Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 22 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
22.1
HOMILIA XXII IN FERIA SECUNDA QUADRAGESIMAE.
22.1
JOAN. II. In illo tempore descendit Jesus Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, et ibi remanserunt non multis diebus.
22.2
Solet movere quosdam quod in exordio lectionis hujus evangelicae dictum est, quia descendente Capharnaum Domino, non solum mater et discipuli, sed et fratres ejus secuti sunt eum. Nec defuerunt haeretici qui Joseph virum beatae semper virginis Mariae putarent ex alia uxore genuisse eos quos fratres Domini Scriptura appellat. Alii majori perfidia hos eum ex ipsa Maria post natum Dominum generasse putarunt. Sed nos, fratres charissimi, absque ullius scrupulo quaestionis scire et confiteri oportet, non tantum beatam Dei Genitricem, sed et beatissimum castitatis ejus testem atque custodem Joseph ab omni prorsus actione conjugali mansisse semper immunem; nec natos, sed cognatos eorum, more Scripturis usitato, fratres sororesve Salvatoris vocari. Denique Abraham hoc modo loquitur ad Lot: Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et pastores meos et pastores tuos; fratres enim sumus. Et Laban ad Jacob: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? Et quidem constat quia Lot filius Aran fratris Abraham et Jacob sit filius Rebeccae sororis Laban, sed propter cognationem sunt fratres nuncupati. Hac ergo regula in Scripturis sanctis, ut dixi, frequentissima, etiam cognatos Mariae vel Joseph fratres Domini appellatos oportet intelligi. Quod autem propinquante Pascha Jesus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum quanta animi vigilantia Dominicis subjici debeamus imperiis, cum ipse in hominis infirmitate apparens, eadem quae ex divinitatis auctoritate statuit decreta custodiat. Ne enim putarent servi absque crebris orationum bonorumque actuum victimis vel flagella evadere, vel praemia se posse percipere, et ipse inter servos ad orandum immolandumque Dei Filius ascendit: qui veniens Hierosolymam quid ibi gerentes invenerit, quid ibidem ipse gesserit videamus.
22.3
Et invenit, inquit, in templo vendentes boves et oves, et columbas, et nummularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, boves quoque et oves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Boves, oves, et columbae ad hoc emebantur ut offerrentur in templo. Nummularii ad hoc sedebant ad mensas, ut inter emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecuniae taxatio. Videbantur ergo licite vendi in templo quae ad hoc emebantur ut offerrentur in eodem templo Domino; sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis, nec ejus quidem quae honesta putaretur exhiberi, dispulit negotiatores injustos, et foras omnes simul cum his quae negotiabantur ejecit. Quid ergo, fratres mei, quid putatis faceret Dominus, si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos, qui hostias quae sibi immolarentur ementes in templo vidit, et eliminare festinavit? Haec propter illos diximus qui ecclesiam ingressi non solum intentionem orandi negligunt, verum etiam ea pro quibus orare debuerant augent, insuper et arguentes se pro hujusmodi stultitia conviciis odiisque vel etiam detractionibus insequuntur: addentes videlicet peccata peccatis, et quasi funem longissimum incauta eorum augmentatione texentes, nec timentes ex eo districti judicis examinatione damnari. Nam bis quidem in sancto Evangelio legimus quod veniens in templo Dominus hujusmodi negotiatores ejecerit, nunc videlicet, id est tertio ante passionem suam anno, sicut ex Evangelii sequentibus scriptis agnoscimus, et ipso quo passus est anno, cum ante quinque dies Paschae sedens asino Hierosolymam venisset. Sed hoc idem