Homiliae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8509 Homili8
46.1
HOMILIA XXI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
46.1
JOAN. X. In illo tempore, facta sunt encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis, etc
46.2
Audivimus ex lectione evangelica, fratres charissimi, quia facta sunt encaenia in Hierosolymis. Encaenia autem vocabantur solemnia dedicationis templi, quae populus Dei ex antiqua Patrum traditione per annos singulos celebrare consueverat. Quorum vestigia nos hodie juxta morem Christiani orbis sequentes, annuam dedicationis ecclesiae nostrae diem divinis laudibus et vigiliis studuimus agere solemnem. Et hanc nos festivitatem eo majore devotione celebrare oportet, quo eam Redemptori nostro gratissimam esse cognovimus, adeo ut in illa ipse templum ingredi, et sermonem facere ad populum, ac divinitatis suae sacramenta pandere dignatus sit.
46.3
Facta sunt, inquit, encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. Si ergo voluit in templo ambulare, in quo caro et sanguis brutorum animalium offerebatur, multo magis nostram orationis domum, ubi carnis ipsius ac sanguinis sacramenta celebrantur, visitare gaudebit. Si perambulare non despexit porticum, in quo rex quondam mortalis ac terrenus, quamvis potentissimus et sapientissimus, ad orandum stare solebat, quanto magis penetralia cordium nostrorum invisere atque illustrare desiderat, si tamen ea porticum esse Salomonis, hoc est, si ea timorem suum quod est initium sapientiae habere perspexerit! Neque enim putandum est quia domus solummodo, ad quam[ Al., in qua] ad orandum, vel ad mysteria celebranda convenimus, templum sit Domini, et non ipsi qui in nomine Domini convenimus, multo amplius templum ejus et appellemur, et simus, cum manifeste dicat Apostolus: Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus, Inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo. Si ergo templum Dei sumus, curemus solerter, et bonis actibus satagamus, ut in eodem suo templo saepius ipse et venire, et mansionem facere dignetur. Caveamus hiemis exemplum, ne, videlicet, corda nostra Dominus adveniens a charitatis ardore torpentia reperiat, et ideo ea citius aversatus relinquat. Quid enim pertinuit ad Evangelistam hiemis tempus commemorare, nisi quia duritiam perfidiae Judaeorum per asperitatem aurarum voluit designare brumalium; et quia plurimis eorum quos tunc in templo invenit, congruebat sermo quem dixit: Quoniam abundavit[ Al., abundabit] iniquitas, refrigescet charitas multorum? Sicut etiam subsequenter aperte denuntiat, dicens:
46.4
Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non enim haec veritatem fidei quaerendo, sed illi quem interrogabant insidiando, et calumniam struendo dicebant. Christum namque, quem fides orthodoxa verum Deum, verum confitetur et hominem, illi purum tantummodo hominem futurum, non autem et Deum esse credebant: memores, videlicet, quia de humanitate illius juravit Dominus David de fructu ventris ejus sedere super sedem suam; sed obliti quod ipse de divinitate sua per eumdem David cecinit dicens: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu. Credebant ergo Christum de stirpe David nasciturum, et regem caeteris omnibus excellentiorem esse venturum; qua etiam dementia posteri eorum usque in praesens tempus, et donec Antichristum pro Christo suscipiant, errare non cessant. Et si se Dominus Jesus Christum esse responderet, cogitabant eum tradere potestati praesidis puniendum, quasi contra Augustum repugnans, illicitum sibi usurparet imperium. Sed ipse nostrae saluti consulens, propter quos haec scribenda erant, ita responsum temperavit suum, ut et calumniatorum ora concluderet, et quia Christus est fidelibus aperta voce proderet. Illi enim de homine Christo quaerebant, ipse autem divinitatis suae qua aequalis est Patri, palam mysteria narrat. Circumdemus ergo et nos eum, charissimi, non sicut Judaei insidiis appetendo, sed ut fidelissima domus ejus placidam illi in nobis sedem parando, de quibus merito dicatur: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, Deus in medio ejus non commovebitur. Petamus eum non ut illi insaniendo,[ Al. add., qui dicunt:] Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam( quid enim vesanius quam ut Magistrum veritatis ideo sibi animam tolleret, quaererent[ Al., tollere quererentur], quia non eis incredulis et contradicentibus aperte suae majestatis arcana reseravit); sed, ut Scriptura admonet, sentiendo de illo in bonitate et[ Al. add., in] simplicitate cordis quaerendo illum; quoniam invenitur ab his qui non tentant eum, apparet autem illis qui fidem habent in illum. Dicamus ei supplices, quia tu es Christus, te Filium unigenitum Dei, Patri et Spiritui sancto coaeternum esse, et consubstantialem in divinitate[ Al. add., te] nostrae substantiae participem, ex tempore factum esse cognovimus, da ut quod interim pia fide veneramur, plena in futuro visione speculemur. Haec est etenim unica animae nostrae salus et vita, tuum perpetuum vultum, tuam cernere lucem. Nec dubitandum quia rogantes exaudiet nos, quando quod ipse praecepit rogamus: quod dare ipse desiderat, intenta mente poscimus. Quomodo enim pie supplicantibus famulis negare credendus est bona[ Al., dona], quae etiam rebellibus ultra quam petebant, aperire non renuit? Qui cum illum an homo, an Christus esset, interrogarent, ipse non hominem tantum, sed etiam Deum Christum, et Dei Filium se esse non tacuit. Respondit enim eis, dicens:
