Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 37 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
37.1
HOMILIA XII. IN OCTAVA PENTECOSTES.
37.1
JOAN. III. In illo tempore erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum, etc.
37.2
Sicut ex lectione sancti Evangelii, fratres charissimi, audistis, princeps Judaeorum venit ad Dominum nocte, cupiens secreta ejus allocutione plenius discere mysteria fidei, cujus aperta ostensione signorum aliquatenus jam rudimenta perceperat. Qui quoniam prudenter ea quae ab illo fieri videbat, intelligere curavit, subtiliter[ Al., sublimiter] ea quae ab illo quaerebat investigare promeruit.
37.3
Rabbi, inquit, scimus quia a Deo venisti magister. Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. A Deo igitur Jesum venisse ad magisterium coeleste mundo adhibendum confessus est, Deum cum illo fuisse[ Al., dum cum illo eum fuisse] miraculis prodentibus intellexit, necdum tamen ipsum Deum esse cognovit. Sed quia quem magistrum noverat veritatis, studiose docendus adiit, merito ad agnitionem divinitatis ejus perfecte doctus subiit, merito utriusque nativitatis ejus, divinae scilicet et humanae, sed et passionis atque ascensionis ipsius arcana percepit: necnon etiam modum[ Al. om. modum] secundae generationis, et ingressum regni coelestis, aliaque perplura doctrinae evangelicae sacramenta, Domino revelante, didicit.
37.4
Respondit Jesus, et dixit ei: Amen amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quae sententia tanto apertius cunctis fidelibus lucet, quanto constat quia sine hujus luce fideles esse nequeunt. Quis etenim sine lavacro regenerationis remissionem peccatorum consequi, et regnum valet intrare coelorum? Sed Nicodemus, qui nocte venit ad Dominum, necdum lucis mysteria capere noverat. Nam et nox in qua venit, ipsam ejus qua premebatur ignorantiam designat. Necdum enim eorum numero sociatus erat, de[ Al. om. de] quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; sed inter eos potius remanebat, quibus loquitur Isaias: Surge, illuminare, Hierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
37.5
Respondit Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? Quia enim secundae nativitatis adhuc nescius perseverabat, de salute autem sua jam sollicitus exstiterat, necessario de una quam noverat nativitate, an posset iterari, vel quo ordine regeneratio posset impleri, quaerebat, ne hujus expers remanendo, vitae coelestis particeps esse nequiret. Notandum autem quia quod de carnali dixit, hoc etiam de spirituali est generatione sentiendum, nequaquam videlicet eam postquam semel expleta fuerit, posse repeti. Sive enim haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille qui ita baptizatus est a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari. Et quia Nicodemus ad primam Domini responsionem sollicitus, quomodo sit intelligenda diligenter inquirit, meretur jam plenius discere[ Al., planius instrui], et quia secunda nativitas non carnalis, sed spiritualis sit, audire.
37.6
Respondit namque illi Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Cujus nativitatis modum subsequenter exponens, prorsusque a carnali distinguens, ait:
37.7
Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Natura spiritus invisibilis, carnis visibilis est; atque ideo carnalis generatio visibiliter administratur visibilibus incrementis: qui in carne nascitur, per aetatum momenta proficit, spiritualis autem regeneratio tota invisibiliter agitur. Nam videtur quidem baptizandus in fontem descendere, videtur aquis intingi, videtur de aquis ascendere; quid autem in illo lavacrum regenerationis egerit, minime potest videri. Sola hoc fidelium novit pietas quia peccator in fontem descendit, sed purificatus ascendit: filius mortis descendit, sed filius resurrectionis ascendit; filius praevaricationis descendit, sed filius reconciliationis ascendit; filius irae descendit, sed filius misericordiae ascendit; filius diaboli descendit, sed filius Dei ascendit. Sola haec Ecclesia mater quae generat novit: caeterum oculis inspicientium[ Al., insipientium] videtur talis exire de fonte qualis intravit, totumque ludus esse quod agitur. Unde in fine videntes gloriam sanctorum dicent gementes in tormentis: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem proverbii[ Vulg., improperii]. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei? Et apostolus Joannes: Charissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quod ergo natum est ex Spiritu, spiritus est: quia qui ex aqua et Spiritu regeneratur, invisibiliter in novum hominem mutatur, et de carnali efficitur spiritualis. Qui ideo recte non solum spiritualis, sed etiam spiritus vocatur, quia sicut substantia spiritus invisibilis est nostris aspectibus, ita is qui per gratiam Dei renovatur invisibiliter, fit spiritualis et Dei filius, cum visibiliter omnibus caro et Filius hominis appareat. Sequitur:
37.8
Non mireris quia dixi tibi, Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed non scis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Spiritus ubi vult spirat, quia ipse habet in potestate illum[ Al. om. illum] cujus cor gratia suae visitationis illustret. Et vocem ejus audis, cum te praesente loquitur is qui Spiritu sancto repletus est, sed non scis unde veniat, et quo vadat: quia etiamsi te praesente quempiam Spiritus ad horam impleverit, non potes videre quomodo in eum intraverit, vel quomodo redierit, qui natura est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Et ipse enim invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infideles nesciant unde veniat, aut quo vadat, id est, quia a gratia regenerationis venit in adoptionem filiorum Dei, et vadit in perceptionem regni coelestis. Quaerente autem adhuc Nicodemo quomodo possint fieri, subjungit Dominus dicens:
37.9
Tu es magister in Israel, et haec ignoras. Non quasi insultare volens ei qui magister vocetur, cum sit ignarus sacramentorum coelestium, sed ad humilitatis illum viam provocans, sine qua janua coelestis non potest inveniri.
37.10
Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Terrena illis dixit, ut in superiori lectione invenimus, cum de passione ac resurrectione sui corporis, quod de terra assumpserat, loqueretur dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Non tamen credebant verbo quod dixit, sed ne hoc quidem intelligere valebant, quia non de alio quidem quam de templo corporis sui diceret. Qui ergo terrena audientes non capiebant, quanto minus ad coelestia, id est, divinae generationis capienda mysteria sufficiunt! Addit autem adhuc Dominus et de coelestibus sacramentis, et de terrenis instruere eum, quem videt sapienter ac diligenter his quae audit intendere. Coelestis namque est ascensio ejus ad vitam sempiternam, terrena vero exaltatio ejus ad mortem temporalem. Dicit ergo de coelestibus:
37.11
Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Subjungit vero de terrenis:
37.12
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Merito autem quaeritur, quomodo dicatur Filius hominis vel descendisse de coelo, vel eo tempore quo haec loquebatur in terra jam fuisse in coelo. Nota est namque confessio fidei catholicae, quia descendens de coelo Filius Dei, Filium hominis in utero virginali suscepit, eumque completa dispensatione passionis suae resuscitavit a mortuis, et assumpsit in coelum. Non ergo caro Christi descendit de coelo, neque ante tempus ascensionis erat in coelo. Et qua ratione dicitur, nemo ascendit in coelum[ Al., om. nem. asc. in c.] nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo, nisi quia una Christi persona est in duabus existens naturis? Atque ideo Filius hominis recte dicitur et descendisse de coelo, et ante passionem fuisse in coelo, quia quod in sua natura habere non potuit, hoc in Filio Dei a quo assumptus est, habuit: sicut propter eamdem unius Christi personam quae ex duabus erat[ Al., exstat] naturis, Apostolus ait: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Neque enim Deus in sua substantia, sed in homine assumpto sanguinem quem pro Ecclesia funderet, habuit. Hinc etiam Psalmista dicit: Ascendit Deus in jubilatione. Quomodo enim Deus nisi in homine assumpto ascenderet, qui in suae natura majestatis semper ubique praesens adest? Sed et hoc quaerendum quomodo dictum sit: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, cum omnes electi veraciter confidant ascensuros se in coelum, promittente sibi Domino, Quia ubi ego sum, illic et minister meus erit. Cujus tamen nodum quaestionis apertissima ratio solvit, quia videlicet mediator Dei et hominum homo Christus Jesus electorum omnium caput est: itemque omnes electi ejusdem capitis membra sunt, dicente Apostolo: Et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam; et rursum: Vos enim estis corpus Christi, et membra de membro. Nemo ergo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo, quod est aperte dicere: Nemo ascendit in coelum, nisi Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, qui in seipso quidem primum cernentibus apostolis eminentioribus nimirum membris suis ascendit, et exinde in electis suis quotidie ascendens se colligit in coelum. Hinc est enim quod ipsum corpus ejus inter adversa praesentis saeculi deprehensum gloriatur et dicit: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos, ac si aperte dicat: Qui occisum a Judaeis Christum, caput videlicet meum suscitavit a mortuis, ac frustratis omnibus inimicorum insidiis sublevavit in coelum, spero me etiam de praesentibus periculis eruens meo capiti jungat in regno. Quia ergo nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, quisquis in coelum ascendere desiderat, ei qui descendit de coelo[ Al. add. de vera], fidei dilectionisque unitate conjungat, aperte intelligens quia nullo alio ordine, nisi per eum qui descendit de coelo, potest ascendere in coelum; unde alias ipse dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Haec ideo Nicodemo et cunctis dicuntur catechumenis, ut discant ejus membris renascendo incorporari per quem possint ascendere in regnum Dei. Et quia ascensio vel ingressus regni coelorum non potest fieri absque fide et sacramentis Dominicae passionis, recte subjungitur:
37.13
