Homiliae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8509 Homili8
20.1
HOMILIA XX. IN DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE.
20.1
JOAN. VIII. In illo tempore pervenit Jesus in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
20.2
Praesentem sancti Evangelii lectionem tanto intentius considerare, fratres charissimi, debemus ac semper reminisci, quanto maximam nobis commendat gratiam nostri Conditoris. Ecce enim, ut audivimus, oblatam sibi ab impiis accusatoribus mulierem peccatricem, non juxta legis praeceptum lapidare, sed ipsos accusatores primo semetipsos considerare, et sic in peccantem sententiam dare praecepit, ut ex consideratione propriae frigilitatis, qualiter aliis misereri debuissent, agnoscerent. Sed quia moris esse solet Scripturarum ut aliquando a statu temporis, aliquando a statu loci, aliquando ab utroque qualia sint post narranda significent, relaturus evangelista temperatam legis districtionem misericordia Redemptoris, praemisit quia Jesus perrexit in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum. Mons quippe Oliveti sublimitatem Dominicae pietatis et misericordiae designat, quia Graece oleos misericordia, olivetum vocatur oleon, et ipsa unctio olei fessis ac dolentibus membris solet afferre levamen. Sed et hoc quod oleum et virtute ac puritate praeeminet, et quemcunque ei liquorem superfundere volueris, confestim hunc transcendere eique superferri consuevit, gratiam misericordiae coelestis non inconvenienter insinuat, de qua scriptum est, Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Tempus quoque diluculi exortum ejusdem gratiae, qua, remota legis umbra, lux evangelicae veritatis erat revelanda demonstrat. Pergit ergo Jesus in montem Oliveti, ut arcem misericordiae in se constare denuntiet; venit iterum diluculo in templum, ut eamdem misericordiam cum incipiente Novi Testamenti lumine fidelibus, templo videlicet suo pandendam praebendamque significet.
20.3
Et omnis, inquit, populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Sessio Domini humilitatem incarnationis ejus, pro qua nobis misereri dignatus est, insinuat; unde etiam nobis praecipitur: Surgite postquam sederitis, ac si aperte dicatur: Non ante sed posteaquam vera vos humilitate castigaveritis, praemium supernae exaltationis vos accepturos sperate. Bene autem dicitur, quia cum sedens doceret Jesus, omnis populus venit ad eum: quia postquam humilitate suae incarnationis proximus hominum factus est, libentius est a multis ejus sermo receptus: a multis, inquam, est ejus sermo receptus, namque a pluribus est superba impietate contemptus. Audierunt namque mansueti et laetati sunt, magnificantes Dominum cum Psalmista, et exaltantes nomen ejus ad invicem. Audierunt invidi, et dissoluti sunt, nec compuncti sunt; tentaverunt eum et deriserunt, derisum striderunt in eum dentibus suis. Denique tentantes adduxerunt mulierem in adulterio deprehensam, interrogantes quid de ea fieri juberet; quoniam Moyses talem lapidare mandaverit, ut si et ipse hanc lapidandam decerneret, deriderent eum quasi misericordiae, quam semper doceret, oblitum; si lapidari vetaret, striderent in eum dentibus suis, et quasi fautorem scelerum legisque contrarium velut merito damnarent. Sed absit ut terrena stultitia quid diceret inveniret, et coelesti sapientiae quid responderet deficeret. Absit ut impletas caeca soli justitiae ne mundo luceret obsisteret.
20.4
Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Per inclinationem Jesu humilitas, per digitum qui articulorum compositione flexibilis est, subtilitas discretionis exprimitur; porro per terram cor humanum, quod vel bonarum vel actionum malarum solet reddere fructus, ostenditur. Postulatus ergo Dominus judicare de peccatrice, non statim dat judicium, sed prius inclinans se deorsum digito scribit in terra, ac sic demum quia obnixe rogatur judicat: nos videlicet, nos typice instituens, ut cum quaelibet proximorum errata conspicimus, non haec antea reprehendendo judicemus quam ad conscientiam nostram humiliter reversi digito eam discretionis solerter exsculpamus, et quid in ea Conditori placeat, quidve displiceat, sedula examinatione dirimamus, juxta illud Apostoli, Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis ejus, considerans te ipsum ne et tu tenteris.