46.5
Loquor vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Qui ergo se in nomine Patris opera sua facere testatur, profecto quia Filius Dei sit, credendus insinuat. Sed illi duplici reatu tenentur obnoxii, qui nec verbis quae locutus est, nec factis, quibus veritatem verborum astruebat, ad fidem poterant invitari. Meritoque ex ovibus ejus non esse dicuntur, quia non ovina simplicitate pastorem bonum sequi, sed ferina potius rabie satagebant persequi. Verum, quia sunt nonnulli, qui fidem verbo tenus servant, et habitu ovium belluina corda praetexunt, subsequenter ipse pastor, quae ovium suarum vita, quae sit merces edocet:
46.6
Oves meae vocem meam audiunt, et ego agnosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum. Quicunque ergo aeternum declinare interitum, ac vitam desiderat videre perpetuam, vocem Christi necesse est non solum audiendo et credendo, sed et bene vivendo sequatur. Quod autem se oves suas cognoscere dicit, eligere utique, et ad regnum coeleste praedestinare significat. Unde Salomon ait: Vias quae a dextris sunt, novit Dominus. Et e contrario de reprobis Apostolus: Qui autem ignorat, inquit, ignorabitur. Pulchre autem de his qui audirent vocem ejus, et sequerentur, ait: Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum. Visi sunt namque martyres oculis insipientium mori, visi sunt perire, cum mortalem vitam diversis poenarum generibus subacti amitterent: sed non peribant in aeternum, non videbant mortem in aeternum: qui mox soluti carcere carnis, debita suo certamini praemia sortiuntur; de quibus adhuc aperte subditur:
46.7
Non rapiet eas quisquam de manu mea. Nitebantur quippe persecutores impii rapere pios Christi confessores de manu ejus, quando vel eos ad negandam fidem tormentis cogebant, ut animas eorum alienas redderent a Christo, vel a morientibus victi nihilominus exanima eorum corpora, aut in aquas dissolvenda, aut in ignem comburenda, jactabant, ut quasi Christo resuscitandi ea facultatem tollerent. Sed nemo rapiebat eas de manu ejus, cui sicut ipse alibi ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre, quia et certantes ut vincant adjuvat, et victores ut perpetuo regnent coronat, et eisdem etiam carnem in qua certaverunt, immortalem suo tempore reddet. Quibus verbis eorum quoque temeritatem, qui sibi laqueos mortis parabant redarguit: manifeste insinuans quia stultissime de ejus perditione dolis agerent, qui vitam dare posset immortalem, cui nemo raperet aliquem de his quos suos esse ante saecula praenosset. Sed ne haec loquendo suam videretur gloriam quaerere, totam suam potentiam ad Patris gloriam refert, cum subjungit:
46.8
Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est. Majus autem omnibus quod Mediatori Dei et hominum homini Jesu Christo Pater dedit, hoc est, ut sit unigenitus ejus filius in nullo gignenti, vel natura dissimilis, vel virtute inferior, vel tempore posterior. Quam videlicet aequalitatem ipse Dominus in divinitate habuit, priusquam mundus esset apud Patrem, nec[ Al., ipse] in humanitate ex tempore incarnationis accepit.
46.9
Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Supra de ovibus suis dicit: Non rapiet eas quisquam de manu mea; et nunc subjungit: Et nemo potest rapere de manu Patris mei; aperte dans intelligi unam atque indissimilem esse manum, hoc est, virtutem suam et Patris, atque ideo Christum se fore[ Al., esse] credendum, qui non sicut caeteri sanctificatus per gratiam ex tempore, sed verus semper exstiterit Dei Filius. Quod etiam sequenti sententia luce clarius aperit, dicens:
46.10
Ego et Pater unum sumus. Unum, inquit, sumus, una nobis substantia, una divinitas, una aeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Quibus profecto verbis non praesentem solummodo Judaeorum quaestionem, quia an ipse esset Christus interrogabant, explicavit; sed etiam haereticorum perfidiam, quam futuram praevidit, quantum sit exsecranda monstravit. Fotinus[ Al., Photinus] enim dicit: Christus homo est tantum, Deus non est. At cum ipse dicat: Ego et Pater unum sumus; manifeste patet quia unum cum Deo Patre substantialiter homo purus esse non potest. Et quia Christus idem quod Pater est, cavenda haeresis Fotini, qui hunc credi Deum prohibet. Arius autem: Christus, inquit, factus a Deo, non ex Deo natus est; et ideo minor Patre credendus est. Cui contradicens ipse: Ego, inquit, et Pater unum sumus. Quis enim non facile viderit quia nulla creatura unum cum illo qui omnia creavit naturaliter existere possit? Et quia naturaliter Christus unum