Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 18 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
18.1
HOMILIA XVIII. IN DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIMAE.
18.1
MATTH. XVII, MARC. IX, LUC. IX. In illo tempore assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus et duxit illos in montem excelsum deorsum, et transfiguratus est ante eos, etc.
18.2
Quia Dominus ac Redemptor noster electos suos per hujus vitae labores ad illam, quae laborem nescit, vitam futurae beatitudinis introducere disposuit, modo per Evangelium suum sudores certaminum temporalium, modo aeternorum describit palmam praemiorum: ut auditis videlicet agonum necessitatibus meminerint sibi requiem in hac vita nequaquam esse petendam; audita rursum dulcedine futurae retributionis levius ferant mala transeuntia, quae bonis speraverint remuneranda perpetuis. Cum enim suas suorumque passiones paulo superius commemorasset, confestim ea quae modo cum legeretur, audivimus, adjunxit dicens:
18.3
Filius enim hominis venturus est, in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. Ubi aptissime[ Al., apertissime] diem extremi designat examinis, quando in potestate magna et majestate veniet judicaturus de mundo, qui quondam in humilitate et abjectione venerat judicandus a mundo, quando cum judiciaria districtione quaeret operum perfectionem ab eis quibus misericordiae[ Al., misericordi] largitate praerogaverit suorum gratiam munerum, quando reddens singulis secundum opera eorum, electos in regnum Patris sui perducet, reprobos autem cum diabolo in ignem rejiciet sempiternum. Et pulchre dicitur quia Filius hominis venturus est in gloria Patris sui. Filius quippe hominis in gloria Dei Patris venturus est, quia qui in hominis natura minor est Patre, ipse in divinitate unius ejusdemque est gloriae cum Patre verus homo, per omnia verus existens et Deus. Merito autem laetificat pios, merito terret contumaces, quod sequitur. Et tunc reddet unicuique secundum opera ejus: quia qui nunc bona operantes pressuris malorum affliguntur iniquis, laetanti nimirum animo tempus exspectant illud, quando per judicem justum non solum ab injustorum liberentur injuriis, sed et justitiae ac patientiae suae mercedem percipiant. Qui vero male viventes patientiam judicis negligentiam putant, juste[ Al. justa] sero poenitentes aeternae damnationis sententia feriuntur. Concinit huic evangelicae sententiae quod ait Psalmista: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Primo quippe misericordiam, ac deinde judicium se cantara perhibet: quia nimirum Dominus, quod primo suo adventu dispositum nobis benigne contulit, hoc in secundo districtus exiget. Sed perversus quisque qui misericordiam largientis contemnit, jure judicium discutientis Domini pertimescit. At qui gratiam misericordiae grate se meminit suscepisse, gaudens utique judicii discrimen exspectat, ideoque libera modulatione suo judici misericordiam et judicium cantat. Verum quia incertum est omnibus tempus universalis judicii, incerta singulis sui exitus hora, et poterat longa videri praesens afflictio nescientibus quando requies promissa veniret, voluit pius magister aliquibus discipulorum suorum adhuc in terra degentibus aeternae repromissionis gaudia praemonstrare: quatenus et ipsi qui vidissent, et omnes qui audire possint, levius adversa praesentia tolerarent, reducto saepius ad mentem futurae retributionis munere quod exspectarent. Unde sequitur:
18.4
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Venientem quippe in regno suo viderunt discipuli, quia in ea claritate viderunt fulgentem in monte, in qua peracto judicio ab omnibus sanctis in regno suo videbitur. Sed quod mortales adhuc et corporales discipulorum oculi sufferre nequiverunt, tunc per resurrectionem jam facta incorruptibilis potenter tueri sufficiet omnis Ecclesia sanctorum, de qua scriptum est: Regem in decore suo videbunt oculi ejus.
18.5
Et post sex dies assumpsit Jesus Petrum et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum. Ostensurus gloriam suam discipulis, in montem eos ducit excelsum, ut doceat omnes qui hanc videre desiderant, non in infimis jacere voluptatibus, non illecebris servire carnalibus, non cupiditatibus adhaerescere terrenis, sed aeternorum amore ad superna semper erigi: angelicae munditiae, pietatis, pacis, dilectionis, et justitiae vitam, quantum mortalibus possibile est, semper imitari debere juxta eum qui dixit: Nostra autem conversatio in coelis est, unde etiam Salvatorem exspectamus Jesum Christum Dominum nostrum. Ostensurus gloriam suae majestatis, in montem discipulos ducit, ut discant ipsi, discant omnes qui hanc videre sitiunt, non eam sibi in hujus saeculi profundo, sed in regno supernae beatitudinis esse quaerendam. Et bene cum diceret, quia ducit illos in montem excelsum, addidit seorsum: quia justi et nunc cum pravorum vicinia premuntur, animo tamen sunt toto atque intentione fidei separati ab illis, et in futuro funditus seorsum abducuntur ab eis, cum abscondet eos in abscondito vultus sui a conturbatione hominum, proteget eos in tabernaculo suo a contradictione linguarum. Quod autem post dies sex ex quo promisit discipulis, claritatem suae visionis ostendit, significat sanctos in die judicii regnum percepturos quod eis promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia. Tempora quippe saecularia sex aetatibus constant, quibus completis audient ipso dicente: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Possunt dies sex promissae Dominicae visionis et gloriae bonorum perfectione[ Al. perfectionem] operum designari[ Al. designare], sine quibus ad contemplandam conditoris sui majestatem quisque aliquid agere valet, pervenire non valet. Quia enim Dominus sex diebus rerum creaturam formavit, septima requievit ab operibus suis, recte per sex dies opera bona quibus ad requiem pervenire debeamus, exprimuntur. Et quia qui Deum videre, qui ad gloriam beatae resurrectionis pertingere concupiscit, debet agere bona quae novit, recte post dies sex gloriam sui regni, quam spopondit discipulis Salvator, ostendit. Sequitur:
18.6
Et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Transfiguratus est ante discipulos Dominus, et sui corporis gloriam, qua per resurrectionem erat illustrandus, significat, et electorum omnium quantae claritatis post resurrectionem sint corpora futura, manifestat. Nam et de his alibi dicit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum, et hic in exemplum futurae clarificationis ipsius resplenduit facies ejus sicut sol. Non quia Domini et sanctorum ejus aequalis possit esse claritas et gloria, cum et de iisdem sanctis dicat Apostolus: Stella autem a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum: sed quia nihil sole clarius videre novimus, non solum Domini, sed et sanctorum in resurrectionis gloria solis aspectui comparatur, quia clarius sole aliquid unde exemplum daretur hominibus, minime potuit inveniri. Hanc autem glorificam Dominici corporis majestatem, hanc sanctorum corporum claritatem nullus in judicio reproborum videre putandus est. Tantum videbunt in quem transfixerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. At cum peracto judicio sublati fuerint impii, ne videant gloriam Dei, tunc justi ad contemplandam perpetuo gloriam regni ejus, et ipsi pro modulo suo incorruptionis luce transfigurati intrabunt: unde dicit Apostolus: Qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Si autem quaerit aliquis quid vestimenta Domini, quae facta sunt alba sicut nix, typice designant[ Al. designent], possumus recte intelligere sanctorum ejus Ecclesiam per haec esse monstratam, de quibus Isaias ait: Omnibus his velut ornamento vestieris: et Apostolus: Quotquot enim, inquit, in Christo baptizati estis, Christum induistis. Qui in tempore resurrectionis[ Al. add. ab] omni labe iniquitatis simul et ab omni mortalitatis obscuritate castificantur. Unde pulchre de vestimentis Domini dicit evangelista Marcus: Quia facta sunt splendida candidaque nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere; quia quod omnibus patet, nemo est qui sine corruptione ac dolore vivere possit super terram. Quod omnibus sapientibus patet, licet haeretici contradicant. Nemo est qui sine attactu alicujus peccati vivere possit super terram. Sed quod fullo, id est, doctor animarum sive mundator aliquis sui corporis eximius super terram non potest, Dominus faciet in coelo emundans Ecclesiam[ Al. add., vestem] videlicet suam ab omnibus inquinamentis carnis et spiritus, insuper et aeterna carnis ac spiritus beatitudine ac luce reficiens. Sequitur:
18.7
Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Quales apparuerint, et quid locuti sunt cum eo, Lucas manifestius scribit, dicens: Erant autem Moyses et Elias visi in majestate, et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Moyses ergo et Elias qui locuti sunt cum Domino in monte, et passionem ejus ac resurrectionem dicebant, oracula legis et prophetiae designant, quae in Domino completa et nunc doctis quibusque patent, et electis omnibus in futuro manifestius patebunt. Qui bene visi in majestate dicuntur, quia tunc apertius videbitur, quando[ Al., quanta] veritatis dignitate omnis divinorum eloquiorum, non solum sensus, sed et sermo fuerit prolatus: quamvis in Moyse et Elia omnes qui cum Domino regnaturi sunt recte intelligi possunt. In Moyse quidem qui mortuus ac sepultus est, hi qui in judicio resuscitandi a morte; in Elia vero, qui necdum mortis debitum solvit, hi qui in adventu judicis vivi inveniendi sunt in carne. Qui utrique pariter in uno eodemque momento rapti in nubibus obviam Domino in aere mox peracto judicio ad vitam inducuntur aeternam. Quibus apte convenit quod Moyses et Elias in majestate fuisse visi perhibentur; per excellentiam namque majestatis insigne muneris quo sunt coronandi, monstratur. Bene convenit et hoc quod excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem, dixisse memorantur: quia nimirum unica laudis materia fidelibus suis fit passio redemptoris: qui quanto magis meruerint ejus se gratia esse redemptos, tanto suae reparationis memoriam devoto semper in pectore versant, devota confessione testantur. Verum quia cum[ Al., quo] amplius quisque vitae coelestis dulcedinem degustat, eo amplius fastidit omnia quae placebant in infimis, merito Petrus, visa Domini et sanctorum ejus majestate, repente cuncta quae noverat terrena obliviscitur, solis iis quae vidit perpetuo delectatur adhaerere, dicens:
18.8
Domine, bonum est nos hic esse, si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Et quidem beatus Petrus, sicut alius evangelista testatur, nesciebat quid diceret, in eo quod coelesti conversatione tabernacula facienda putavit. In illa namque coelestis vitae gloria domus necessaria non erit, ubi divinae contemplationis luce omnia pacificante, aura adversitatis alicujus timenda nulla remanebit, testante apostolo Joanne, qui ejusdem supernae civitatis claritatem describens, inter alia dicit: Et templum non vidi in ea, Dominus enim omnipotens templum illius est et Agnus. Sed bene noverat quid diceret, cum ait: Domine, bonum est nobis hic esse, quia revera solum hominis bonum intrare in gaudium Domini sui, et huic contemplando in aeternum assistere. Unde merito nihil unquam veri boni habuisse putandus est, cui reatu suo exigente contingit nunquam sui faciem videre Creatoris. Quod si beatus Petrus glorificatam Christi humanitatem contemplatus tanto afficitur gaudio, ut nullatenus ab ejus intuitu velit secerni, quid putamus, fratres charissimi, esse beatitudinis, qui divinitatis ejus altitudinem videre meruerunt? Et si cum duobus tantum sanctis, Moyse videlicet et Elia, transfiguratam[ Al., transfigurati] in monte hominis Christi speciem videre bonum maximum duxit, qui sermo explicare, quis sensus valet comprehendere, quanta sint gaudia justorum cum accesserint ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem, et multorum millium angelorum frequentiam, ipsumque civitatis ejusdem artificem et conditorem Deum non per speculum et in aenigmate sicut nunc, sed facie ad faciem conspexerint? De qua visione dicit ipse Petrus, loquens de Domino fidelibus: In quem nunc quoque non videntes credetis, quem cum videritis, exsultabitis laetitia inenarrabili et glorificata. Sequitur:
18.9
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Quia tabernacula facere quaerebant, obtectu lucidae nubis admonentur in illa vitae coelestis habitatione domos non esse necessarias, ubi omnia Dominus aeterna suae lucis obumbratione protegit. Qui enim populum per deserta gradientem, nec per diem sol, nec luna ureret per noctem, quadraginta annos expandit nubem in protectionem eorum, quanto magis inhabitantes in tabernaculo regni coelestis in saecula sanctarum velamento proteget alarum? Scimus enim docente Apostolo: Quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in coelis. Quia vero resplendentem Filii hominis faciem cernere desiderabant, adfuit Pater in voce, docens eumdem esse Filium suum dilectum, in quo sibi bene complacuisset: ut discerent ab humanitatis ejus gloria quam videbant, ad divinitatis qua aequalis est illi contemplandam suspirare praesentiam. Quod autem ait vox paterna de Filio, In quo mihi bene complacui, hoc est quod ejus Filius alibi testatur: Et qui me misit, mecum est: et non reliquit me solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper. Et quod adjunxit, Ipsum audite, admonuit eum esse de quo Moyses idem populum cui legem dedit, praemonebat: Quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me ipsum audietis juxta omnia quaecunque locutus fuerit vobis. Neque enim Moysen et Eliam, id est legem et prophetas, audiri vetat, sed omnibus his auditionem Filii, qui legem aut prophetas venit adimplere, praeferendam insinuat, cunctisque Veteris Instrumenti typis et aenigmatibus lucem evangelicae veritatis anteponendam intimat. Et quidem pia dispensatione fides discipulorum, ne crucifixo Domino titubet, solidatur, dum imminente crucis articulo et humanitas ejus, qualiter per resurrectionem sit sublimanda coelesti luce monstratur: et quia coaeternus sit in divinitate Patri Filius, coelesti ejusdem Patris voce probatur, quatenus adveniente hora passionis minus morientem dolerent, quem post mortem mox glorificandum in homine, in divinitate autem semper a Deo Patre glorificatum meminissent. Verum discipuli quasi carnales adhuc[ Al., add. et] substantiae fragilis, audita Dei voce, timentes in faciem ceciderunt. Dominus autem quasi pius per omnia magister, verbo simul eos et tactu consolatur et erigit.
18.10
Et descendentibus, inquit, illis de monte, praecepit Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Visionem ostensae suae majestatis ad tempus taceri praecepit, ne si palam vulgaretur in populos, aut dispensationem passionis illius iidem populi principibus repugnando impedirent, et sic humanae salutis effectus, qui per sanguinem ejus erat futurus, retardaretur; aut certe hi qui eamdem visionem audientes credidissent, viso crucis opprobrio scandalizarentur. Opportunius autem completa passione, resurrectione et ascensione ejus in coelum, repletis Spiritu sancto apostolis praedicata est, quatenus omnes qui sacramentis ejus initiari voluissent, non solum effectum resurrectionis credere, sed etiam modum ejusdem resurrectionis ab his qui videbant[ Al., viderant], potuissent ediscere, nec non et aeternitatem divinae nativitatis, quam a Patre audierant, cunctis pariter credendam amandamque praedicarent. Exposita igitur lectione Dominicae transfigurationis, ad nostram, fratres charissimi, conscientiam revertamur, et si Domini gloriam videre delectat, transitis carnalibus desideriis, subeamus in montem virtutum. Si ad vestimenta Domini candidissima pertinere volumus, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Si vocem Dei Patris audire, si consubstantialis ejus Filii majestatem desideramus intueri, studeamus solliciti perversa et inutilia mortalium verba declinare; studeamus a supervacuis saeculi fallentis oculos avertere spectaculis, quatenus resurrectionis nostrae gloria coruscante, et ipsi quidem quae modo nequimus, magnalia nostri conditoris videre simul et dicere mereamur, praestante ipso qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, etc. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note