Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 38 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
38.1
HOMILIA XIII. IN VIGILIA SANCTI JOANNIS BAPTISTAE.
38.1
LUC. I. Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam, nomine Zacharias, etc.
38.2
Venturus in carne Dominus et Redemptor noster multos dispensationis suae testes praemisit et nuntios, qui diversis temporibus diversis Israeliticae plebis tribubus orti, non diversa fide, sed uno eodemque per omnia sensu, ejusdem incarnationis mysterium prophetando praecinerent. Horum ultimus et quasi limes quidam legis et Evangelii, figurae et veritatis Joannes apparuit, Domino attestante qui ait: Lex et prophetae usque ad Joannem, ex eo regnum Dei evangelizatur. Unde etiam plus quam propheta dictus est, quia quem caeteri a longe prophetando solum praedixerant, ille et primo venturum prophetando signavit, et mox venientem ostendendo monstravit. Qui certe gratia dispensationis non solum justis, sed et de pontificali stirpe ortis parentibus natus asseritur.
38.3
Fuit enim sacerdos, sicut ex lectione evangelica audivimus, nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Erant autem justi ambo ante Dominum. Justis quippe parentibus est genitus, ut eo confidentius justitiae praecepta populis daret, quo haec ipse non quasi novitia didicisset, sed velut haereditario jure a progenitoribus accepta servaret. De sacerdotali prosapia ortus est, ut eo potentius imitationem sacerdotii praeconaretur, quo ipsum ad sacerdotale genus pertinere claresceret. Redemptor etenim noster in carne apparens, sicut rex nobis fieri dignatus est regnum coeleste tribuendo, ita etiam pontifex factus est semetipsum pro nobis offerendo Deo hostiam in odorem suavitatis. Unde scriptum est: Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Melchisedech quippe, ut legimus, sacerdos Dei summi, longe legalis sacerdotii tempora praecessit, offerens Deo panem et vinum. Et ideo Redemptor noster sacerdos esse dicitur secundum ordinem Melchisedech, quia ablatis victimis legalibus, idem sacrificii genus in mysterium sui corporis et sanguinis in Novo Testamento offerendo instituit. Quis ergo congruentius translationem legalis, ut substitutionem evangelici sacerdotii, quam summi juxta legem sacerdotis filius prophetaret? Qui cum et ipse summus sacerdos secundum legem existere videretur posse, maluit docente intrinsecus incommutabili ratione veritatis novi sacerdotis praeco, quam successor et haeres existere veteris. Maluit doctus in spiritu vocatis in desertum populis Novi Testamenti sacramenta praedicare, quam ad se venientibus in templum, gloriosissimo illo tunc temporis sacerdotii veteris officio praeesse. Praetulit longam solitudinis sitim et esuriem continuis hostiarum solemniis, pilis camelorum et cinctui zonae pelliceae, auro textas pontificum postposuit stolas. Ut quid enim haec, fratres mei, nisi ut is qui merito justitiae perfectioris auctoritatem sibi praedicandi asciverat, ipse etiam neglecto ordine[ Al., neglectu, om. ordine] paterni pontificatus ostenderet quia non dubie melioris pontificatus praeco et praecursor existeret? Si vero fraternitatem vestram audire delectat quis sit Abia, de cujus vice Zacharias genus duxisse perhibetur, hic temporibus David regis summus erat sacerdos. Siquidem jubente Domino per Moysen, primo unus in lege pontifex Aaron est constitutus, post cujus mortem Eleazar filius ejus sacerdotium suscepit. Et hoc quoque mortuo, Phinees filius ejus sacerdotii successor exstitit, et sic usque ad tempora David per annos circiter quadringentos septuaginta, unus post unum exstitere pontificatus haeredes. At vero David cum magno fervens studio religionis templum Domino condere desiderasset, Dominus autem magis hoc per filium ejus Salomonem vellet impleri, nihilominus ipse David omnia quae ad futuram ejusdem templi constructionem vel reverentiam pertinerent, sollicitus praeparare curavit. Unde etiam cantores statuit qui tempore