortibus ejusdem unctionis dicit Apostolus: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Vocabantur autem Christi, et sacerdotes in lege et reges, in figuram nimirum ejusdem viri[ Al., veri] regis, et pontificis magni, Domini ac Salvatoris, in cujus typo etiam materiali liniebantur oleo. Non solum autem illi, sed et nostri temporis fideles, ut a Christo Christiani, ita etiam ab ipsa sacri chrismatis unctione, et ab ipsa Spiritus sancti gratia, qua consecrantur, Christi recte nuncupantur, propheta teste qui ait: Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos. Exiit quippe in salutem populi tui, ut salvos faciat[ Al., faceret] christos suos, qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est, ut[ Al. add. nos] spirituali gratia perunctos ac sanatos suis ancti nominis donaret esse participes. Sequitur:
48.10
Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Joanna. Intuitus est Simonem Jesus, non exterioribus solum oculis, sed et interno divinitatis intuitu, juxta illud beati Samuelis: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor. Vidit cordis ejus simplicitatem, vidit animi sublimitatem, cujus merito cunctae esset praeferendus Ecclesiae. Vidit quia, vocante Andrea, fervente ad se amore pervola verit; ideoque venientem mox familiari affatur eloquio: Tu es, inquiens, Simon filius Joanna. Nec magnum est Domino vocabulum cujuslibet hominis vel patris ejus dicere, qui omnium sanctorum nomina scripta tenet in coelo; sed positurus discipulo nomen meriti sublimioris, ditaturus vocabulo[ Al., daturus vocabulum], quod totius Ecclesiae praesuli congrueret, primo voluit ostendere quia quod a parentibus acceperat nomen etiam ipsum significatione virtutis non careret. Simon ergo obediens Joanna dicitur Domini gratia. Tu es Simon filius Joanna, tu es obediens filius gratiae Dei. Et merito ille obedientis nomine censetur, qui et prius, invitante Andrea, mox Dominum videre curavit; et postmodum cum ipse Dominus eum ad discipulatum vocaret, statim cum eodem Andrea, quem pariter vocavit, relictis retibus quorum usu vivebat, eum sequi non distulit. Unde et Andreae quoque nomen veram mentis ejus imaginem praefert. Andreas namque Graece, Latine dicitur virilis. Et illi[ Al., ille] libenter Dominum vel ad praedicationem Joannis, vel ad ipsius Domini jussionem sequendo ad eorum se sortem pertinere docet, qui temporalia quae possident fortiter aeternorum amore contemnunt: qui credentes videre bona Domini in terra viventium, donec haec percipiant, exspectare Dominum cum Psalmista, et viriliter agere, ac cor suum confortare contendunt. Quod autem Simon filius fuit Joanna, id est, gratiae Dei, aperte demonstrat, quia quidquid devotae obeditionis Domino impendit, quidquid merito obedientiae praemii perennis a Domino recepit, totum hoc nimirum praeveniente se gratia supernae pietatis, ut habere posset, accepit. Ecce audistis, fratres charissimi, quare primus Apostolorum prius Simon dictus, quo mysterio filius sit Joanna; restat perscrutari quid arcani contineat nomen, quo eum denuo Salvator appellavit.