20.5
Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Quia hinc et inde Domino Scribae et Pharisaei tendebant laqueos insidiarum, putantes eum vel immisericordem futurum in judicando, vel injustum: praevidens ille dolos, quasi fila transit araneae, et judicium justitiae per omnia, et mansuetudinem pietatis ostendens: completumque est in eis illud Psalmistae quod diximus, quia dissoluti sunt, nec compuncti sunt. Dissoluti sunt, namque ne Dominum insidiis concluderent; nec compuncti sunt, ut eum dilectionis sequerentur officiis. Vis enim audire temperantiam miserendi? qui sine peccato est vestrum. Vis iterum audire justitiam judicandi? primus in illam lapidem mittat. Si Moyses, inquit, mandavit vobis mulierem hujusmodi lapidare, videte quia non hoc peccatores, sed justos facere praecepit. Primo vos ipsi justitiam legis implete, et sic innocentes manibus et mundo corde ad lapidandam ream concurrite. Primo spiritualia legis edicta fidem, misericordiam, et charitatem perficite, et sic ad carnalia judicanda divertite.
20.6
Dato autem judicio, Dominus iterum se inclinans scribebat in terra. Et quidem juxta morem consuetudinis humanae potest intelligi quod ideo Dominus coram tentatoribus improbis inclinari et scribere in terra voluerit, ut alio vultum intendens, liberum eis daret exire arbitrium, quos sua responsione percussos citius exituros, quam plura interrogaturos esse praeviderat.
20.7
Denique audientes unus post unum exibant incipientes a senioribus. Sed figurate nos admonet in eo quid ante datam et post datam sententiam inclinans se scribit in terra, et ut priusquam peccantem proximum corripiamus, et postquam debitae castigationis illi ministerium reddiderimus nos ipsos digna humilitatis investigatione perpendamus, ne forte aut eisdem quae in ipsis reprehendimus, aut aliis quibuslibet simus facinoribus irretiti. Evenit enim saepe ut qui, verbi gratia, homicidam publice peccantem judicant, pejus odiorum malum quo ipsi in secreto depopulantur non sentiant; qui fornicatorem accusant, pestem superbiae, qua ipsi de sua castitate extolluntur, ignorent; qui ebriosum condemnent, virus invidiae quo exeduntur ipsi non videant. Quid ergo nobis in hujusmodi periculis remedii, quid restat salutis? nisi ut cum peccantem conspicimus alium, mox inclinemur deorsum, id est, quam dejecti ex nostrae conditione fragilitatis simus, si non nos divina pietas sustentet, humiliter inspiciamus. Digito scribamus in terra, id est dicrimine solerti pensemus, an cum beato Job dicere possimus, neque enim reprehendit nos cor nostrum in omni vita nostra; et meminerimus seduli quia si reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia. Possumus autem et ita recte intelligere quod veniam peccatrici daturus, digito Dominus in terra scribere voluerit, ut ipsum se esse monstraret qui legis decalogum suo digito, id est, Spiritus sancti opere, quondam scripsit in lapide. Et bene lex in lapide scripta est, quae ad edomanda duri et contumacis populi praecordia dabatur. Bene in terra scripsit Dominus, gratiam remissionis daturus contritis et humilibus corde, qui fructum ferre possent salutis. Bene inclinans se deorsum digito scribit in terra, qui quondam sublimem se ostendens in monte digito scribebat in lapide, quia per humiliationem susceptae humanitatis, Spiritum gratiae fructiferis fidelium cordibus infudit, qui excelsus in angelo apparens, duris dura quondam dedit mandata populis. Bene qui inclinatus scribit in terra, erectus misericordiae verba depromit, quia quod per humanae infirmitatis societatem promisit, per divinae virtutem potentiae hominibus donum pietatis impendit.