sacrificii quotidie psalmos cum melodia resonarent, atque animos populi circumstantis ad memoriam amoremque coelestium, non solum sublimitate verborum quae dicebantur, sed etiam suavitate sonorum qua dicebantur, erigerent. Volensque ut crescente cultu et magnificentia templi, decus quoque ministerii illius et ministrantium cresceret coetus, convocavit omnem progeniem filiorum Aaron, et eos videlicet qui de Eleazar, et illos qui de Ithamar stirpe descenderant, divisitque hos in partes viginti quatuor, ac de his singulis singulos pontifices eligens, caeteros qui in partibus erant sacerdotii minoris, qui nunc presbyteratus vocatur, officio fungi praecepit, ea videlicet provisione ut dum quilibet pontificum vita decederet, quicunque in ejus parte optimus putaretur, ei in pontificatu succederet. Quas videlicet partes taliter ordinavit ut singuli pontifices cum subjectis sibi sacerdotibus, per octonos dies, hoc est a sabbato usque ad sabbatum[ Al. om. h. e. a s. u. ad s.], ministrarent. Et cum omnes gradu sacerdotali essent aequales, unus tantum[ Al., tamen] in eis qui dignior videretur, speciali reverentia ac potestate praeeminens, summi sacerdotis nomen haberet. Qui autem ordo partium earumdem servari deberet, missa coram David rege et principibus familiarum sacerdotalium, et Levitarum sorte quaerebatur. In quarum distributione sortium, Abia, de cujus vice et genere Zacharias oritur, octavo loco positus invenitur. Et recte praeco Novi Testamenti, in quo gloria resurrectionis mundo declaratur, loco octavae sortis nascitur: quia et Dominus noster una sabbati, quae est a die conditionis octava, resurrexit a mortuis, et nobis post sex hujus saeculi aetates, ac septimam quietis animarum, quae est in alia vita, octava jam aetas perpetuae resurrectionis in fine promittitur.
38.4
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Saepe contingit ut hi qui jam perfecti hominum aestimatione judicantur, adhuc in oculis interni arbitri, minus aliquid perfectionis habeant; et rursus evenire solet ut nonnulli quibusdam virtutum operibus immoderatius studendo, dum sine scientia Deo placere appetunt, proximorum oculos offendant. A qua utraque reprehensione parentes beati Joannis immunes esse declarantur, de quibus cum dictum esset, Erant autem justi ambo, continuo subnectitur, ante Deum; et cum adjunctum esset, Incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini, mox infertur, sine querela. Ac si aperte dicatur, Adeo se in actibus pariter et cogitationibus suis circumspecte agebant, ut et divinis obtutibus in occulto, et humano foris judicio placerent, juxta illud Apostoli: Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
38.5
Et non erat illis filius, eo quod esset Elizabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Divinitus est procuratum ut sterili matre et utroque parente provectioris aetatis Joannes nasceretur, quatenus etiam ipso ortus ejus miraculo patesceret virum magnae virtutis futurum esse qui nascebatur, ubi desinente omni lascivia concupiscentiae carnalis constaret quia nulla in conceptione causa voluptatis, sed sola cogitata sit spiritualis gratia prolis. Sic Isaac filius promissionis, qui in figuram Redemptoris nostri factus est obediens patri usque ad mortem, de veteranis parentibus et sterili diu matre natus est: sic Jacob et Joseph patriarchae, sic Samson fortissimus ducum, et prophetarum eximius Samuel steriles diu corpore, sed fecundas semper virtutibus habuere genitrices, ut miraculo nativitatis, natorum dignitas nosceretur, et probarentur sublimes in vita futuri, qui in ipso vitae exortu conditionis humanae jura transcenderent; quod vero sequitur:
38.6
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini. Claret quidem omnibus quia jam redeunte ex ordine septimana vicis suae, quae ei de vice Abia contigerat, templum ministraturus intravit; sed forte aliquibus obscurum est, quia Scriptura tacere videtur quo haec sint anni tempore gesta. Quibus intimandum quia nec hoc Scriptura praetermisit, sed ex eo quod addidit latenter innuit;