48.11
Tu, inquit, vocaberis Cephas, quod interpretatur PETRUS. Neque vero Petri vocabulo, quasi Hebraeo vel Syro, aliam interpretationem quaerere oportet, sed pro certo nosce quia idem Graece et Latine Petrus quod Syriace Cephas significat, et in utraque lingua nomen a petra derivatum est. Vocatur autem Petrus ob firmitatem fidei; vocatur Petrus ob invincibile robur mentis; vocatur Petrus, quia illi solidissimae petrae, de qua Apostolus ait: Petra autem erat Christus, unica devotione adhaesit. Hinc est enim, quod eadem petra, videlicet Christus, cum interrogaret discipulos suos quem eum dicerent esse, ac Petrus responderet, dicens: Tu es Christus, Filius Dei vivi, continuo puram ejus confessionem juxta utriusque nominis significantiam digna remuneratione donavit; sed et ipsa Petri appellatio quid in se sacramenti gestaret aperuit. Primo namque ait de Simone: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est; ac deinde subjunxit de Petro: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; tu es Petrus, et super hanc petram, a qua tu nomen accepisti, hoc est, super meipsum, aedificabo Ecclesiam meam; super hanc fidei perfectionem, quam tu confessus es, aedificabo Ecclesiam meam, a cujus societate confessionis quisque[ Al., quisquis] deviaverit, quamvis sibi magna videatur agere, ad aedificium Ecclesiae meae non pertinet. Petrus igitur a firma petra, videlicet Christo, quem ardenter amavit, nomen accepit. Christus etenim vocatur petra, quia inexpugnabile ad se confugientibus praesidium tribuit, quoniam sperantes in se ab antiqui hostis insidiis munitos reddit et tutos. Nec praetereundum est quod ob hoc quoque Dominus petra vocatur, quia spiritualium nobis charismatum fluenta ministrat, quia sacrosancta nos sui sanguinis communione purificat. Quod facilius intelligitur, et jucundius forte retinebitur, si ad memoriam revocetur, quae sit juxta historiam petra de qua Apostolus mystice quia Christum significaret exponit. Liberatus namque[ Al., add. de] Aegyptia servitute populus, per mare Rubrum venit in desertum, in quo per annos XL, donec ad terram repromissionis veniret, iter agebat. Quid quodam tempore fame ac siti fatigatus, in eremo clamavit ad Moysen. At Dominus, orante Moyse, sicut scriptum est, pluit illis manna, manducare panem coeli dedit eis. Rursus quoque praecepit Moysi, ut percuteret virga petram. Quod dum faceret, exiit aqua, et bibit populus. Unde dicit[ Al., dicitur] in Psalmis: Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae. Nos ergo, fratres charissimi, nos sumus populus Dei, quia[ Al., qui] Aegyptiae servitutis jugum per mare Rubrum liberati evasimus, quia[ Al., qui] per aquam baptismi remissionem peccatorum, quae nos premebant, accepimus, nos qui inter aerumnas vitae praesentis, quasi in siccitate eremi, promissum nobis patriae coelestis exspectamus ingressum, in qua, videlicet, eremo siti periclitamur, et fame spirituali deficimus, si non Redemptoris nostri nos dona confirment, si non incarnationis ejus sacramenta renovet[ Al., renovent]. Ipse est enim manna quae nos victu coelesti, ne in hujus saeculi itinere deficiamus, recreat; ipse petra, quae spiritualibus nos donis inebriat, quae ligno crucis percussa, poculum nobis vitae suo de latere manavit. Unde dicit in Evangelio: Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Et congruenti satis figurarum ordine primo populus per mare salvatus est, ac sic ad cibum mannae atque ad petram mystici potus pervenit, quia primum quidem aqua nos regenerationis abluit, ac deinde ad participationem sacri altaris, ubi Redemptoris nostri carni ac sanguini communicemus, transmittit. Haec de mysterio petrae spiritualis, a qua primus pastor Ecclesiae nomen accepit, et in qua totius sanctae Ecclesiae fabrica immobilis et inconcussa persistit, et per quam ipsa Ecclesia nascitur ac nutritur, latius exponendo dicere libuit, quia solent arctius multo et aliquando dulcius inhaerere cordibus audientium ea quae, figurarum antiquitate praemissa, sic demum nova spiritualiter explanatione dilucidantur, quam quae sine ullis figurarum exemplis simplici tantum narratione credenda vel agenda monentur. Curemus autem, fratres charissimi, ut hujus petrae praesidio semper adhaerentes nulla labentium rerum contrarietate terrente, nulla blandiente serenitate, a fidei firmitate divellamur. Neglectis deliciis temporalibus, sola nos in praesenti Redemptoris nostri dona coelestia delectent, sola inter aerumnas saeculi spes visionis illius consoletur. Recolamus seduli egregium David prophetae et regis exemplum, qui cum in tantis regni affluentiis, honoribus ac divitiis, nullum animae suae solatium posset invenire, tandem ad superna desideria, erecto mentis intuitu, memor fuit Dei, et delectatus est. Utque ad eamdem ejus visionem pervenire mereamur, obstacula vitiorum, quae hanc impedire solent, satagamus a nostro et corpore et mente excludere. Neque enim ad eum nisi rectis operum gressibus pervenitur, neque facies ejus munda nisi a mundis corde videtur. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quod ipse nobis praestare dignetur, qui promittere dignatus est Jesus Christus, Deus et Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note