Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 120 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
118.8
Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint. Qui propter divitias haereditatis Christi in sanctis, propter panem vitae aeternae, propterque spem coelestium gaudiorum, fletus, esuriem paupertatemque pati desiderat, beatus est. Multo autem beatior, qui has inter adversa virtutes servare non trepidat: quia, odiant licet homines corde nefando, dilectum cor Christo laedere nequeunt; separent, et synagoga depellant, Christus invenit et confirmat; exprobrent nomen crucifixi, ipse commortuos sibi conresuscitat, et consedere facit in coelestibus.
118.9
Et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis. Nomen vestrum quod dicit, nomen Christianorum significat, quod a gentilibus Judaeisque saepissime quantum ad ipsos memoriae abrasum, et ab hominibus est ejectum, nulla jam existente causa odii, nisi propter Filium hominis, quia, videlicet, nomen Christi credentes suum voluerint facere cognomen, atque ideo nominis summi persecutores, hominum non immerito nomine notantur. Beati, inquit, eritis, cum vos oderint homines, docens eos ab hominibus insectandos, sed ultra homines esse beandos.
118.10
Gaudete in illa die, et exsultate; ecce enim merces vestra multa est in coelo. Non hoc a quolibet patiente, sed ab eo qui supernae tantum mercedis intuitu patitur praeceptum potest impleri, ut, scilicet, inter odia cordium, inter probra linguarum, inter ipsas persequentium manus, aequali, imo laetiori adhuc, corde versetur. Non ad hoc nostri similes valent, sed eorum qui ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Qui ergo multa in terris pro Christo sustinet adversa, multa in coelis a Christo recipiet dona. Caeterum quanta ab Elia verborum jacula falsi sustinuere prophetae, quos deridens aiebat: Clamate voce majore, deus enim est Baal, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur! Quantam dedere stragem qui octinginti simul et quinquaginta sunt interempti! Verum quia Baal et non Christus in causa erat, nec irrisi gaudebant, nec occisi palmam, sed poenam meruere perennem.
118.11
Secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Bene exemplo adhortatus est, quia vera dicentes, solent persecutionem pati. Nec tamen ideo prophetae antiqui timore persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt. Notandum sane quia sicut Matthaeus per octo quas posuit beatitudines, octavam spei nostrae perfectionem, quae resurrectionis gloria dedicatur, insinuat, ita Lucas per quatuor virtutes amplectitur cardinales. Beati enim pauperes, qui per temperantiam a mundi refrenantur illecebris. Beati esurientes, qui, sua fame commoniti, esurientibus esse miserandum, et ipsi per justitiam miserentur ut valent. Nam eleemosynam qua Christo non nostra donamus, sed sua reddimus, justitiam recte dici testatur Psalmista, qui ait: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Justitia est enim qua sua cuique tribuimus, nemini quidquam debentes, nisi ut invicem diligamus,. Beati qui per prudentiam inter bonum dignoscentes et malum, occidua flere, et ad aeterna norunt anhelare. Beati qui per fortitudinem fidei omnia valent molesta tolerare. Igitur qui necdum consummatae virtutis arcem conscendere valent, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, quatenus, a bonis paulatim ad meliora progressi, dum consistendi in planitie Domino libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum adhuc edomandis instruendisque cordibus insistit, hoc quasi stans, qui situs est laborantis, affatur; quos vero longo studii spiritalis exercitio promptos jamque dociles invenit, his libertate ac dignitate magistri quasi quietus Salvator residens, mystica quaeque de supernis intimat. Quae spiritalium differentia profectuum in Israeliticae plebis est habitu pulcherrimis expressa figuris, ubi vulgus omne quibuslibet vestibus utens, in quatuor angulis palliorum hyacinthinas sibi fimbrias est facere praeceptum; sacerdotes quatuor habere vestes totidem mysticis coloribus mira varietate distinctas; pontifices et ea quae sacerdotes, et alia quatuor indumenti genera colorum quidem eorumdem, sed sublimioris gratia dignitatis, et auro interlucente corusca, et patriarcharum atque ipsius Domini nomine redimita gestare. Quae per singula vel exponere, vel solum proponere, proprii industriam spectat operis.
119
HOMILIA LXX. IN EADEM SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM.
119
Hodie, dilectissimi, omnium sanctorum sub una solemnitatis laetitia celebramus festivitatem, quorum societate coelum exsultat, quorum patrociniis terra laetatur, triumphis Ecclesia facta coronatur, quorum confessio quanto in passione fortior, tanto est clarior in honore, quia dum crevit pugna, crevit et pugnantium gloria, et martyrii triumphus multiplici passionum genere adornatur, perque graviora tormenta graviora fuere et praemia, dum catholica mater Ecclesia, quae per totum orbem longe lateque diffusa est, in ipso capite suo Christo Jesu edocta est contumelias, cruces et mortem, non timere, magis magisque roborata, non resistendo, sed perferendo, universos quos agmine inclyto carcer poenalis inclusit, pari et simili calore virtutis, ad gerendum certamen, gloriam triumphalem inspiravit. O vere beata mater Ecclesia, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam vincentium gloriosus martyrum sanguis exornat, quam inviolata confessionis candida induit virginitas. Floribus ejus nec rosae nec lilia desunt. Certent nunc charissimi singuli, ut ad utrosque honores amplissimam accipiant dignitatem, coronas vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas, in coelestibus castris pax et acies habens flores suos, quibus milites Christi coronantur. Dei enim ineffabilis et immensa bonitas, etiam hoc praevidit, ut laborum quidem tempus et agonis non extenderet, ne longum faceret, aut aeternum, sed breve, et, ut ita, dicam, momentaneum, ut in hac brevi et exigua vita agones essent et labores, nulla vero quae aeterna est, corona et praemia meritorum, ut labores quidem cito finirentur, meritorum vero praemia sine fine durarent, ut post hujus tenebras visuri essent candidissimam lucem, et accepturi majorem passionum cunctarum acerbitatibus beatitudinem, testante hoc idem Apostolo, ubi ait: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis; quam laxo sinu de praelio revertentes civitas coelestis excipit, de hoste prostrato trophaea ferentibus occurrit. Cum triumphantibus viris et feminae veniunt, qui cum saeculo sexum quoque vicerunt, et, geminata gloria militiae, virgines cum pueris, teneros annos virtutibus transeuntes; sed et caetera fidelium turba aulae perpetuae regiam intravit, qui sinceritatem fidei inconcussis praeceptorum coelestium disciplinis unita pace observaverunt. Ergo agite nunc, fratres, adgrediamur iter vitae, revertamur ad civitatem coelestem, in qua scripti sumus, et cives decreti. Non sumus hospites, sed cives sanctorum et domestici Dei, etiam illius haeredes, cohaeredes autem Christi: hujus nobis urbis januas aperiet fortitudo, et fiducia latum praebebit ingressum. Consideremus ergo inclytam urbis illius felicitatem, in quantum considerare possibile est; ut enim vere est, comprehendere nullus sermo sufficiet. Dicitur de ea in quodam loco sic, quod« aufugiet ibi dolor, et tristitia et gemitus. Quid hac vita beatius, ubi non est paupertatis metus, non aegritudinis imbecillitas? Nemo laedetur, irascetur nemo; nemo invidet, cupiditas nulla exardescit; nullum ibi desiderium honoris pulsat, aut potestatis ambitio; nullus ibi diaboli metus, insidiae daemonum nullae, terror gehennae procul; mors neque corporis neque animae, sed immortalitatis munere vita jucunda; nulla erit tunc usquam discordia, sed cuncta consona, cuncta convenientia, quia omnium erit sanctorum una concordia, pax cuncta et laetitia continet. Tranquilla sunt omnia et quieta, jugis splendor, non iste qui nunc est, sed tanto clarior, quanto felicior, quia civitas( ut legitur) illa non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Ibi sancti fulgebunt ut stellae in perpetuas aeternitates, et sicut splendor firmamenti qui erudiunt multos. Quapropter nox ibi nulla, nullae tenebrae, concursus nubium nullus, nec frigoris aut ardoris asperitas ulla; sed talis quaedam erit rerum temperies, qualem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, nisi illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in libro vitae; qui et laverunt stolas in sanguine agni, et sunt ante sedem Dei, serviuntque