38.7
Et omnis, inquiens, multitudo erat populi orans foris hora incensi. Una etenim tantummodo per annum solemnitas erat, in qua pontifice ad orandum Sancta sanctorum intrante, nullum prorsus hominum intra fores templi remanere liceret, sed omnes tempore oblationis exterius juberentur orare. Haec autem erat statuta solemnitas septimo a Pascha[ Al., Paschae] mense, decima die mensis, quae dies propitiationis sive expiationis vocabatur, quia videlicet oblatis in altari holocausti victimis, sanguis in Sancta sanctorum ad expiandum inferebatur. Nec solum sanguis ibi aspergebatur, sed et thymiama adolebatur, quod in praesenti lectione Zacharias fecisse memoratur. Dicit ergo de hac solemnitate Dominus Moysi: Mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras, nullumque facietis opus. Expiabit autem pontifex sanctuarium, et tabernaculum testimonii, atque altare, sacerdotes quoque et universum populum: eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Et paulo superius, cum ritum ejusdem expiationis doceret, ait inter alia: Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo coetu Israel, donec egrediatur. Longum est de singulis hujus diei caeremoniis Scripturae testimonia ponere, longius multo singula sufficienter, quomodo nunc spiritualiter in Ecclesia agantur, exponere. Unde hoc maxime libet vestrae fraternitatis auribus intimare, quam convenienter electum sit tempus, in quo praecursoris Domini nativitas, et virtus futura nuntiaretur. Septimus quippe mensis, et decima hujus dies sacratissimo huic oraculo dedicatur, quia nimirum ille nasciturus praedicabatur qui consummationem observantiae legalis, et evangelicae gratiae praedicaret initium: quia ortus monstrabatur illius, qui primus omnium et venire, et jam adesse ostenderet Dominum salvatorem, de quo scriptum est: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. Nam et septenario propter sabbatum, et denario numero propter decalogum, legis adimpletio recte figuratur. Dies haec propitiationis erat et expiationis, in qua populus omnis ab operibus vacare, et per orationes atque abstinentiam affligi et castigari praeceptus est. Quod beati Joannis et vitae et praedicationi multum congruit, qui et ipse a mundanis vacans operibus, coelestibus solum studiis ac desideriis animum dabat, et convenientes ad se turbas a malis operibus abstinere, ac per poenitentiam fidemque expiari, et Christo consecrari docebat: quia tempus jam divinae propitiationis instaret, in quo cunctis pie quaerentibus regni coelestis pateret ingressus. Quod autem hac die pontifex sanctuarium et tabernaculum testimonii, atque altare, sacerdotes quoque et universum populum expiare jussus est, Joannes ipse quis sit iste pontifex, quae haec expiatio manifestat, cum illo veniente ad baptismum suum loquitur, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Quae videlicet expiatio semel in anno celebrari statuta est, quia, sicut Apostolus ait, Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. Quod autem pontifice ad rogandum ingrediente sanctuarium, nemini hominum in tabernaculo esse licebat donec exiret, infirmitatem sanctae Ecclesiae designat, quae pro fide ejus pati necdum erat idonea. Quod in ipsis patefactum est apostolis qui, inchoata eadem passione illius, omnes relicto eo fugerunt. Egrediebatur autem expleta expiatione pontifex, ut et aliis tabernaculum intrandi facultas daretur, quia perfecto suae sacrificio passionis, apparuit discipulis Christus: et data Spiritus sancti gratia, ad offerendas Deo hostias non solum devotione[ Al., devoti] operis et orationis, sed et proprii sanguinis, eorum quoque corda roboravit. Haec de observantia festivitatis legalis latius exposuimus, ut agnosceret charitas vestra quam congruenter in ea nova gratiae praeconia sumpserint exordium, in qua tam multipliciter opus ejusdem gratiae et totius mundi redemptio significabatur.