eum in templo, sanctae Ecclesiae examine quotidianae visitationis agere, omnis qui recte sapit intelligit: unde multum tremenda sunt haec, dilectissimi, et digno expavescenda timore, sedulaque praecavendum industria, ne veniens improvisus perversum quid in nobis unde merito flagellari ac de ecclesia ejici debeamus inveniat: et maxime in illa quae specialiter domus orationis vocatur observandum, ne quid ineptum geramus, ne cum Corinthiis audiamus ab Apostolo, nunquid domos non habetis ad agenda vel loquenda temporalia, aut ecclesiam Dei contemnitis? Et a propheta cum Judaeis: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa. Et quidem gaudendum est quia ipsi sumus in baptismo templum Dei facti, teste Apostolo qui ait: Templum enim sanctum est, quod estis vos. Ipsi civitas regis magni, de qua canitur: Fundamenta ejus in montibus sanctis, id est fundamenta Ecclesiae in soliditate fidei apostolorum et prophetarum; sed nimis tremendum, quia praemisit Apostolus dicens: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Et ipse Judex justus, disperdam, inquit, de civitate Domini qui operantur iniquitatem. Gaudendum, quia in nobis Paschae solemnitas celebratur, cum de vitiis ad virtutes transire satagimus. Pascha quippe transitus dicitur. Gaudendum quia Dominus nostra pectora, civitatem videlicet suam visitare, quia idem Pascha nostrae bonae actionis praesentia suae pietatis illustrare dignatur, sed timendum satis ne nos in civitate sua aliud quam ipse diligit agentes inveniat, et ipse se nobis qualem non diligimus districtus redditor ostendat, ne nos in templo nummularios, ne venditores boum, ovium, columbarumve reperiens damnet. Boves quippe doctrinam vitae coelestis, oves opera munditiae et pietatis, columbae Spiritus sancti dona designant, quia nimirum boum juvamine solet ager exerceri. Ager autem est Domini cor coelesti excultum doctrina, et suscipiendis verbi Dei praeparatum rite seminibus. Oves innocentes sua vellera vestiendis hominibus praestant. Spiritus super Dominum in columbae specie descendit. Vendunt autem boves, qui verbum Evangelii non divino amore, sed terreni quaestus intuitu audientibus impendunt, quales reprehendit Apostolus quia Christum annuntiarent non sincere. Vendunt oves, qui humanae gratia laudis opera pietatis exercent, de quibus Dominus ait: quia receperunt mercedem suam. Vendunt columbas, qui acceptam Spiritus gratiam, non gratis, ut praeceptum est, sed ad praemium dant, qui impositionem manus qua Spiritus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuunt, qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur. Nummos mutuo dant in templo, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt, sua quaerentes non quae Jesu Christi. Verum hujusmodi operarios fraudulentos quae merces maneat ostendit Dominus, cum facto de funiculis flagello, omnes ejecit de templo. Ejiciuntur enim de parte sortis sanctorum, qui interpositi vel ficte bona vel aperte faciunt mala opera. Oves quoque et boves ejecit, quia talium vitam pariter et doctrinam ostendit esse reprobam. Funiculi quibus flagellando impios de templo expulit, crementa sunt actionum malarum, de quibus materia damnandi reprobos districto judici datur: hinc etiam dicit Isaias: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis. Et in Proverbiis Salomon: Iniquitates, inquit, suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Qui enim peccata peccatis pro quibus acrius damnetur accumulat, quasi funiculos quibus ligetur ac flagelletur paulatim augendo prolongat. Nummulariorum quoque quos expulsat effudit aes, et mensas subvertit, quia damnatis in fine reprobis etiam ipsarum quas dilexere rerum tollet figuram, juxta quod scriptum est: Et mundus transivit et concupiscentia ejus.
