Homiliae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8509 Homili8
31.1
HOMILIA VI. IN TERTIA DOMINICA POST SANCTUM PASCHA.
31.1
JOANNIS XVI. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum, etc.
31.2
Sicut ex lectione evangelica, fratres charissimi, audivimus, Dominus ac Redemptor noster, imminente suae passionis articulo, discipulis et gloriam ascensionis, qua ipse post mortem et resurrectionem erat clarificandus, et adventum Spiritus sancti, quo illi erant illustrandi, patefecit, quatenus instante hora passionis ejusdem, minus pro illius morte dolerent, quem post mortem ad coelos sublevandum non dubitarent; minus de sua desolatione trepidarent, quos, abeunte licet Domino, Spiritus sancti gratia consolandos esse sperarent.
31.3
Vado, inquit, ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Ac si aperte dicat: Revertor ascendendo ad eum, qui me incarnari constituit, et tanta tamque manifesta erit ejusdem ascensionis claritas, ut nemini vestrum opus sit interrogare quo vadam, videntibus cunctis quia ad coelos pergam. Bene autem cum de ascensione sua dixisset: Vado ad eum qui me misit, addidit: Et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Superius namque cum de sua passione protestaretur, dicens: Quo ego vado, vos non potestis venire, interrogavit eum Petrus, et ait: Domine, quo vadis? Responsumque est ei: Quo ego vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea. Quia nimirum passionis mortisque ejus mysterium necdum intelligere, necdum poterant imitari; majestatem vero ascensionis statim ut videre cognoverunt, totisque animi votis ut sequi mererentur, optabant.
31.4
Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sciebat Dominus ipse quid haec sua verba in discipulorum cordibus agerent, quia videlicet, tristitiam magis de abcessu, quo eos desereret, quam de ascensu quo Patrem peteret, laetitiam generarent. Unde benigne consolando subjunxit:
31.5
Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Expedit ut forma servi vestris subtrahatur aspectibus, quatenus amor divinitatis arctius vestris infigatur mentibus. Expedit ut notam vobis formam coelo inferam, quatenus majori pro hoc desiderio illuc suspiretis, sicque, suspensis ad superna cordibus vestris, ad accipienda jam Spiritus sancti dona capaces fiatis.
31.6
Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Non quia non poterat ipse in terra positus dare Spiritum discipulis, haec loquitur, cum aperte legatur quia post resurrectionem apparens eis insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Sed quia ipso in terra posito, et corporaliter conversante cum eis, non valebant illi erigere mentem ad sitienda munera gratiae coelestis; ascendente autem ipso ad coelos, et illi pariter omne desiderium suum illo transferebant, juxta hoc quod alibi audierunt: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi et cor tuum erit. Ideoque capaces Spiritus jam facti erant, non ultra de morte ejus contristati, sed de promissionis ejus munere laetati, Luca attestante qui ait: Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Patet autem, nec laboriosa expositione indiget, cur eumdem Spiritum paracletum, id est, consolatorem cognominet, quia nimirum corda discipulorum, quae recessus ipsius moesta reddidisset, hujus consolaretur et recrearet adventus. Sed et singulis quibusque fidelium vel de peccati perpetratione moerentibus, vel communi hujus saeculi afflictione laborantibus, dum spem veniae et misericordiae coelestis inspirat, profecto ab angore tristitiae mentem illustrando sublevat. Quia vero Spiritus eidem menti, quam replet, non solum vim divinae charitatis infundit interius, verum etiam, carnali timore depulso, ad increpandam pravitatem malorum foris fiduciam praestat, recte subditur:
31.7
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Claret namque quod ipse Filius Dei Dominus noster Jesus Christus, cum esset in mundo, arguebat mundum, id est, sectatores mundi, de peccato suae incredulitatis; arguebat de justitia, quia, videlicet, justitiam fidelium nollent imitari; arguebat de judicio, videlicet, quare diabolum, qui jam judicatus ac damnatus erat, sequerentur. Sed non sine causa Spiritum cum venerit hoc idem dicit acturum, quia profecto per hujus inspirationem corroborandus erat animus discipulorum, ne mundum, qui contra se fremebat, arguere timerent. Exponens ergo sententiam suam Dominus, adjunxit:
31.8
De peccato quidem, quia non credit in me. Peccacatum incredulitatis quasi speciale posuit, quia sicut fides origo virtutum, ita solidamentum est vitiorum in incredulitate persistere, Domino terribiliter attestante, qui dicit: Qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. At contra justus ex fide vivit.