38.8
Apparuit autem oranti Zachariae angelus, stans e dextris altaris incensi. Quo notandum quod non solum virtute sermonum quos[ Al., quos vox] protulit, verum etiam statu temporis, et loci situ in quo apparuit, gratiae quam evangelizare venerat, testimonium perhibet. Tempore quippe oblationis sacerdotii apparuit, ut verum se aeternumque pontificem veram pro mundi salute hostiam venturam praedicare signaret. Stabat juxta altare incensi, ut Novi Testamenti praeconem se venisse doceret. Duo namque altaria erant in templo, quae duo Testamenta signant in Ecclesia. Primum altare holocausti aere coopertum, et ante fores templi ad offerendas victimas et sacrificia positum, quod carnales Veteris Testamenti cultores significat. Deinde altare incensi auro tectum, prope ostium Sancti sanctorum, ad adolenda thymiamata erat statutum, quod interiorem perfectioremque Novi Testamenti et cultorum illius gratiam designat. Stabat etiam a dextris ejusdem altaris, ut non terrena et infima, sed gaudia coelestis et sempiternae beatitudinis, quae per dextram solent figurari, hominibus se promittere monstraret: illis maxime qui per cordis sui munditiam ipsi altare aureum effici, qui prope ingressum regni coelestis sedula cogitatione assistere, qui aromata orationum per ignem amoris Deo incendere, qui dicere possunt cum Propheta: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Quod autem ait Zachariae:
38.9
Quia exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, non est arbitrandum quod pontifex, qui pro populo oraturus intraverat, mutato repente animo, pro privatis negotiis coeperit rogare, maxime pro liberis, a quorum generatione in tantum homo senex ac decrepitus spem totam averterat, ut neque angelo promittente crederet nasci sibi filium posse. Sed hoc certissime sciendum quia pro populi salvatione rogabat, quem et maximo peccatorum languore vexatum, et insuper alienigenae regis dominio pressum noverat. Unde angelico oraculo et se exauditum cognovit a Domino, et quo ordine salus quam quaerebat esset adventura didicit: quia videlicet nasceretur sibi filius qui propheta et doctor eximius existens, eumdem populum ad viam veritatis spemque promerendae salutis converteret, et mox sequeretur ipse Salvator, qui ei[ Al. om. ei] regni coelestis dona[ Al., gaudia] praestaret.
38.10
Et vocabis, inquit, nomen ejus Joannes, et erit tibi gaudium et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. Magnae laudis est et virtutis indicium, quoties in Scripturis hominibus a Deo nomen imponitur vel mutatur. Bene autem praecursor Redemptoris nostri Joannes vocari jubetur, Joannes quippe Domini gratia, sive In quo est gratia, dicitur, quia et ipse specialem prae caeteris sanctis ejusdem praecursionis gratiam accepit, et inauditam eatenus mundo coelestis ingressus gratiam praedicare advenit. Qui ergo et gratia plenus exstitit, et caeteris Dei gratiam evangelizavit, recte praeconium gratiae ipso etiam suo nomine signavit. Meritoque in ejus nativitate multis exsultandum praedicitur, per quem suae regenerationis mundo auctor ostenditur.
38.11
Erit enim magnus coram Domino. Notandum quod idem laudis praeconium Joanni ab angelo quod ab evangelista parentibus fertur illius. Et illi enim justi ante Deum, et hic coram Domino magnus esse perhibetur. Quam magnus autem coram Domino fuerit, ipse qui solus virtutem magnitudinis ejus et donavit et novit, Dominus insinuat, dicens: Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Sed et angelus multifariam ejus coram Domino magnitudinem subsequenter exposuit:
38.12
Et vinum, inquiens, et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae, et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Siquidem in eo quod illum a vino et sicera, id est ab omni quod inebriare potest, continentiam habiturum asseruit, patenter indicavit, quia ab omnibus vitiis et mundi illecebris, quae statum mentis solent avertere[ Al., evertere], futurus esset immunis; in eo autem quod illum adhuc ex utero matris Spiritu sancto replendum esse memoravit, profecto quia natus in mundum, cunctis virtutum fructibus esset clarificandus ostendit. Quid enim viventi et conversanti inter homines poterat deesse virtutis, qui etsi ut homo in iniquitatibus conceptus est, contra morem tamen humanae conditionis non in delictis eum praevaricationis, sed in gratia remissionis mater sua peperit? Neque enim dubitandum est quia Spiritus sanctus qui eum replevit etiam a peccatis omnibus absolvit. Constat quippe veridica Patrum sententia quia lege non stringitur Spiritus sancti donum. Et propterea qui Cornelium et domum ejus ante perceptionem baptismi sua gratia consecravit, ipse utique Joannem non solum ante circumcisionem, sed et ante nativitatem ejusdem gratiae munere perfudit, ita ut officium suae praecursionis Domino adhuc in utero positus, quia loquendo nondum poterat, jam gratulando praeberet, quando sicut sequentia sancti Evangelii testantur, intrante beata Dei genitrice, et salutante Elizabeth, exsultavit in gaudio infans in utero ejus. Sed et in eo quod illum multos filiorum Israel ad Dominum Deum ipsorum conversurum asseverat, manifeste angelus quam magnus coram Domino esset futurus indicat, quem optimo genere conversandi vitam peracturum esse declarat. Quae enim inter homines sublimior, et Deo gratior esse conversatio potest, quam eorum qui se castigant[ Al., abdicant] a vitiis, qui virtutum studiis animum subjugant, insuper etiam alios quotidiano exercitio ad auctoris sui gratiam student convertere, et crebra animarum fidelium acquisitione gaudium semper patriae coelestis augere?