cum Patre est, damnanda est Arii pervicacia, qui illum creaturam affirmat. Porro Sabellius: Non sunt, inquit, duae personae Patris et Filii confitendae, sed ipse Pater quando vult, Pater est; quando vult, Filius est; quando vult, Spiritus sanctus est, ipse tamen unus est. Quem memorata sententia Filius ipse condemnat. Constat enim quia ego et Pater de una persona dici non potuit, sumus de uno dici non congruit. Quapropter etiam Sabellii errore cum caeteris abjecto, sequenda nobis est apostolica beati Petri fides, qua Dominum confessus ait: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Haec de lectione evangelica, prout Dominus donavit, explanando transcurrimus, sed libet adhuc de encaeniorum solemnitate, quam et tunc Hierosolymitae, et nos hodie celebramus, fraternitati vestrae latius disserere. Hoc autem in primis notandum est, quod encaenia, quae in lectione evangelica facta cognovimus, non ad primam dedicationem templi, sed ad ultimam pertinent, quod ex eo facile colligitur, quia hieme facta referuntur. Prima siquidem ejus dedicatio a Salomone, tempore autumni; media a Zorobabel, et a Jesu sacerdote, tempore veris; ultima a Juda Machabaeo, tempore hiemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur, ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus revocaretur officiis, juxta quod ad tempus dominicae incarnationis observatum fuisse, modo cum legeretur Evangelium, audivimus. Haec autem fuit causa secundae et tertiae dedicationis, quia Salomon quidem templi opus, quod Domino Deo condidit, septem annis perfecit; octavo autem anno, hoc est, decima die mensis septimi, qui a nobis October appellatur, in magna regni gloria dedicavit: quae, videlicet, dies et antea per legem erat statuta solemnis, ita ut in ea tabernaculum omne per singulos annos majoribus hostiis expiari deberet. Denique Zacharias pater beati Joannis Baptistae, eisdem expiationibus ad altare deserviens, adveniente angelo de dominicae mysterio nativitatis gaudioque humanae salvationis instruitur. Sed templum hoc post annos quadringentos triginta incenderunt Chaldaei, et, Hierosolymorum urbe destructa, populum Israel in Babyloniam adduxere captivum: qui post annos septuaginta, regnantibus Persis, in patriam remissus, rursusque aedificatum est templum per annos quadraginta sex, et tertia die mensis duodecimi, quem nos Martium vocamus, opus ad finem usque perductum. Cui, videlicet, tunc operi praefuerunt duces plebis strenuissimi, ut diximus, Zorobabel de regio genere, et Jesus sacerdos magnus; sed et prophetae Aggaeus et Zacharias adjuvantes eos, atque adversus insidias hostium opus impedientium cor populi roborantes. Inde post annos fere trecentos et quinquaginta sex, rex Graecorum nefandissimus Antiochus, fraude capta Hierusalem, templum idem sordibus idolorum profanavit, auferens inde et confringens altare Domini aureum, mensam propositionis, candelabrum luminis, et caetera templi vasa aurea, quae invenire potuit; sed et in templo Jovis simulacrum statuens, populumque tormentis ad sacrificandum idolis cogens. Qua persecutione multi de populo pro divinae legis custodia trucidati sunt, inter quos et mater illa septem filiorum merito famosa nobilissimam pro Domino cum sobole martyrii meruit coronam. Sed Judas Machabaeus cum de genere esset sacerdotali, collecto exercitu Justorum adversus Antiochi duces, arma arripiens, eosque de Judaea expellens persecutioni gravissimae finem imposuit, ac templum ab idolorum imaginibus emundans, nova rursus altaria, et caetera vasa, vel ornamenta faciens, atque in templo imponens dedicavit ea simul cum templo quod purificavit, et renovavit vicesima quinta die mensis noni, qui apud nos vocatur December, et ad hiemem pertinere nulli dubium constat; statuitque decretum, ut praediximus, annis singulis diem Encaeniorum, id est, innovationis dedicationis templi festa devotione celebrari. Quae profecto omnia, sicut Apostolus docet, in figura facta sunt nostri, et propter nos utique scripta, ideoque nobis solertius spiritali ratione discutienda. Salomon quippe rex, qui interpretatur pacificus, ipsum Redemptorem nostrum typice designat, de quo Isaias ait: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Templum quod aedificavit, catholica ejus Ecclesia est, quam de universis per orbem credentibus, quasi de vivis lapidibus in unam suae fidei et charitatis compaginem aggregat. Quod autem septem annis aedificatum est templum significat; quia per totum hujus saeculi tempus, quod septem diebus volvitur, sanctae structura ecclesiae crescere nunquam desinit. Quod autem octavo anno dedicatum est, et celeberrima illa ac maxima solemnitas a Salomone rege cunctis filiis Israel tempore completae dedicationis exhibita, insinuat mystice quia, perfecto in fine mundi numero electorum, diu desideratae immortalitatis est futura festivitas; et peracto universalis resurrectionis miraculo, mox omnes qui ad pacifici Regis verissimi Salomonis regnum pertinent, aeterna cum Deo gaudia patriae coelestis intrabunt