ei die ac nocte. Nec est senectus ibi, nec senectutis miseria, dum omnes occurrunt in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Verum super haec omnia est consociari angelorum et archangelorum coetibus, thronis etiam et dominationibus, principatibus et potestatibus, omniumque coelestium supernarum virtutum contuberniis perfrui, et intueri agmina sanctorum splendidis sideribus micantia, patriarcharum fide fulgentia, prophetarum spe laetantia, apostolorum in duodecim tribus Israel orbem judicantia, martyrum purpureis victoriae coronis lucentia, virginum quoque coruscantia serta gestantes inspicere. De rege autem, qui horum medius residet dicere, vox nulla sufficiet; effugit enim omnem sermonem, atque omnem sensum humanae mentis excedit decus illud, illa pulchritudo, illa virtus, illa gloria, illa magnificentia, illa majestas. Ultra enim omnem sanctorum est gloriam ipsius inaestimabilem adipisci conspectum, et splendore majestatis ejus irradiari. Sic enim quotidie oporteret nos tormenta perferre, sic ipsam gehennam parvo tempore tolerare, ut Christum videre possimus in gloria venientem, et sanctorum numero sociari. Nonne erat dignum pati omne quod triste est, ut tanti boni tantaeque gloriae participes haberemur?» Quae erit illa, fratres charissimi, justorum gloria, quam grandis sanctorum laetitia, cum unaquaeque facies fulgebit ut sol, cum ordinibus distinctis populum suum Dominus in regnum Patris sui coeperit recensere, et meritis atque operibus singulorum praemia promissa restituere; pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna praestare; adducere sanctos in visionem paternae gloriae, et facere in coelestibus consedere, ut sit Deus omnia in omnibus, et aeternitatem quam amatoribus promisit suis, et immortalitatem largiri, ad quam eos sanguinis sui vivificatione reparavit; denuo ad paradisum reducere, regnum coelorum fide et veritate suae pollicitationis aperire. Haec haereant firmiter sensibus nostris, haec intelligantur plena fide, haec corde toto diligantur, haec indesinentium operum magnanimitate acquirantur. Res posita est in potestate facientis, quia regnum coelorum vim patitur. Res ista, o homo, id est, regnum coeleste, aliud non quaerit pretium nisi te ipsum; tantum valet, quantum es tu; te da, et habebis illam. Quid turbaris de pretio? Christus semetipsum tradidit, ut acquireret te regnum Deo Patri, ita et tu teipsum da, ut sis regnum ejus, ac non regnet peccatum in mortali tuo corpore, sed spiritus in acquisitionem vitae. Ad hanc igitur operum salutarium delectet nos pervenire palmam. Libenter ac prompte certemus omnes in agone justitiae, Deo et Christo spectante curramus, et qui saeculo et mundo majores esse jam coepimus, cursum nostrum nulla saeculi cupiditate tardemus. Si expeditos, si celeres in hoc operis agone currentes dies nos ultimus invenerit, nusquam Dominus meritis nostris deerit remunerator. Qui coronam in persecutione purpuream pro passione donabit, ipse in pace vincentibus pro justitiae meritis dabit et candidam. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, et tamen fidei et justitiae meritis honorati, inter patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum congregatur convivium, quisquis fidelis, et justus et laudabilis, invenitur. Memores esse debemus voluntatem, non nostram, sed Dei, facere debere, quia qui fecerit ejus voluntatem, manet in aeternum, quomodo et ille manet in aeternum: Quapropter, charissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, charitate perfecta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, conservantes fortiter dominica mandata: in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam; modestiam in humilitate, diligentiam in administratione; vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus; in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum desit in nobis. Haec sunt enim vestigia quae nobis sancti quique revertentes in patriam reliquerunt, ut, illorum semitis inhaerentes, sequeremur et gaudia. Patriam quoque nostram paradisum cum illis computemus, parentes patriarchas jam habere coepimus, quid non properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus nos illic charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorumque frequens nos et copiosa turba desiderat( jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita); ad eorum complexum et conspectum venire, quanta et illis et nobis in commune laetitia est, qualis illic coelestium voluptas conservorum societate exspectantium, quam summa et perpetua felicitas! Illic apostolorum gloriosus chorus, illic prophetarum exsultantium numerus insignis, illic martyrum populus innumerabilis ob certaminum victoriam coronatus, illic clarissima virginum turba laetatur, illic etiam confessorum fortitudo laudatur. Sed et illorum remunerationi censentur, qui, praecepta dominica servantes, ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos si venire delectat, avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, et cito ad Christum venire contingat: eum per hujus itineris ducem habeamus salutis auctorem, lucis principem, laetitiae largitorem, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente et spiritu sancto.
120
HOMILIA LXXI. IN EADEM SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM.
120
Legimus in ecclesiasticis historiis quod sanctus Bonifacius, qui quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopatum tenebat, suis precibus a Phoca Caesare impetraret donari Ecclesiae Christi templum Romae, quod ab antiquis Pantheon ante vocabatur, quia hoc quasi simulacrum omnium videretur esse deorum; in quo, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genitricis, atque omnium martyrum Christi, ut, exclusa multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum a fidelibus in memoria haberetur; et plebs universa in capite Kalendarum Novembrium, sicut in die natalis Domini, ad ecclesiam in honore omnium sanctorum consecratam conveniret, ibique missarum solemnitate a praesule sedis apostolicae celebrata, omnibusque rite peractis, unusquisque in sua cum gaudio remearet. Ex hac ergo consuetudine sanctae Romanae Ecclesiae, crescente religione Christiana, decretum est ut in Ecclesiis Dei, quae per orbem terrarum longe lateque construuntur, honor et memoria omnium sanctorum, in die qua praediximus, haberetur, ut quidquid humana fragilitas per ignorantiam, vel negligentiam, seu per occupationem rei saecularis, in solemnitate sanctorum minus plene peregisset, in hac observatione solveretur, quatenus, eorum patrociniis protecti, ad superna populorum gaudia pervenire valeamus. Beata Dei genitrix, et semper virgo Maria, templum Domini, sacrarium Spiritus sancti, virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum, praesentis solemnitatis diei, cum suis virginibus, expers nullo modo credenda est, quae Dei populum faciendo monebat spernere perituri luxus saeculi, a lenocinio mortalis naturae declinare, carnis pudicitiam, cum virginitatis honore, intra cordis hospitalia observare, eamque omnium virtutum reginam, et fructum salutis perpetuae: sociam quoque esse angelorum suis affirmabat exemplis, ita ut innumerabilis utriusque sexus multitudo ejus sequeretur vestigia, et, relictis nuptiarum copulationibus, spretaque liberorum propagine, sponso qui in coelis est, perenni mente, actu, habitu et gestu, applicare se maluerunt; orationibus non deficiendo instantes, jejuniis adhaerentes, vigilias sacras adamantes, eleemosynas sectantes, pauperes recreantes, nudos vestientes, infirmos visitantes, in tribulatione gaudentes, in verbis calumniae vel contumeliae patientes; in augmento suae profectionis humiles, in damno rerum temporalium Deo gratias agentes. His omnibus et his similibus pro desiderio regni coelestis, et propter spem aeternae remunerationis, ardentissimo amore indesinenter atque libenter insistentes, sic in charitate Dei ac proximorum amore perseverantes, Deo soli vitam finire gaudebant. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quomodo ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia? ipsi honor et gloria in saecula saeculorum, Amen, qui superna coelorum regna spiritibus angelicis ad laudem et gloriam, atque honorem sui nominis ac majestatis in perpetuum miro ordine collocavit. De quibus plura loqui pertimescimus, quia soli Deo scire est quomodo vel quemadmodum eorum invisibilis absque contagione seu diminutione in sua sola puritate consistat natura. Sed tamen novem esse angelorum ordines, ad Dei judicia ac ministeria complenda, testante sacro eloquio, cognovimus, quorum principatus atque potestas subtiliter ac mirabiliter Omnipotentis nutu distinguitur. Alii ex illis ad nos in mundum missi, futura praedicando, perveniunt; alii ad hoc sunt constituti, ut per eos signa et miracula frequentius fiant; alii subjectis angelorum spiritibus praesunt, eisque ad explenda divina mysteria disponendo principantur; alii mira potentia caeteris praeeminent, pro eo quod eis ad obediendum alia angelorum agmina subjecta sunt; alii tanta Divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat; alii tanto perfectiori scientia pleni sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur; alia vero ita Deo conjuncta sunt angelorum agmina, ut inter haec et Deum nulli alii intersint, et tanto magis ardent amore, quanto subtilius claritatem Divinitatis ejus aspiciunt. Talibus, ut diximus, a primordio incipientis vitae beatorum spirituum distinctionibus, superna coelorum regna a Deo Conditore, in perpetuum mirabiliter collocata, subsistunt. Nos ergo, fratres charissimi, antiquorum memoriam praecedentium Patrum, quos ante legem et sub lege, Scriptura sancta demonstrante, cognovimus, ad hoc tantummodo proferimus, ut facilius intelligere valeatis quanta vel qualis sit hujus sacratissimae praesentia diei, quae cum omnibus his de quibus loquimur sine fine constat honesta. Nunc vero revertamur ad eos quos unda baptismatis, et effusio sanguinis Christi, ab errore paterni delicti, a squalore vetustae gentilitatis, in novo testamento, per gratiam Spiritus sancti, abluendo purgavit; quorum oculi beati, qui Christum in carne venientem videre meruerunt. Hujus tam praeclarae visionis Joannes Baptista, qui eodem angelo, quo Christus denuntiante conceptus est, in exordio praedicationis atque baptismatis primatum tenebat, qui Jesum peccata mundi tollentem, videndo agnovit, ac digito demonstravit, quo inter natos mulierum non surrexit major, Christo attestante. Qui merito praecursor Domini, praeco judicis, propheta Altissimi, nuncupatur; qui nondum editus, Christum mundo venturum prophetavit, et ad redemptionem animarum ad inferos descendentem gloriosa praecucurrit passione. Huic athletae Dei electo concordat duodenus apostolorum numerus, quos a primis miraculorum virtutibus, ad componendum novae fidei fundamentum, erigendumque adhuc tenerae statum Ecclesiae divina Providentia, ex omnibus quos capiebat mundus, elegit, ut in omnem terram sonus eorum praedicationis exiret, et in fines orbis terrae eorum verba procederent. Qui verae viti, id est, Christo tanquam palmites adhaerentes, quorum fructus in sempiternum permanens non marcescit: quibus ipse Dominus locutus est dicens: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Et iterum: Jam non dicam vos servos, sed amicos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus; vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis. Et quodcunque ligare voluissent super terram, ligatum esse et in coelis; et quodcunque solverent super terram, solutum esse in coelis promisit. Et iterum, cum venisset ad judicandum saeculum, eos super sedes duodecim esse sessuros, et secum judicaturos orbem terrae praedixerat. Talibus, ut credimus, patronis haec dies subjecta declaratur. His subjectum est triumphale martyrum nomen, qui per diversa tormentorum genera Christi passionem non lacessantibus praecordiorum mentibus imitabantur. Alii ferro perempti, alii flammis exusti, alii flagris verberati, alii vectibus perforati, alii cruciati patibulo, alii pelagi periculo subjecti, alii vivi decoriati, alii vinculis mancipati, alii linguis privati, alii lapidibus obruti, alii frigore afflicti, alii fame cruciati; alii vero, truncatis manibus, sive caeteris caesis membris, spectaculum contumeliae in populis nudi propter nomen Domini portantes. Hi sunt triumphatores et amici Dei, qui, contemnentes sceleratorum jussa principum, modo coronantur et accipiunt palmas laborum, qui fundati erant supra firmam petram, id est, Christum. De talibus et hujusmodi Apostolus, mente compunctus, ingemiscens ait: Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres. Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, et caetera. Et beatus papa Gregorius, in expositione cujusdam Evangelii, de istiusmodi bellatoribus querimoniam faciendo:« Ecce, inquit, electi Dei carnem domant, spiritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus coruscant; praesentia despiciunt, aeternam patriam cum vocibus moribusque praedicant: eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta pertingunt. Occidi possunt, et flecti nequeunt; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est; in paucis vexati, in multis bene disponentur; quomodo Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausta hostiam accepit illos.» Nunc ergo martyrum Christi certamina atque victorias audivimus, eis nimirum hunc diem tantum credimus sanctificatum, quantum in semetipsis ut sanctificaretur laborare per tormenta non cessavere; Christi vero sacerdotibus atque doctoribus, sive confessoribus, hujus festivitatem diei non ignotam esse credimus, qui corda fidelium spiritaliter quasi imbribus irrigant coelestibus, ut feliciter proferre immarcescibilem bonorum operum possint fructum, qui talenta sibi credita non solum reddere, verum etiam cum usura sine fraude amplificare procuraverunt; qui bonum, quod per gratiam Spiritus sancti intelligendo didicere, non sibimet tantummodo profuturum, sed et aliis subjectorum mentibus, secundum Apostoli praeceptum, arguendo, obsecrando, increpando, curamque faciendo, inserere nitebantur. Quorum mens lucidissima, manus vero plenae sunt munditia, eo quod in mensa altaris sacrosancta Christi corporis et sanguinis mysteria celebrantes, et in sui cordis penetralibus hostiam vivam Deoque placentem, id est, semetipsos sine macula atque admistione pravi operis offerre non desistant; et licet persecutorum non sensissent gladium, tamen per vitae meritum Deo digni martyrio non privantur, quia martyrium non sola sanguinis effusione, sed abstinentia peccatorum, et exercitatione Dei praeceptorum perficitur. Nos ergo, fratres charissimi, tantorum patrocinia intercessorum, de quibus locuti sumus, tota mentis intentione quaeramus, ut per temporalia festa quae gerimus, eorum meritis intercedentibus, ad aeterna pervenire valeamus. Transeunt cuncta quae temporaliter festa celebrantur; et ideo curate, qui his solemnitatibus interestis, ne ab aeterna solemnitate separemini. Quid prodest interesse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum? Nolite ergo pensare in vobis transitoria, quae possidetis, sed considerate quid estis. Ecce mundus, qui diligitur, fugit. Sancti isti, quorum hodie mentionem facimus, florentem mundum mentis despectu calcaverunt. Tunc enim erat vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in diuturna pace; et tamen cum in seipso floreret, jam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce jam in seipso mundus aruit, et adhuc in nostris cordibus florescit. Ubique desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus replemur, et tamen caeca mente carnales concupiscentias, ipsas ejus amaritudines amamus. Fugientem sequimur, labenti inhaeremus; cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. Aliquando nos mundus retraxit a Deo, nunc tantis plagis plenus est, ut ipse jam nos mundus mittat ad Dominum. Pensate ergo quia nulla sunt quae temporaliter currunt, finis enim temporalium ostendit quia nihil sit quod transire potest. Casus rerum indicat quia res transiens et tunc prope nihil fuit, cum stare videretur. Haec igitur vobiscum agite, haec in mente sedula cogitatione versate; etsi adhuc hic tenemur in infirmitate corporis, tamen ad eos de quibus loquimur toto corde tendamus, ut cum ipsis postmodum in aeterno saeculo gaudere mereamur, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
121.1
HOMILIA LXXII. IN DIE SANCTO UNIUS APOSTOLI.
121.1
LUC. IX. MATTH. X. MARC. III. In illo tempore, convocatis Jesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent, et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos, etc.
121.2
Concessa primum potestate signorum, misit praedicare regnum Dei, ut promissorum magnitudini attestaretur etiam magnitudo factorum, fidemque vel bis daret virtus ostensa, et nova facerent quia nova praedicarent. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt, qui vitam virtutum tenent, et signa virtutum non habent, quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam, juxta Magistri gentium vocem, linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus.