38.13
Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Joannes in spiritu et virtute Eliae Dominum praecedere dicitur, quia sicut Elias in magna virtute spiritus secundum ejus adventum praeveniet, ita Joannes non minore spiritus potentia praeditus praevenit primum. Sicut ille praecursor futurus est judicis, ita iste praecursor factus est Redemptoris. Nec solum adventus ordine, sed doctrinae quoque similitudine Joannes in spiritu et virtute Eliae Dominum praecessit. Nam sicut de Joanne angelus subjungit.
38.14
Ut convertat corda patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam justorum. Ita et Dominus per prophetam non disparem de Eliae praedicatione sententiam protulit, dicens: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, ut convertat[ Al., et convertet] corda patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Unum igitur atque idem utriusque opus est, fidem scilicet atque intellectum, quem habuere patres, filiorum mentibus praedicando infundere. Nam patres et justi appellantur veteres sancti, de quibus Salvator ait discipulis: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Filii vero et incredibiles illius aevi homines, quo vel Elias praedicaturus est, vel Joannes praedicabat, vocantur. Convertit autem Joannes corda patrum in filios, quia sapientiam quam habuerunt patres Christum credentes ac desiderantes in carne venire, transfudit in filios docendo eos credere et gaudere, Christum in carne venisse. Convertit incredibiles ad prudentiam justorum, quia eos quos sine fide Christi invenit de operibus legis frustra gloriantes, docuit credere in Christum, ejusque se gratiae tota intentione submittere, ac praecedentium justorum imitari prudentiam, qui et legem perficere diligentissime studebant, et nihilominus in gratia Domini Jesu, non autem in operum suorum justitia, salutem sperare didicerant. Hinc namque unus ex eis dicit, Justus autem ex fide vivit; unde et aperte subjungitur:
38.15
Parare Domino plebem perfectam. Haec etenim pulcherrima Dominicae plebis perfectio est, quam et Joannes suo tempore praedicando parabat, et nunc Dominus ipse donando per orbem latius adimplet, cum nos evangelicis et verbis instituti et imbuti mysteriis eamdem fidem ac dilectionem habere discimus, quam legalibus praeceptis edocti patres habuisse probantur. Hoc perfectissimum sanctae Ecclesiae decus est, cum ad eadem quae illos intrasse constat supernae pacis gaudia suspiramus, atque ut haec etiam nos intrare mereamur, coelestem in terris exercere vitam contendimus, cum eorum exemplo nulla quae facimus vel percipimus bona nostris meritis ascribimus, sed ad auctoris nostri per omnia gratiam respicimus. De quo illorum quoque testimoniis edocemur, quia ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos, non solum scilicet ut homines simus, verum etiam ut sancti et beati homines simus. Cujus dona gratiae si puro semper et infatigabili corde sectamur, ipse juxta eorumdem patrum promissa propitius sit omnibus iniquitatibus nostris, ipse satiet in bonis desiderium nostrum, ipse non in operibus justitiae quae ex nobis habere potuimus, sed in miseratione et misericordia quam ipse donavit, nos in vitam coronet aeternam qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note