31.9
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Justitia discipulorum Christi confessio erat, quod Dominum, quem verum hominem cernebant, verum quoque Dei Filium esse crediderunt; et quem sibi corporaliter ablatum noverant, certo semper amore colebant. Justitia caeterorum fidelium, id est, eorum qui Dominum in carne non viderunt, haec est, quod eum quem corporali intuitu nunquam viderunt, Deum et hominem verum corde credunt ac diligunt. De qua profecto justitia fidei arguuntur infideles, cur ipsi, videlicet, cum similiter verbum vitae audierint, noluerunt credere ad justitiam. Neque enim nequitia malorum ex sua solum fortitudine, verum etiam ex comparatione rectorum, quam sit damnanda monstratur. Hinc etenim scriptum est: Probata autem virtus corripit insipientes. Arguit ergo mundum Spiritus sanctus de peccato suo, quia non crediderit in Christum; arguit et de justitia credentium, quia exemplum eorum sequi noluerint, qui hunc ad Patrem ascendisse, neque ultra corporaliter in terris conversaturum esse, sciebant, nec tamen ab ejus dilectione poterant ulla ratione separari; hoc est enim quod ait: Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Non videbitis me postquam ascendero, qualem nunc videre soletis, carne mortali et corruptibili circumdatum, sed in majestate ad judicium venientem, et peracto judicio in majore gloria sanctis apparentem. Sequitur:
31.10
De judicio autem, quia princeps mundi hujus judicatus est. Principem mundi diabolum dicit, quia principatur eis qui ordine perverso mundum potius quam mundi Conditorem diligunt. Qui judicatus est a Domino, qui ait: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem. Judicatus est ab eo, cum et ipse daemonia ejiceret, et discipulis daret potestatem calcandi super omnem virtutem inimici. Arguitur itaque mundus de judicio, quo diabolus est judicatus, quando homines ne Dei voluntati resistere praesumant, exemplo damnati propter superbiam terrentur archangeli. Arguit mundum Spiritus sanctus de judicio, quo princeps mundi judicatus est, cum loquens in spiritu sancto Judas apostolus ad corrigendam hominum pravorum nequitiam poenam superbientium commemorat angelorum dicens: Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed reliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. Sequitur:
31.11
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Certum est quidem, quia, veniente desuper Spiritu, apostoli majorem multo scientiam veritatis quam carnales eatenus potuere consecuti sunt, majori desiderio certandi pro veritate succensi sunt. Non tamen putandum est in hac vita quempiam omnem veritatem posse comprehendere, cum haec fidei nostrae merces in alia sit vita promissa, ipsa veritate dicente: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Et alibi ad Judaeos: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem. Unde et Apostolus, qui ad tertium coelum raptus audivit arcana verba quae non licebat homini loqui: Ex parte, inquit, cognoscimus, et ex parte prophetamus. Intelligendum est ergo quod ait de Spiritu: Docebit vos omnem veritatem, quasi diceret: Diffundet in cordibus vestris charitatem, cujus magisterio intus edocti proficiatis de virtute in virtutem, dignique efficiamini pervenire ad vitam, in qua vobis aeterna claritas summae veritatis et verae sublimitatis, id est, contemplatio vestri Conditoris appareat.
31.12
Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur. Non loquitur Spiritus a semetipso, id est, sine Patris et Filii communione, neque enim divisus ac a se partitus est Spiritus, sed quaecunque audiet loquetur; audiet videlicet per unitatem substantiae, et proprietatem scientiae. Non loquitur a semetipso, quia non est a semetipso. Pater quippe solus, de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit. Ab ipso autem audiet Spiritus, a quo procedit, quia non est a seipso, sed ab illo a quo procedit. A quo illi est essentia, ab illo utique et scientia. Ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia. Quod vero adjunxit:
31.13
Et quae futura sunt annuntiabit vobis. Constat innumeros fidelium per donum sancti Spiritus praenosse ac praedixisse ventura. Sed quia sunt nonnulli qui, Spiritus gratia pleni, infirmos curant, mortuos suscitant, daemonibus imperant, multis virtutibus coruscant, ipsi angelicam in terris vitam gerunt, nec tamen quae sibi sint ventura Spiritus ejusdem revelatione cognoscunt. Potest hic Domini sermo etiam sic accipi, quia Spiritus adveniens quae ventura sunt nobis annuntiat, cum gaudia nobis patriae coelestis ad memoriam reducit, cum festa illa supernae civitatis per donum nobis suae aspirationis innotescit. Ventura nobis annuntiat, cum nos a delectatione praesentium abstrahens, promissi in coelis regni desideriis inflammat.
31.14
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Spiritus clarificavit Christum, quia per eum tanta charitas in cordibus discipulorum accensa est, ut, abjecto timore carnali, effectum resurrectionis ejus constantes praedicarent, a quo tempore passionis pavidi fugerunt. Unde scriptum est: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Spiritus clarificavit Christum, cum impleti gratia spirituali doctores sancti tot et tanta miracula in nomine Christi fecerunt, quibus orbem totum ad fidem Christi converterent, tot ac tanta pro Christi nomine passionum certamina pertulerunt, donec ipsa etiam superborum colla persecutorum suavissimo Christi jugo submitterent. Spiritus clarificat Christum, cum sua nos inspiratione ad diligendam ejus visionem accendit, cum illum Patri in divinitate aequalem esse credendum fidelium cordibus intimat.
31.15
Quia de meo, inquit, accipiet, et annuntiabit vobis. De Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit et Filius, quia in hac trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater est solus. Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. De his dixit quae ad ipsam Patris divinitatem pertinent, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet Pater habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subjecta et Filio erat accepturus, quod ait: De meo accipiet, sed utique de Patre de quo procedit Spiritus, de quo natus est et Filius. Sed quia, donante Domino, lectionem sancti Evangelii, Patrum vestigia sequentes, exponendo transcurrimus, restat vestram fraternitatem, charissimi, mecum pariter admonere, ut ejus memoriam sollicita semper intentione servemus, ejus suavitatem et devoto pectore scrutemur, et casto saepius ore ruminemus. Quid enim prodest ad audiendum Dei verbum convenire, et expleto auditu ad inania mox et saecularia colloquia vel acta converti? Recolamus ergo juxta quod eadem admonet lectio, quia Dominus noster, expleta passione, rediit ad Patrem a quo missus est, nec Patrem, cum ad nos veniret, nec nos deserens, cum rediret. Illuc ejus vestigia toto mentis nisu sectemur, et ut illo pervenire, et illius regni januam mereamur intrare, perpendamus magnopere quibus actionum gressibus in terra degens incesserit. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare. Certe ipse per agones passionum ad coronam pervenit gloriae; merito ergo intimatur et nobis quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Unde et apostolus Petrus, obsessus fervore tentationum, quibusdam fratribus consolans aiebat: Nolite pavere, quasi novi aliquid contingat, sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. Revocemus ad mentem quia gratiam Spiritus discipulis et se missurum esse promisit, et misit; et curemus omni vigilantia ne cogitationibus illecebrosis contristemus Spiritum sanctum Dei, in quo signati sumus in diem redemptionis. Sic enim scriptum est: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu: unde provide Psalmista, cum hujus spiritus accendi desiderio flagraret, prius cordis mundi hospitium, in quo hunc recipere posset, et sic demum tanti hospitis ingressum quaerebat. Cor mundum, inquit, crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Prius quippe cor mundum in se creari, ac deinde spiritum rectum in suis visceribus precabatur innovari, quia utique sciebat spiritum rectum in corde polluto sedem habere non posse. Retineamus sedulo corde quia idem Spiritus arguit mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Caveamus ne ima quaerendo ad mundum pertineamus, quia mundus transibit, et concupiscentia ejus. Quae sursum sunt quaeramus, quae sursum sunt sapiamus, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Conversationem nostram cum Apostolo habeamus in coelis, et ne de peccato incredulitatis arguamur, exerceamus operando quod credimus, fides enim sine operibus otiosa est. Ne ex comparatione justorum, quos imitari noluerimus, acrius judicemur, solerti animo memoremus quod de contemptoribus suae gratiae Dominus ait: Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. Ne cum mundi principe damnemur, resistamus illi fortes in fide, et fugiet a nobis. Loquamur veritatem in corde nostro, nec faciamus dolum in lingua nostra, ut Spiritus veritatis magis magisque diffundendo charitatem in cordibus nostris, ducat nos ad agnitionem omnis veritatis. Hujus Spiritus gratiam in cunctis actibus nostris, charissimi, hujus precemur auxilium, dicamus singuli Domino, dicamus omnes: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Sicque fit ut qui Apostolus superveniens ea quae ventura erant annuntiavit, nostris quoque mentibus venturae vitae gaudia patefaciat, nos ad haec inquirenda benignus incendat, cooperante ipso qui hunc et polliceri suis fidelibus, et dare consuevit Jesu Christo Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.