22.4
Et eis qui columbas vendebant dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Venditionem columbarum de templo auferri praecepit, quia gratiam Spiritus qui gratis accepit gratis debet dare: unde Simon Magus ille qui hanc pecunia emere voluit, ut majore pretio venderet, audivit: Pecunia tua tecum sit in perditione, non est tibi pars, neque sors in sermone hoc. Notandum autem quod non soli venditores sunt columbarum, et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines largiendo pretium pecuniae vel laudis vel etiam honoris inquirunt. Verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritualem, quam Domino largiente percepere, non simplici intentione, sed cujuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri: Qui loquitur, quasi sermones Dei; qui ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum. Quicunque ergo tales sunt, si nolunt veniente Domino de Ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis. Nec praetereundum quia sollicite nobis Scriptura utramque Salvatoris nostri naturam, et humanam videlicet commendat et divinam. Ut enim verus Dei Filius intelligatur, audiamus quod ipse dicit: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Aperte namque se Filium Dei Patris ostendit, qui templum Dei domum Patris sui cognominat. Et rursum ut verus Filius hominis sentiatur, recolamus quod in hujus capite lectionis descendens in Capharnaum, matrem habuisse perhibetur. Sequitur:
22.5
Recordati vero sunt discipuli ejus, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. Zelo domus Patris Salvator ejecit impios de templo. Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, et quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur insistamus. Si viderimus fratrem qui ad domum Dei pertinet superbia tumidum, si detractionibus assuetum, ebrietati servientem, luxuria enervatum, si iracundia turbidum, si alio cuiquam vitio substratum, studeamus in quantum facultas suppetit castigare, polluta ac perversa corrigere, et si quid de talibus emendare nequimus, non sine acerrimo mentis sustinete dolore, et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid quod nostram fraternamve orationem impediat, totis viribus id agamus. Sequitur:
22.6
Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. De quo templo diceret Evangelista, post aperuit, videlicet de templo corporis sui, quod ab illis passione solutum ipse post triduum excitavit de morte. Quia ergo signum quaerebant a Domino, quare solita commercia projicere debuerit e templo, respondit ideo se rectissime impios exterminare de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla esset prorsus alicujus macula peccati. Neque immerito typicum purgaverit a sceleribus templum, qui verum Dei templum ab hominibus morte solutum divinae potentia majestatis excitare posset a mortuis.
22.7
Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus excitabis illud? Quomodo intellexerunt, ita responderunt: sed ne nos quoque spiritualem Domini sermonem carnaliter sentiremus, Evangelista consequenter de quo templo loqueretur exposuit: Quod autem aiunt templum quadraginta et sex annis aedificatum, non primam, sed secundam illius aedificationem significant. Primus enim Salomon templum in maxima regni sui pace citissimo septem annorum opere perfecit, quod destructum a Chaldaeis post septuaginta annos ad jussionem Cyri Persae, relaxata captivitate, reaedificari coeptum est: sed filii transmigrationis opus quod sub principibus Zorobabel et Jesu faciebant, propter impugnationem gentium vicinarum ante quadraginta et sex annos implere nequiverunt. Qui etiam numerus annorum perfectioni Dominici corporis aptissime congruit. Tradunt etenim naturalium scriptores rerum formam corporis humani tot dierum spatio perfici, quia videlicet primis sex a conceptionis diebus lactis habeat similitudinem; sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde duodecim solidetur; reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum; et hinc reliquo jam tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Sex autem et novem et duodecim et decem et octo quadraginta quinque faciunt, quibus si adjecerimus unum, id est ipsum diem quo discretum per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Domini, quot in fabrica templi annos invenimus. Et quia templum illud manufactum sacrosanctam Domini carnem quam ex Virgine sumpsit, ut ex hoc loco discimus, figurabat; quia aeque corpus ejus quod est Ecclesia, quia uniuscujusque fidelium corpus animamque designabat, ut in plerisque Scripturarum locis invenimus, libet aliqua de templi ipsius factura commemorare, quibus vestra fraternitas quomodo omnia quae de eo scripta sunt Christo et Ecclesiae conveniant agnoscat. Conversum stabat ad orientem, habens ostium contra ortum solis, qui statim exortus cuncta