20.8
Erigens, inquit, se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae dixit: Nemo, Domine. Nemo condemnare ausus est peccatricem, quia in se singuli cernere coeperant quod magis damnandum cognoscerent. Sed qui accusantium turbam prolato justitiae pondere fugavit, videamus accusatam quanto misericordiae munere sublevet. Sequitur:
20.9
Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo, vade et amplius jam noli peccare. Impleta est hoc loco sententia Psalmographi, qui in Domini laudibus canit: Prospere procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem et justitiam, et deducet te mirabiliter dextra tua. Propter veritatem quippe regnat, quia viam veritatis mundo praedicando catervis credentium regni sui gloriam dilatat. Propter mansuetudinem et justitiam regnat, quia plures ideo se regno subjiciunt illius, quod eum mansuetum in liberandis a peccato poenitentibus, et justum in damnandis pro peccato contumacibus esse cognoscunt: mansuetum in largienda gratia fidei et virtutum coelestium, justum in reddenda mercede perpetua pro fidei et coelestium certamine virtutum. Deduxit eum mirabiliter dextra sua, quia habitans in homine Deus mirabilem eum in omnibus quae faceret et doceret ostendit; sed insidias quas astuti hostes excogitare poterant, mirabili prudentia semper ducentem monstravit. Nec ego te, inquit, condemnabo. Vade, et amplius jam noli peccare. Quoniam misericors et pius est et justitiam diligit, ne amplius peccet interdicit. Verum quia poterant dubitare aliqui an posset Jesus, quem verum hominem noverant, dimittere peccata, dignatur ipse apertius qui divinitus valeat ostendere. Post repulsam namque tentatorum nequitiam, post solutam peccatricis culpam, iterum loquitur eis dicens:
20.10
Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris; sed habebit lumen vitae. Ubi manifeste docet, non solum qua auctoritate mulieri peccata dimiserit; sed quid etiam figuraliter expresserit ipse pergendo in montem Oliveti, quid diluculo iterum veniendo in templum, quid digito scribendo in terra: arcem videlicet se esse misericordiarum, et Deum totius consolationis, praeconem simul et largitorem lucis indeficientis, legis pariter latorem et gratiae. Ego sum, inquit, lux mundi. Ac si aperte dicat: Ego sum lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum: ego sol justitiae qui timentibus Deum orior, etsi nube carnis ad tempus videor tegi. Tegor enim nube carnis, non ut abscondar quaerentibus, sed ut temperer infirmis. Sanent oculos mentis, fide purificent corda sua, ut meipsum mereantur intueri: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
20.11
Qui sequitur me non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Qui meis modo jussis et exemplis obsequitur, non timebit in futuro tenebras damnationis, sed lucem potius vitae, ubi nunquam prorsus moriatur, habebit. Sequamur igitur, fratres, modo lucem justitiae fide quae per dilectionem operatur, ut eam tunc consequi mereamur specie, quae dilectionis meritum et remuneret et addat, ipso attestante, qui ait: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Veniamus tota mentis intentione ad eum qui in invisibili monte Oliveti locum habet: unxit enim eum Deus, Deus ejus, oleo laetitiae prae consortibus ejus, ut et nos consortes ejusdem suae unctionis, id est gratiae spiritualis dignetur facere participes. Quod non tamen aliter quam diligendo justitiam et odiendo iniquitatem adipisci merebimur. Nam et de ipso psalmus qui haec loquitur praemisit: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, ut praedicando videlicet gloriam capitis, membra quae ad hoc pertinere possent qualiter conversari debeant ostenderet. Reminiscamur quia ipse diluculo venit in templum, atque inter docendum peccatricem solvit a crimine, et studeamus ipsi templum existere nostri Conditoris, studeamus discussis vitiorum tenebris in luce proficere virtutum, quatenus etiam nostra praecordia visitare Dominus, nos coelestibus instruere disciplinis, et quidquid in nobis sordidum repererit protinus emundare dignetur, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum.