Homiliae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8509 Homili8
155.1
HOMILIA CVI. IN DOMINICA DECIMA TERTIA POST TRINITATEM.
155.1
LUC. X, MATTH. XV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Beati oculi qui vident quae vos videtis etc.
155.2
Non oculi scribarum et Pharisaeorum, qui corpus tantum Domini videre, sed illi beati oculi, qui ejus possunt cognoscere sacramenta, de quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis. Beati oculi parvulorum, quibus et se et Patrem Filius revelare dignatur.
155.3
Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit et gavisus est: Isaias quoque et Micheas et multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, qui et propterea videntes sunt appellati. Sed hi omnes a longe aspicientes et salutantes, per speculum et in aenigmate viderunt. Apostoli autem in praesentia habentes Dominum, convescentesque ei, et quaecunque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos aut varias visionum species opus habebant doceri. Quos vero Lucas multos prophetas et reges dicit, Matthaeus apertius prophetas et justos appellat. Ipsi enim sunt reges magni, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt.
155.4
Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans eum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Legis peritus qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi de ipsis Domini sermonibus sumpsit, ubi ait: Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Sed ipsa sua tentatione declarat quam vera sit illa Domini confessio qua Patri loquitur: Quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
155.5
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. Dum legis perito respondet, perfectum nobis Salvator iter vitae coelestis ostendit: cui primo de dilectione Dei et proximi legis scripta proponenti, dicit:
155.6
Recte respondisti: hoc fac, et vives. Deinde post inductam parabolam respondenti illum fuisse proximum vulnerato, qui fecit misericordiam in illum, adjicit: Vade, et tu fac similiter; id est, tali misericordiae studio proximum tuum necesse habentem, diligere et sustentare memento: apertissime declarans, solam esse dilectionem misericordiam, et ipsam non verbo tenus ostentatam, sed operis exsecutione probatam, quae perpetuam ducat ad vitam.
155.7
Ille autem, volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? Quanta inanis gloriae dementia! legis peritus ob vulgi favorem captandum, quo sapienter respondisse jactaretur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, vere juxta Salvatoris sententiam, sapiens et prudens in lege, sed quia non humiliari cum parvulis Christi, sed seipsum justificare desiderat, beatos oculos columbarum innocentiae lacte lotarum, quibus Christi arcana videre posset, accipere recusans. Cui profecto Dominus ita responsum temperavit suum, ut omnem qui misericordiam faceret, cuilibet proximum doceret: et tamen haec eadem parabola specialiter ipsum Dei Filium, qui nobis per humanitatem proximus fieri dignatus est, designaret. Neque enim ita proximum, quem sicut nos diligere jubemur, super Christo interpretari debemus, ut moralia mutuae fraternitatis instituta sub allegoriae regulis extenuare, et auferre conemur.
155.8
Suspiciens autem Jesus, dixit: Homo quidam ab Hierosolymis descendebat in Hiericho. Homo iste Adam intelligitur in genere humano: Hierusalem, civitas pacis illa coelestis, a cujus beatitudine lapsus in hanc mortalem miseramque vitam devenit: quam bene Hiericho, quae luna interpretatur, significat, variis videlicet defectuum laboribus erroribusque semper incertam.
155.9
Et incidit in latrones. Latrones diabolum et angelos ejus intellige, in quos quia descendebat, incidit; nam nisi prius intus intumesceret, foris tentatus tam facile non caderet. Vera est enim satis sententia, quae dicit: Ante ruinam enim exaltatur cor.
155.10
Qui etiam despoliaverunt eum. Gloria videlicet immortalitatis et innocentiae veste privarunt. Haec est enim prima stola qua juxta aliam parabolam luxuriosus filius per poenitentiam rediens ornatur, et qua protoplasti amissa cognoverunt esse se nudos, tunicasque pelliceas naturae mortalis induti sunt.
155.11
Et plagis impositis, abierunt semivivo relicto. Plagae peccata sunt, quibus naturae humanae integritatem violando, seminarium quoddam, ut ita dicam, angendae mortis fessis indidere visceribus. Abierunt autem non ab insidiis aliquatenus cessando, sed earumdem insidiarum fraudes occultando. Semivivum reliquerunt, quia beatitudinem vitae immortalis exuere, sed non sensum rationis abolere valuerunt. Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest, vivus est homo; ex qua vero peccatis contabescit, et miseria deficit, mortuus idem lethiferoque est vulnere foedatus.
155.12
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit. Similiter et levita, cum esset secus locum et videret eum, transiit. Sacerdos et levita qui viso saucio transierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti est, ubi per legis decreta mundi languentis vulnera monstrari tantum, non autem curari poterant, quia impossibile erat, ut Apostolus ait, sanguine vitulorum et agnorum et hircorum auferri peccata.
155.13
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. Samaritanus, qui interpretatur custos, Dominum significat, cui rectissime Propheta, ne hos latrones posset incurrere, supplicat: Custodi me, inquiens, a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendens de coelo, vitae praesentis iter arripuit, et venit secus eum qui vulneribus tabescebat inflictis: id est, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae factus est collatione vicinus.
155.14
Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. Peccata quae in hominibus invenit, redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus, terrorem poenae peccantibus incutiens. Alligat enim vulnera, dum praecipit, Poenitentiam agite; infundit oleum, dum addit, Appropinquabit enim regnum coelorum; infundit et vinum, dum dicit, Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.
155.15
Et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Jumentum ejus est caro, in qua ad nos venire dignatus est: in quo saucium imposuit, quia peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum; et juxta aliam parabolam inventam quae erraverat ovem, humeris suis impositam reportavit ad gregem. Itaque imponi jumento, est in ipsam incarnationem Christi credere, ejusque mysteriis initiari, simul et ab hostium incursione tutari. Stabulum autem est Ecclesia praesens, ubi reficiuntur viatores, de peregrinatione hac in aeternam patriam redeuntes. Et bene jumento impositum duxit in stabulum, quia nemo nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrabit.
155.16
Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe. Altera dies est post Domini resurrectionem. Nam et ante quidem per Evangelii sui gratiam illuminaverat his qui in tenebris et in umbra mortis sedebant, sed potior resurrectione celebrata perpetuae lucis splendor effulsit. Duo denarii sunt duo Testamenta, in quibus aeterni regis nomen et imago continetur. Finis enim legis Christus. Qui altera die prolati dantur stabulario, quia tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Altera die stabularius denarios, quorum pretio vulneratum curaret, accepit, quia Spiritus sanctus ad veniens docuit apostolos omnem veritatem, qua gentibus erudiendis instare atque Evangelium praedicare sufficerent.
155.17
Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Supererogat stabularius quod in duobus denariis non accepit, cum dicit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Itemque: Et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: sed non usi sumus hac potestate, ne quem virum gravaremus. Cui rediens quod promiserat debitor reddet quia veniens in judicio Dominus dicit: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium Domini tui.
155.18
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Juxta litteram manifesta est Domini sententia, nullum nobis amplius eo qui misereatur esse proximum, si Hierosolymitae civi non sacerdos, non levita ex eadem gente, imo in eadem urbe nati et nutriti, sed exterae gentis accola, quia magis misertus est, factus est proximus. Sacratiore autem intellectu, quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum, quasi Dominum Deum nostrum: diligamus quasi proximum: nihil enim tam proximum quam caput membris: diligamus etiam eum qui imitator est Christi. Hoc est enim quod sequitur:
155.19
Et ait illi Jesus: Vade et tu fac similiter. Id est, ut vere te proximum sicut teipsum diligere manifestes, quidquid vales in ejus vel corporali vel spirituali necessitate sublevanda devotus operare.