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Magna magisterii coelestis arte Dominus magistrum legis Mosaicae ad spiritualem legis ejusdem sensum inducit, recordans historiae veteris, et hanc in figuram suae passionis atque humanae salvationis factam edisserens. Narrat quippe liber Numerorum quia pertaesus in eremo populus Israel itineris longi ac laboris, murmuraverint contra Dominum et Moysen, ideoque Dominus immiserit in illum ignitos serpentes: ad quorum plagas et mortes plurimorum, cum clamarent ad Moysen, et ille oraret pro eis, jussit eum Dominus facere serpentem aeneum, et ponere pro signo: Qui percussus, inquit, aspexerit in eum, vivet, et ita factum est. Plagae igitur serpentium ignitorum venena sunt et incentiva vitiorum, quae animam quam tangunt spirituali morte perimunt. Et bene murmurans contra Dominum populus serpentium morsibus sternebatur, ut ex ordine flagelli exterioris agnosceret quantam intus perniciem murmurando pateretur. Exaltatio autem serpentis aenei quem dum percussi aspicerent, sanabantur, passio nostri Redemptoris est in cruce, in cujus solum fide regnum mortis et peccati superatur. Recte etenim per serpentes peccata quae animam simul et corpus ad interitum trahunt, exprimuntur, non solum quia igniti, quia virulenti, quia ad perimendum sunt astuti, verum etiam quia per serpentem primi parentes nostri ad peccandum persuasi ac de immortalibus sunt peccando mortales effecti. Recte per serpentem aeneum Dominus ostenditur, quia venit in similitudine carnis peccati, quia sicut aeneus serpens effigiem quidem ignitis serpentibus similem, sed nullum prorsus in suis membris habuit ardorem veneni nocentis, quin potius percussos a serpentibus sua exaltatione sanabat: sic nimirum, sic Redemptor humani generis non carnem peccati, sed similitudinem induit carnis peccati, in qua mortem crucis patiendo credentes in se ab omni peccato et ab ipsa etiam morte liberaret. Sicut ergo Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita, inquit, oportet exaltari Filium hominis, quia sicut illi qui exaltatum pro signo serpentem aeneum aspiciebant, sanabantur ad tempus a corporali morte et plaga quam serpentium morsus intulerat, ita et qui mysterium Dominicae passionis credendo, confitendo, sinceriter imitando aspiciunt, salvantur in perpetuum ab omni morte quam peccando in animo pariter et carne contraxerant; unde recte subjungitur: Ut omnis qui credit in ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Cujus quidem verbi patet sensus, quia qui credit in Christum, non solum perditionem evadit poenarum, sed et vitam percipit aeternam. Et hoc[ Al., homo] inter figuram distat et veritatem, quia per illam vita protelabatur corporis, per hanc vita donatur sine fine mansura. Sed curandum solerter est ut quod intellectus bene sentit, operatio condigna perficiat, quatenus confessio rectae nostrae fidei pie et sobrie conversando ad perceptionem promissae nobis vitae mereatur attingere. Verum quia haec de Filio hominis dicuntur qui exaltari in cruce, et mortem potuit pati, ne putaret Nicodemus Filium tantum hominis esse eum a quo vita esset exspectanda perpetua, curavit ei Dominus etiam divinitatis suae patefacere sacramentum, unumque et eumdem Filium Dei et Filium hominis mundi ostendere Salvatorem. Nam sequitur: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Unde notandum est quod eadem de Filio Dei unigenito replicat, quae de Filio hominis in cruce exaltato praemiserat, dicens: Ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quia profecto idem Redemptor et Conditor noster Filius Dei ante saecula existens, Filius hominis factus est in fine saeculorum, ut qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat, ad perfruendam vitae beatitudinem perennis, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae, nos restauraret, ad recipiendam quam perdidimus vitam, unde nobis satagendum est, fratres charissimi, ut divinis beneficiis vicem rependentes, diligamus toto corde, tota anima, tota virtute, Deum Patrem, qui nos tanto amore prior dilexit, ut proprio suo Filio non parceret, sed pro nobis omnibus traderet illum. Diligamus ipsum Filium, qui cum in forma Dei esset, nostrae libertatis et vitae gratia formam servi accepit, factusque est obediens Patri[ Al. om. Patri] usque ad mortem, mortem autem crucis; et sicut de eo dicit Joannes apostolus: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Diligamus sanctum ejusdem Patris et Filii Spiritum, cujus gratia renati, cujus unctione signati sumus in die redemptionis, qui ubi vult spirat, et ubicunque spirat, continuo flammam ejusdem divinae dilectionis accendit. Credamus ipsum Patrem, et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum et Dominum nostrum, ac debitis laudibus exaltemus nomen ejus invicem, cui est gloria, imperium et potestas, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note