ejus interiora suo jubare perfunderet. Et Ecclesia sancta totam mentis intentionem ad illius dirigit gratiam, de quo Zacharias ait: Visitavit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Memorque semper promissi ipsius quo dicit, Dilata os tuum, et ego adimplebo illud; laeta respondet: Os meum aperui et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam; quod est dicere: Devotionem cordis mei aperui, et lucem tui spiritus haurire promerui, quia non alia in mundo quam observationem mandatorum tuorum observare didici. Foris albo lapide constructum parebat, intus laquearia, parietes, pavimentum, trabes, ostia, et quidquid erat vasorum aurum tegebat obrisum. Et Ecclesia foris quidem omnibus fortitudinem perfectae monstrat actionis; sed soli qui hanc pie considerando intrare didicerint, quot animae virtutibus praemineat interius, quanta in singulis his charitatis luce flagret intelligunt. Ipsae auri laminae cedrinis sunt tabulis affixae vel abiegnis, vel certe de lignis olivarum paratis: quae omnia ligna esse egregie constat. Et fulgor Dominicae dilectionis per memoriam sacratissimae passionis ipsius, quae pretioso crucis ligno consummata est, fidelium cordibus, ne labatur imprimitur. Templum ipsum velamento medii parietis discretum est, domusque exterior sanctuarium, interior autem ubi arca testamenti posita erat, sanctum sanctorum vocabatur. Et Ecclesia partim in terris peregrinatur a Domino, partim cum Domino regnat in coelis. Medius namque paries ipsum intelligitur coelum, arca testamenti Dominus, qui solus paternorum conscius arcanorum, coeli interna penetravit. Ascensus qui in superiorem et tertiam domum ducebat per viscera meridiani parietis quasi invisibili gressu factus est, ita ut initium tantum ejusdem ascensus ab orientali angulo memorati parietis appareret, profectum vero ascensionis ipsius solus qui scanderet nosset, cujus Scriptura ita meminit: Ostium autem lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium coenaculum et a medio in tertium. Passo in cruce Domino, unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Haec est aqua baptismi qua abluimur, et hic sanguis calicis Domini quo sanctificamur. Per haec sancti mysteria lateris merito invisibilis fidei ascendimus de praesenti Ecclesiae vita, quae peregrinatur in terris, in vitam supernae beatitudinis, qua exutae corporibus fruuntur animae justorum. Sed et de illa vita receptis in resurrectione corporibus, usque ad supernam perpetuae felicitatis gloriam ejusdem Dominicae passionis fide praevia transimus; de qua nimirum gloria dicit Isaias: In terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, id est, in terra viventium, quae sola sanctorum terra est, carnis simul et animae felicis gaudia aeterna percipient. Inferior ergo domus praesentem sanctorum conversationem significat, superior requiem animarum quae post hanc vitam percipitur, suprema gloriam resurrectionis quae nullo unquam fine mutabitur; ostium lateris medii, quod in parte domus dextrae positum iter ad superiora pandebat, fides est passionis Christi, cujus dextrum latus foratum in cruce nobis emanavit sacramenta, quibus imbuti ad coelestis vitae gaudia possimus ascendere. Septem annis et totidem mensibus prima templi structura perfecta est, octavo autem anno, et octavo mense ex quo aedificari coepit, dedicationis solemnitas secuta est; et Ecclesia per totum praesens saeculum, quod septem diebus volvitur, spiritualia suorum sumere non desinit incrementa membrorum usque ad tempora futurae resurrectionis aeterna, quando cum pacifico rege festa suae dedicationis introibit. Nam quia Dominus octava die, id est post septimam sabbati a morte surrexit, merito hic numerus etiam nostrae resurrectionis futura gaudia designat.
22.8
Haec de factura pauca ex pluribus commemorasse sufficiat, ut quam cuncta spirituali intellectu refulgeant clarius appareat. Sed finituri sermonem redeamus ad Domini sententiam, qua quaerentibus signum Judaeis dicit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, agamusque gratias misericordiae ejus, qui mysterium suae passionis et excitationis a mortuis, quod tentantibus se infidelibus clauso sermone proposuit, nobis jam in se credentibus clara luce reseravit. Et quia jam prope est tempus quo solutionem ejusdem templi venerabilis quae facta est a perfidis, simul et excitationem, quam ipse tertia die, sicut ipse promisit, mirabiliter exhibuit, annua solemnitate celebrare desideramus, mundemus templa corporum cordiumve nostrorum, ut Spiritus Dei habitare dignetur in nobis, et juxta quod Apostolus admonet, abjectis operibus tenebrarum induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induamus nos Dominum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus ante omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note