121.3
Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Solet quaeri quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus: Et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda; sicut sub alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est, Deus neminem tentat, et sub alia de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Illa seductionis est, haec probationis. Utrumque ergo accipiendum est, a Domino apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum, et caetera, continuo subjecit: Dignus est enim operarius cibo suo. Unde satis ostendit cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quo necessaria non sint sustentationi hujus vitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus Evangelium credentibus annuntiarent. Clarum autem haec non ita praecepisse Dominum tanquam evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus annuntiant Evangelium, sed potestatem dedisse in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est; cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de suo jure cedere. Hoc ergo ordinans Dominus quod eum ordinasse dicit Apostolus, iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit Nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc, attendo: Dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et illustravit unde haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dicit: Ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, ut intelligatur quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Quod vero secundum Marcum non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet, dicens et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet, nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Aliter, in duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum, non quo in locis Scythiae, et glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus, sed quo in tunica vestimentum intelligamus, ne, alio vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus.
121.4
Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis jura custodiant, alienum a praedicatore regni coelestis astruens, cursitare per domos, et inviolabilis hospitii jura mutare. Nec otiose secundum Matthaeum domus, quam ingrediantur apostoli, legenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat.
121.5
Et quicunque non receperint vos, exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sint in civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium qui Evangelium spreverint; allegorice autem qui verbo humiliter intendunt, si quibus ut homines terrenae levitatis naevis obscurantur, per ea mox quae recipiunt evangelicae praedicationis vestigia purgantur. Qui vero perfidia, vel negligentia, vel etiam studio, contemnunt, horum vitanda communio, fugienda synagoga censetur; excutiendus pedum pulvis, ne gestis manibus, et pulveri comparandis, mentis castae vestigium polluatur.
121.6
Egressi autem circumibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. Quid evangelizarent, vel quomodo curarent apostoli, Marcus exponit plenius. Praedicabant, inquit, ut poenitentiam agerent, et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabant. Dicit et Jacobus: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et si in peccatis sit, dimittentur ei. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem esse contraditum, ut pontificali benedictione consecrato oleo perungantur aegroti. Praedicabant autem, ut poenitentiam agerent; et supra, Misit illos, inquit, evangelizare regnum Dei. Quia, videlicet, utrumque, juxta Joannis Baptistae, vel ipsius Salvatoris, exemplum praedicabant. Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Regni enim coelorum januis propinquare est, de his quemque quibus ab eo discesserat poenitere.
122.1
HOMILIA LXXIII. IN FESTO MARTYRUM.
122.1
LUC. XII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil enim opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur, et quid in aure locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis, etc.
122.2
Ad hoc fermentum pertinent omnia quae recumbens apud Pharisaeum superius disputaverat Dominus, de quo et Apostolus praecipit: Itaque epulemur non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis. Nam sicut modicum fermenti totam farinae cui injicitur massam corrumpit, universamque mox conspersionem suo sapore commaculat, sic nimirum simulatio, cujus semel animum imbuerit, tota virtutum sinceritate et veritate fraudabit.
122.3
Nihil autem opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Et quomodo in praesenti saeculo multorum diu latet hypocrisis? Ergo de futuro tempore intelligendum, quando judicabit Deus occulta hominum. Nam sicut unus amicorum beati Job verissime dixit: Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritae ad instar puncti, si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. In fine, inquit, perdetur, qui in principio florere videbatur. Est ergo sensus: Attendite ne aemulemini simulatores, quia veniet profecto tempus in quo et vestra virtus omnibus et eorum reveletur hypocrisis. Verum quod sequitur:
122.4
Quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur, et quod in aure locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis: non solum in futuro, et quando cuncta cordium abscondita proferentur ad lucem, sed in praesenti tempore potest congruenter accipi, quoniam quae inter tenebras quondam pressurarum carcerumque umbras vel locuti vel passi sunt apostoli, nunc clarificata per orbem Ecclesia lectis eorum Actibus publice praedicantur. Sane quod ait, Praedicabitur in tectis, juxta morem provinciae Palaestinae loquitur, ubi solent in tectis residere; non enim tecta nostro more culminibus sublimata, sed plano schemate faciunt aequalia. Unde lex praecepit ut qui novam domum aedificaret, murum tecti poneret in gyro, ne funderetur ibi sanguis innoxius, labente aliquo, et in praeceps ruente. Et in templi constructione legimus: Texit quoque domum laquearibus cedrinis, et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitis altitudinis. Ergo praedicabitur in tectis, cum cunctis audientibus palam dicetur:
122.5
Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Si persecutores sanctorum occisis corporibus non habent amplius quod contra illos agant, ergo supervacua furiunt insania, qui mortua martyrum membra feris avibusque discerpenda projiciunt, vel in auras extenuari, vel in undas solvi, vel per flammas in cinerem faciunt redigi, cum nequaquam omnipotentiae Dei quin ea resuscitando vivificet obsistere possint.
122.6
Ostendam autem vobis quem timeatis. Timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. Quia duo sunt genera persecutorum, unum palam saevientium, alterum ficte fraudulenterque blandientium, contra utrumque nos munire atque instituere volens Salvator, et supra ab hypocrisi Pharisaeorum attendere, et hic a carnificum caede praecipit non timere, quia, videlicet, post mortem nec horum crudelitas, nec eorum valeat simulatio durare; Domino potius qui semper videat placendum, Dominum qui semper punire vel liberare queat esse timendum.
122.7
Nonne quinque passeres veneunt dipondio? Et unus ex illis non erit in oblivione coram Deo. Si minutissima, inquit, animalia, et quae quolibet per aera feruntur volatilia, Deus oblivisci non potest, vos qui ad imaginem facti estis Creatoris, non debetis terreri ab iis qui occidunt corpus, quia qui irrationabilia gubernat, rationabilia curare non desinit. Dipondius quo quinque passeres veneunt, id est, venduntur, genus est ponderis levissimi ex duobus assibus compositi. Quaerit fortasse aliquis quomodo dicat Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? cum utique bos passere pretiosior existat. Sed aliud cura, aliud vero est scientia. Denique numerus capillorum, de quo consequenter ait:
122.8
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt, non in actu computationis, sed in facultate cognitionis accipitur. Non enim sollicitam Deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia, quasi numerata sunt omnia. Bene autem numerata dicuntur, quia quae volumus servare, numeramus. Ubi immensam Dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat affectum, quod nil nostrum lateat Deum, et parva etiam otiosaque dicta ejus scientiam non fugiant. Derident intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco, qui carnis resurrectionem negant, quasi nos ipsam terrenam materiam, quae discedente anima fit cadaver, ita resurrectione reparandam dicamus, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin si capillis capitis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties depressit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus, occurrit informositas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerit resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat.
122.9
Nolite ergo timere, multis passeribus pluris estis. Non plures estis legendum est, quod ad comparationem numeri pertinet; sed pluris estis, hoc est, majoris apud Deum meriti, dignitatis et aestimationis, quam innumera passerum vel corpora vel genera computamini.
122.10
Dico autem vobis: Omnis quicunque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. Respicit ad superiora, ubi dictum est operta quaelibet et abscondita esse revelanda, concludens hanc revelationem non in vili quolibet conciliabulo, sed in conspectu supernae civitatis aeternique Regis ac Judicis agendam. Et ne ex eo quod ait, eos qui se negaverint esse denegandos, una cunctorum, hoc est, eorum qui studio, et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, conditio putaretur, continuo subjecit:
122.11
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. Qui scandalizatur carne mea, me hominem tantum arbitrans, quod filius sim fabri, et fratres habeam Jacobum, et Joseph et Judam, et homo vorator ac vini potator sim, talis opinio a blasphemia quanquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam propter corporis utilitatem; qui autem manifeste intelligens opera Dei, cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia, calumniatur, et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur, neque in praesenti saeculo, neque in futuro. Non quod negemus et ei, si poenitentiam agere possit, posse dimittit ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire; sed quod ipsi Judici et largitori veniae credentes, qui et se poenitentiam semper accepturum, et hanc blasphemiam nunquam dicit esse remittendam, credamus hunc blasphemum exigentibus meritis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae poenitentiae fructus esse perventurum, juxta quod Joannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis verissime scripsit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur et sanem illos. Quidam sane volunt illum dicere verbum, vel blasphemare in Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiae ubi in Spiritu sancto fit remissio peccatorum, corde impoenitente resistit, dicentes unum esse suffugium, ne sit irremissibilis blasphemia, cor impoenitens caveatur. Quorum multis sententia nequaquam firma videtur, quia videlicet quisquis unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistit, sive ille Judaeus, seu gentilis, sive etiam haereticus sit, potest utique remissionem habere peccatorum in Spiritu sancto, si ad unitatem Ecclesiae corde poenitenti refugerit. Sed dicunt: Quandiu corde impoenitenti quis spiritui gratiae resistit, tandiu non habet remissionem. At illi objiciunt hanc conditionem in cunctis constare criminibus. Quomodo enim quandiu quis fornicationem, idololatriam, adulterium, masculorum concubitum, furtum, caeteraque flagitia gesserit, non habet haereditatem in regno Christi et Dei; his vero criminibus abdicatis, potest ablui, sanctificari, justificari in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri; ita, inquit, etiam impoenitens, quandiu cor impoenitens habuerit, non potest habere veniam; mox vero ut poenituerit, consequitur et veniam, nulloque discrimine impoenitentia caeteris obligatior aut irremissibilior invenitur esse peccatis, quae in similitudinem scelerum caeterorum usque ad poenitentiam manens, mox acta poenitentia delebitur; sola autem blasphemia in Spiritum sanctum qua quisque in similitudinem diaboli et angelorum ejus contra conscientiam suam majestatem Deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti, sicut evangelista Marcus evidenter exponit, qui, posito hoc Domini testimonio, subjunxit atque ait, quoniam dicebant: Immundum spiritum habet. Nam neque hi qui Spiritum sanctum non esse, neque qui hunc esse quidem, sed Deum non esse, neque qui hunc Deum quidem esse, sed Patre Filioque minorem credunt et confitentur, quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti faciunt, hoc irremissibilis blasphemiae crimine tenentur. Quapropter principes Judaeorum proprie, et quique similis invidiae peste corrupti majestatem blasphemant, sine fine peribunt.
123.1
HOMILIA LXXIV. IN FESTO MARTYRUM.
123.1
LUC. XXI. MATTH. X. MARC. XIII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum audieritis praelia, et seditiones, nolite terreri, etc.
123.2
Pensanda sunt verba Redemptoris nostri, per quae nos aliud interius, aliud exterius passuros denuntiat. Praelia quippe ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Quae utraque a tempore dominicae passionis in populo Judaeorum, qui sibi pro Salvatore seditiosum latronem elegit, satis superque constat abundasse. Sed his praecurrentibus apostoli ne terreantur, ne Hierosolymam Judaeamque deserant, admonentur. Quia, videlicet, non statim finis, qui in quadragesimum potius differendus sit annum, id est, desolatio patriae supremumque urbis ac templi sequatur excidium.
123.3
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames. Constat haec ante finem desolationis templi, hoc est, tempore Judaicae seditionis ad litteram contigisse. Potest autem regnum contra regnum, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, etiam in haereticis intelligi, qui, contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.
123.4
Terroresque de coelo, et signa magna erunt. Et haec tempore eodem completa quisquis Josephi Historiam legerit, inveniet.« Nam et stella gladio similis( ut perhibet) per annum totum supra Hierosolyma pendens infausto trepidos cives portento terrebat; et currus itidem equitesque armati per aera discurrere, ac morem bellantium imitari per dies quadraginta sunt visi. Sed et vitula sacrificiis admota inter immolantium manus enixa est agnam.» Quo autem haec merito contigerint, protinus subinfertur, cum dicitur:
123.5
Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum. Haec quippe Judaicae genti vel sola, vel maxima causa exitii fuerat, quia post Domini Salvatoris occisionem, nominis quoque ejus praecones simul et confessores impia crudelitate vexavit.
123.6
Continget autem vobis in testimonium. Testimonium, videlicet, quorum, nisi eorum, qui aut persequendo mortes inferunt, aut videndo non imitantur? Mors quippe justorum bonis in adjutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant. Sed auditis tot terroribus turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adjungitur, cum protinus subinfertur:
123.7
Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ac si aperte membris suis infirmitatibus dicat: Nolite terreri, nolite pertimescere. Vos ad certamen acceditis, sed ego praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor.
123.8
Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum. Minorem dolorem mala ingerunt, quae ab extraneis inferuntur; plus vero in nobis ea tormenta saeviunt, quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis. Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur:
123.9
Et capillus de capite vestro non peribit. Scimus quia caro incisa dolet, capillus non dolet incisus. Ait ergo martyribus suis: Capillus de capite vestro non peribit, videlicet, aperte dicens: Cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Aliter: Capillus de capite discipulorum Domini non peribit, quia non solum fortia quaeque gesta vel dicta sanctorum, de quibus dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum, sed et volatilis( ut ita dicam) ac tenuissima cogitationum fidelium superficies, quae de occulta cordis radice, quasi de cerebro caesaries, exit, apud justum Judicem conservata digna mercede donabitur. Unde recte Propheta, ut bonorum etiam cogitatuum merita Domino quam sint accepta demonstret: Et reliquiae, inquit, cogitationum diem festum agent tibi. Unde etiam Nazareni in lege tempore consecrationis comam nutrire jubentur, et novacula super caput Samuel non ascendisse perhibetur. At contra mulier captiva, ut viro Israelitae nubere queat, mundatus a lepra, ut Ecclesiae communicare mereatur, omnes sui corporis pilos praecipiuntur eradere, quia, videlicet, omnis sapientium cogitatio, quae bona placens et perfecta est, salvatur in perpetuum, et apud Dominum est merces ejus; stultorum vero pravorumque quasi Dei aspectibus indigna radix, operum cogitatio poenitendo debet excidi.
123.10
Et in patientia vestra possidebitis animas vestras. Idcirco possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus; jus vero animae a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. Custodem igitur conditionis vestrae patientiam Dominus esse monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Patientia autem vera est, aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore moveri. Nam qui sic proximi mala portat, ut tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit.
124.1
HOMILIA LXXV. IN FESTO UNIUS MARTYRIS.
124.1
LUC. IX. MATTH. X. MARC. VIII. JOAN. XII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam, etc.
124.2
Pulchre posuit ad omnes, quia superiora quae ad fidem dominicae nativitatis vel passionis pertinent, cum solis seorsum discipulis egit. Tunc autem nosmetipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur, quo per novitatem vocamur. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui supra ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sed jam qui se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt, in quibus crescat. Nam protinus adjungitur:
124.3
Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerit, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, nunc in compassione proximi audiamus crucem mentis. Ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Sed in utraque crucis bajulatione notandum quod hanc et quotidie tollere, et ea sumpta Dominum sequi jubemur.
124.4
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam propter me, salvam faciet eam, ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas. Quis enim nesciat, quod frumentum cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde viridescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis. Redemptor noster ipsa ejus tempora designavit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur:
124.5
Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore, quia licet vivere, libet etiam ambire. Plerumque autem labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce. Sed huic quoque vulneri congruum subjungitur medicamentum, cum Dominus dicat:
124.6
Nam qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris et sanctorum angelorum. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos jam Dominus et sermones ejus non erubescimus, quia aperta eum voce confitemur; quibus ego respondeo, quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli, qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Et tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles, substantiis nudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi; pacis autem tempore, quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare; si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale, dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit.
124.7
Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Regnum Dei hoc loco praesens Ecclesia vocatur, et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi hujus gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito promissionem veniret? Nisi quia discipulis rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari, quibus videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelibus in coelo praesumatur. Quod si regnum Dei in hac sententia futuram in coelis beatitudinem velimus accipere, et hoc quidam de astantibus non post multos dies in monte viderunt, scilicet, ut manentis gaudii contemplatione, tametsi raptim delibata, modestius instantia saeculi transeuntis adversa tolerarent. Decentissimo sane verbo sanctos mortem gustare testatur, a quibus nimirum mors corporis libando gustatur, vita animae possidendo tenetur.
125.1
HOMILIA LXXVI. IN FESTO UNIUS MARTYRIS.
125.1
LUC. XIV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus, etc.
125.2
Percontari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui jubemur et inimicos diligere. Et certe de uxore Veritas dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Et Paulus ait: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam( Coloss II). Ecce discipulus uxorem diligendam praecipit, cum magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. Nunquid aliud judex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul et odisse possumus et diligere? Si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt et quo proximos novimus, diligamus, et quo adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, dicens: Adhuc autem et animam suam. Tunc etenim bene animam nostram odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Hoc ipsum vero animae odium qualiter exhiberi debeat, subdendo Veritas manifestat, dicens:
125.3
Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini bajulamus, unde per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum vero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria, exhibent; et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter, impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas faveant. Hi itaque crucem quidem videntur ferre, sed Dominum non sequuntur. Unde et recte haec eadem Veritas dicit: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Bajulare etenim crucem, et post Dominum ire, est vel carnis abstinentiam vel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem bajulat, sed ire post Dominum recusat. Quia vero sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adjungitur, cum dicitur:
125.4
Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii, sunt si habeat ad perficiendum? Omne quod agimus, praevenire per studium comparationis debemus. Ecce enim, juxta Veritatis vocem, qui turrim aedificat, prius aedificii sumptus parat. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, prius nos praeparare ad adversa hujus saeculi debemus. Hoc enim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construitur, coeleste autem aedificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus; ad istud sumptus facimus, si et habita relinquamus. Considerandum vero quod dicitur:
125.5
Ne posteaquam posuerit fundamentum, et non poterit perficere, omnes qui viderint incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Quia, juxta Pauli vocem, spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus. Et in omne quod agimus considerare occultos adversarios nostros debemus, qui semper nostris operibus intendunt, semper ex nostro defectu gratulantur. Quos Propheta intuens, ait: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei. In bonis enim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. Sed quia de construendo aedificio comparatio data est, nunc ex minori ad majus similitudo subditur, ut ex rebus minimis majora pensentur. Nam sequitur:
125.6
Aut quis rex iturus committere bellum adversum alium regem, non sedens prius cogitat, si posset cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Rex contra regem ex aequo venit ad praelium, et tamen si se perpendit non posse sufficere, legationem mittit, et ea quae pacis sunt postulat. Quibus ergo nos lacrymis sperare veniam debemus, qui in illo tremendo examine cum Rege nostro ex aequo ad judicium non venimus, quos nimirum conditio, infirmitas et causa, inferiores exhibet? Sed fortasse jam mali operis culpas abscidimus, jam prava quaeque exterius declinavimus, nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostrae sufficimus? Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, qui nos vix in solo opere praeparatos simul de opere et cogitatione discutit. Et ideo dum adhuc longe est, legationem mittamus, rogemus ea quae pacis sunt. Longe enim esse dicitur, quia adhuc praesens per judicium non videtur. Mittamus legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara ejus hostias placationis. Haec est nostra legatio, quae Regem venientem placat.
125.7
Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus. Manifestissime Dominus hac conclusione docet quid sit aedificare turrim, vel cum rege fortiore facere pacem: suum, videlicet, esse discipulum. Praeparare autem sumptus ad perficiendam turrim, et mittere legationem ad impetrandam pacem, non esse aliud quam renuntiare omnibus quae possidemus. Inter quae omnia et amor proximorum, de quo praedictum est, et ipsa anima nostra, quam quidam pro temporali hac vita dictam putant, intelligatur necesse est: quam sic possidere ad tempus oportet, ut non nos impediat ab aeterna, si quis eam fuerit auferre minatus. Distat sane inter renuntiare omnibus et relinquere omnia. Paucorum enim perfectorumque est relinquere omnia, curas mundi postponere, solis desideriis aeternis inhiare. Cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus quae possident, hoc est, sic tenere quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo; habere rem temporalem in usu, aeternam in desiderio; sic terrena gerere, ut tamen tota mente ad coelestia tendant.
126.1
HOMILIA LXXVII. IN FESTO CONFESSORUM PRIMA.
126.1
LUC. XI. MATTH. V. MARC. IV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant, etc.
126.2
De seipso Dominus haec loquitur ostendens, etsi supra dixerit nullum generationi nequam, nisi signum Jonae dandum, nequaquam tamen lucis suae claritatem fidelibus occultandam. Ipse quippe lucernam accendit, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit: quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est, sub mensura legis includere, vel intra unius Judaeae gentis terminos voluit cohibere.
126.3
Sed supra candelabrum, inquit, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit, ut qui Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. Qua sententia Judaeorum quoque proceres condemnat, qui signa quaerentes exterius, apertam lucis januam noluerint intrare credendo. Denique praecipit ne opera tantummodo, sed et cogitationes, et ipsas etiam cordis intentiones mundare et castigare meminerint. Nam sequitur:
126.4
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Corpus quippe dicit opera quae palam cunctis apparent; saeculum vero ipsam mentis intentionem, qua operatur, et de cujus merito eadem opera lucis an tenebrarum sint opera, discernuntur, sicut ipse consequenter exposuit, dicens:
126.5
Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Si, inquit, pura rectaque intentione quae potes agere, bona studueris, lucis profecto sunt opera quae facis, etiam si coram hominibus imperfectionis aliquid habere videantur. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Si autem perversa est intentio quae praecedit, pravum est omne opus quod sequitur, quamvis rectum esse videatur.
126.6
Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Hoc est, ne ipsa cordis intentio quae lumen est animae, vitiorum caligine fuscetur, sedula discretione perpende. Juxta quod alibi praecipitur: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit.
126.7
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Totum corpus nostrum omnia nostra opera dicit, quia et Apostolus membra nostra nuncupat quaedam opera quae improbat, et mortificanda praecipit, dicens: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, et caetera talia. Si igitur ipse bonum bona intentione patraveris, non habens in tua conscientia aliquam partem tenebrosae cogitationis, etiamsi contigerit aliquem proximorum tua bona actione noceri, verbi gratia, aut de pecunia quam a te indigens et petens acceperat, facere vel pati aliquid mali, aut de verbo exhortationis, quo errantem corrigere volebas forte perniciosius errare, tu tamen pro tuo simplici et lucido corde, et hic et in futuro lucis gratia donaberis.
127.1
HOMILIA LXXVIII. IN FESTO CONFESSORUM SECUNDA.
127.1
LUC. XII. MATTH. XXIV. MARC. XV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes, etc.
127.2
Quia multos ostenderat Dominus vel in totum saeculo subditos, vel saecularis intuitu commodi Domino servientes, pulchre breviterque suos docet et lumbos praecingere, propter continentiam ab amore rerum saeculariumque et lucernas ardentes habere, ut hoc ipsum vero fine et recta intentione faciant. Aliter lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus; lucernas autem ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus. Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest, si aut is qui bona agit adhuc luxuriae iniquinamenta non deserit, aut is qui castitate praeeminet necdum se per bona opera exercet. Sed et si utrumque agitur, restat ut quisque ille est, spe ad supernam patriam tendat, nequaquam se a vitiis pro mundi hujus honestate contineat, sed totam spem in Redemptoris sui adventu constituat. Unde et protinus subdit:
127.3
Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias quippe Dominus abiit, quia resurgens a mortuis, ascendens in coelum, supernam sibi angelorum multitudinem novus homo copulavit; qui tunc revertitur, cum nobis jam per judicium manifestatur. Bene autem de servis exspectantibus subditur:
127.4
Ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Venit quippe, cum ad judicium properat; pulsat vero, cum jam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. Aperire etenim judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum quem contempsisse se meminit judicem formidat. Qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus judicem sustinet; et cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit. Unde et protinus subditur:
127.5
Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat, qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet. Vigilat, qui servat operando quod credit. Vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate, justi, et nolite peccare. Hinc rursus ait: Hora est jam nos de somno surgere. Sed veniens Dominus quid vigilantibus servis exhibeat, audiamus:
127.6
Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Praecinget se, id est, ad retributionem praeparat; facit illos discumbere, id est, aeterna quiete refoveri. Discumbere quippe nostrum in regno quiescere est. Unde rursum Dominus dicit: Venient et recumbent cum Abraham, et Isaac et Jacob. Transiens autem Dominus ministrat, quia lucis suae illustratione nos satiat. Transit vero dictum est, de judicio ad regnum redit. Vel certe Dominus nobis post judicium transit, qu a ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplationem nos elevat. Et transire ejus est in claritatis suae speculationem nos ducere, cum eum quem in humanitate in judicio cernimus, etiam in divinitate post judicium videmus.
127.7
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Prima vigilia primaevum tempus est, id est, pueritia. Secunda, adolescentia vel juventus, quae auctoritate sacri eloquii unum sunt dicentis: Laetare, juvenis, in adolescentia tua. Tertia autem, senectus accipitur. Qui ergo vigilare in prima vigilia noluit, custodiat vel secundam, ut qui converti a pravitatibus suis in pueritia neglexit, ad vias vitae saltem in tempore juventutis evigilet. Et qui vigilare in secunda vigilia noluit, tertiae vigiliae remedia non amittat, ut qui et in juventute ad vias vitae non evigilat, saltem in senectute resipiscat. Ad excutiendam vero mentis nostrae desidiam, etiam exteteriora damna per similitudinem deducuntur, ut per haec animus ad sui custodiam suscitetur, nam dicitur:
127.8
Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ex qua praemissa similitudine etiam exhortatio subinfertur, cum dicitur:
127.9
Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Nesciente enim patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem dominum domus invenerit dormientem, necat, quia cum ventura damna spiritus minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret, si vigilaret, quia adventum judicis qui occulte animam rapit praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur.
127.10
Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Duo quidem Dominus praemissa parabola monuerat: et se videlicet subito venturum, et illos eum paratos exspectare debere: sed de quo horum, an de utroque Petrus interrogaverit, quisve sibi sociisque suis comparaverit, cum ait: Ad nos dicis, an et ad omnes? non facile patet. Et quidem in eo quod ait, Nos et omnes, non alios quam vel apostolos apostolorumque similes, et caeteros fideles, vel eos, qui, viritim morientes, quotidie sui judicis adventu volentes nolentesque suscipiunt, et eos qui veniente universali judicio vivi sunt in carne reperiendi, significare putandus est. Sed mirum si beatus Petrus dubitavit, vel omnibus quae velint sobrie et juste, et pie vivendum, exspectantibus beatam spem et adventum gloriae magni Dei, qui vult omnes homines salvos fieri, vel inopinatum et singulorum, et omnium, et magnorum et pusillorum, et fidelium et infidelium futurum esse judicium. Unde restat intelligi his jam bene cognitis, ea magis quae nescire forte poterat quaesitum digna duxisse, videlicet, si sublimia illa vitae coelestis instituta, quibus possessa vendere, sacculos qui non veterascerent facere, thesaurum coelo condere, lumbis praecinctis, lucernisque ardentibus vigilare, et Dominum exspectare praeceperat, ad apostolos solum similesque illorum, an et ad omnes qui salvandi sint pertineant. Qui sensus esse quaerentis ex ipsa, ni fallor, Domini responsione declaratur.
127.11
Dixit autem Dominus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Respondens ad interrogata Salvator, primo docet judicium cunctis adfuturum, singulosque juxta meritum operis ac sensus sui capacitatem, praemia vel tormenta nacturos. Deinde quod maxime quaesierat, gratiam virtutum quam mundo attulerit, a singulis, quantum possint, ostendit esse sectandam. Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? Sane quod ait, Quis putas est, difficultatem, non impossibilitatem perficiendae virtutis insinuat, quomodo Psalmista: Quis sapiens, et custodiet haec? non neminem, sed rarum significat. Nam alibi idem verbum non pro difficili, sed pro impossibili posuit: Deus, quis similis erit tibi? id est, nullus. Tu enim solus altissimus super omnem terram.
127.12
Ut det illis in tempore tritici mensuram. Per mensuram tritici exprimitur modus verbi. Alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Moyses a secreto Dei exiens, coruscantem faciem coram populo velat, quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat.
127.13
Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis quia super omnia quae possidet constituet eum. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores meritorum distantia, tanta est et praemiorum. Hos enim adveniens cum vigilantes invenerit, faciet discumbere, et transiens ministrabit eis. Illos autem cum verbi annonam familiae sibi creditae, fideliter prudenterque dispensantes invenerit, supra omnia quae possidet constituet, id est, supra omnia coelestis regni gaudia, non utique ut horum soli Dominum teneant, sed ut eorum abundantius caeteris sanctis aeterna possessione fruantur. Qui enim docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Et Apostolus ait: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina.
127.14
Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere, et inebriari. Sicut in uno fideli dispensatore totus bonorum rectorum quomodo vel vivat, vel remuneretur ordo docetur; sic et in hoc nequissimo servo cunctorum praesulum malorum damnandum pariter opus, et damnatio narratur aeterna; qui, neglecto Domini timore, non modo ipsi luxuriae vacant, sed et subditos injuriis stimulant. Quamvis et typice possit intelligi pueros et ancillas percutere corda infirmorum, nec adhuc fide, spe et charitate solidatorum, ostenso pravae operationis aut locutionis exemplo vitiare. Edere autem, bibere et inebriari, cunctis facinoribus et saeculi illecebris quae mentem dementent, et errare faciant occupari. Nota sane inter vitia servi mali ascriptum, quod tardum sui Domini reditum putaverit; non autem inter boni virtutes adnumeratum, quod hunc citum speraverit, sed tantum quod ad jussionem Domini quandocunque venturi, conservis in tempore tritici mensuram dederit, hoc est, vel sermonis divi, vel exempli sui regulam monstraverit. Quinetiam quosdam bonos servos legimus ab Apostolo castigatos, quod trementes atque anxii crederent instare diem Domini, quem ipse inopinatum promiserit esse venturum. Unde optimum esse probatur, quanquam magnopere, si liceat, cupiamus scire quando veniat desideratus cunctis gentibus( Aggaei II), aequanimiter tamen nos scire quae scire non liceat, tantum in exemplum boni servi sive prope seu procul sit, paratos exspectare, et diligere adventum ejus.
127.15
Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Dividet eum non gladio desecando, sed a fidelium consortio segregando; et eis qui nunquam vel ad fidem pertinuerant sociando, quia qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, ut Apostolus ait.
127.16
Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Multi hanc sententiam male intelligentes, nolunt scire quid faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant, si nesciant quid operari debuerant. Sed aliud est nescisse, aliud est scire noluisse. Nescit namque, qui apprehendere volet[ vult], et non valet; qui autem ut nesciat autem a voce veritatis avertit, iste non nesciens, sed contemptor addicitur.
127.17
Qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petunt ab eo. Quare postquam dixit, Cui multum datum est, adjecit: Et cui commendaverunt multum? subaudis divina judicia. Nisi forte per hoc utrumque fidelium ordinem, et rectorum, videlicet, et subditorum, voluit intimare, quia multum saepe datur etiam quibusque privatis, quibus et cognitio Dominicae voluntatis, et exsequendi quae cognoscunt facultas impenditur. Multum autem commendator ei cui cum sua salute dominici quoque gregis pascendi cura committitur. Itaque potentes potenter tormenta patiuntur, et fortioribus fortior instat cruciatio, hoc est, majori gratia donatos, si reliquerint, major vindicta sequitur. Mitissima autem omni poena erit eorum qui, praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, et in caeteris qui addiderunt tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuerit iniquitatem.
128.1
HOMILIA LXXIX. IN FESTO CONFESSORUM TERTIA.
128.1
MARC. X. MATTH. XIX. LUC. XVIII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei, etc.
128.2
Si facilius est camelum ingentibus membris enormem angustum foramen acus penetrare, quam divitem intrare in regnum Dei, nullus ergo dives intrabit in regnum Dei. Et quomodo vel in Evangelio Matthaeus, Zachaeus et Joseph, vel in veteri testamento qui plurimi divites intraverunt in regnum Dei, nisi forte quia divitias vel pro nihilo habere, vel ex toto corde relinquere Domino inspirante didicerunt? Nunquid enim David in regni divitiis confidebat, qui et de semetipso canit: Quoniam unicus et pauper sum ego? Et alios hortatur: Divitiae, si affluant, nolite cor apponere. Credo non ausus est dicere Nolite suscipere. Nunquid Abraham Domino substantiam praetulisse credibile est, pro quo unicum ferire non dubitavit haeredem? Altiore autem sensu facilius est Christum pati pro dilectioribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, qui sponte humilitatis infirmitatis nostrae onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus? Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, id est, recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformati, gaudeamus ad testimonium Apostoli dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
128.3
Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? Quo pertinet ista responsio, cum incomparabiliter major sit turba pauperum, quae divitibus perditis potuerit salvari, nisi quia intellexerunt cunctos qui divitias amant, etiamsi adipisci nequeant, in divitum numero deputari?
128.4
Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum. Omnia enim possibilia sunt apud Deum. Non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia, sed possibile est Deo ut per verbum ejus, sicut etiam factum esse et quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur.
128.5
Coepit Petrus et dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Grandis fiducia, Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter: Dimisimus omnia. Et quia non sufficit tantum dimittere, jungit quod perfectum est: Et secuti sumus te, fecimus quod jussisti; quid ergo nobis dabis praemii?
128.6
Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios. et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. Quidam ex occasione hujuscemodi sententiae Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, quando omnia quae propter Deum dimisimus multiplici nobis sint fenore reddenda, insuper et vita aeterna donanda. Nec vident inepti, quod etsi in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen juxta alios Evangelistas centenis appareat turpitudo, praesertim cum Dominus et in resurrectione nubendum non esse testetur, et ea quae dimissa fuerint, propter se recipienda in hoc tempore cum persecutionibus asseveret; quas utique persecutiones illi Chiliastae, sicut et caetera quoque contraria mille annis suis omnimodis abesse confirmant. Sensus ergo iste est: Qui propter Evangelium Christi carnalia reliquerit, spiritalia bona recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius numerus comparetur. Quia nimirum a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino colligantur, multo gratiorem etiam in hac vita recipiet charitatem. Lege Actus apostolorum, quod multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, et erant illis omnia communia, nullusque egens erat inter eos qui sua Domino reliquerant; de quibus et Apostolus ait: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Potest sane hoc quod ait, Accipiet centies tantum, nunc in tempore hoc domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, per significationem altius intelligi. Centenarius quippe numerus de laeva translatus in dexteram, licet eamdem inflexu digitorum videatur tenere figuram, quam habuerat denarius in laeva, nimirum tamen quantitatis magnitudine supercrescit. Quia, videlicet, omnes qui propter regnum Dei temporalia spernunt, etiam in hac vita persecutionibus plenissima ejusdem regni gaudium fide certa degustant, a que in exspectatione patriae coelestis, quae jure in dextera significatur, omni pariter electorum sincerissime dilectione fruuntur. Verum quia multi virtutum studia non eadem qua incipiunt intentione pietatis consummant, sed vel accepto virtutum amore tepescunt, vel ex integro ad scelerum volutabra relabuntur, terribilis mox sententia subinfertur.
128.7
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Vide enim Judam de apostolo in apostatam versum, et dicito quod multi erunt primi novissimi. Vide latronem in cruce factum confessorem, eodemque die quo pro suis crucifixus est peccatis gratia fidei cum Christo in paradiso gaudentem, et dicito quod novissimi erunt primi. Sed et quotidie videmus multos in laico habitu constitutos, magnis vitae meritis excellere, et alios a prima aetate spiritali studio ferventes, ad extremum otio torpente lassescere, atque inerti stultitia, quod spiritu coeperant, carne consummare.
129.1
HOMILIA LXXX. IN FESTO CONFESSORUM QUARTA
129.1
MARC. XIII. MATTH. XXIV. LUC. XII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit, etc.
129.2
Perspicue ostendit Dominus quare dixerit: De die autem illo, vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, neque Pater, quia non expediat scire apostolis, ut pendulae exspectationis incerti semper eum credant esse venturum, quem ignorant quando venturus sit. Et non dixit: Quia nescimus qua hora Dominus venturus sit, sed: Nescitis. Praemissoque patrisfamilias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius docet, dicens:
129.3
Vigilate ergo, nescitis enim quando dominus domus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne cum venerit, repente inveniat vos dormientes. Homo autem qui peregre profectus, reliquit domum suam, haud dubium quoniam Christus sit, qui, ad Patrem post resurrectionem victor ascendens, Ecclesiam corporaliter reliquit, quam tamen nunquam divinae praesidio praesentiae destituit, manens in illa omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Carnis etenim locus proprie terra est, quae velut ad peregrina ducta est, cum per Redemptorem nostrum est in coelo collata. Dedit autem servis suis potestatem cujusque operis, quia fidelibus suis concessa sancti Spiritus gratia, facultatem tribuit bonis operibus serviendi. Janitori quoque praecepit ut vigilaret, quia ordini pastorum ac rectorum spiritalium, commissae sibi Ecclesiae curam solerti observantia jubet impendere.
129.4
Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Non apostoli tantum et successores eorum, rectores nimirum Ecclesiae, sed et omnes vigilare praecipimur. Universi januas cordium nostrorum, ne hostis antiquus mala suggerendo irrumpat, instanter servare jubemur, ne nos dormientes Dominus veniens inveniat, sedulo singuli praecavere debemus. Unusquisque enim pro se reddet rationem Deo. Vigilat autem, qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet; vigilat, qui servat operando quod credit; vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate, justi, et nolite peccare. Hinc rursus ait: Hora est jam nos de somno surgere.
130.1
HOMILIA LXXXI. IN DIE FESTO SANCTI ANDREAE.
130.1
MARC. I. MATTH. IV. LUC. V. In illo tempore, praeteriens Jesus secus mare Galilaeae, vidit Simonem et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare, etc.
130.2
Isti primi vocati sunt, ut Dominum sequerentur. Piscatores et illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non in virtute Dei, sed eloquentia atque doctrina putaretur. Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum naviculas impletas magna illa captura piscium, sociosque Petri commemoret Jacobum et Joannem filios Zebedaei vocatos ad adjuvandum, cum retia plena extrahere non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium quae capta erat, et eum Petro tantum dixisse: Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens, simul eum tamen, subductis ad terram navibus, secutos fuisse. Unde et intelligendum est, hoc primo esse factum, quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus. Quod non ita dictum est, quasi jam pisces nunquam esset capturus, nam et post resurrectionem Domini legimus esse piscatos. Dictum est ergo quod deinceps capturus esset homines, non dictum est quod jam non esset capturus pisces. Unde datur secundum Lucam intelligi, eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit, et ipse jussit ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis Zebedaei duobus filiis. Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac jubentem ut sequerentur.
131.1
HOMILIA LXXXII. IN DIE FESTO SANCTI NICOLAI.
131.1
LUC. XIX. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum, et reverti, etc.
131.2
Quoniam discipuli supra audita Domini passione vel resurrectione Hierosolymis implenda, non intelligebant quae dicebantur, existimantes continuo regnum Dei esse venturum: hanc eorum ignorantiam illuminans ostendit se primo sui regni fidem toto orbe dispersurum, ac sic in fine mundi judicem omnium saeculorum Regemque venturum.
131.3
Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. Homo nobilis ille est cui caecus supra clamabat: Fili David, miserere mei. Et venienti Hierosolymam concinebant: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel. Longinqua regio Ecclesia est ex gentibus, de qua eidem homini nobili qui loquitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo, dicitur a Patre: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Quae videlicet haereditas ac possessio, bifaria ratione regio longinqua vocatur: vel quia a finibus terrae clamat ad Dominum, vel quia longe est a peccatoribus salus. Et cum Deus ubique sit praesens, longe tamen ab eorum sensu qui idola colunt, Deus verus abest. Sed qui erant longe, facti sunt prope in sanguine Christi.
131.4
Vocatis autem servis dedit illis decem minas. Denarius numerus ad legem pertinet propter decalogum. Vocat igitur paterfamilias decem servos, quia elegit discipulos per litteram legis imbutos: dat eis decem minas, quia dicta legis spiritaliter intelligenda revelat. Post passionem quippe resurrectionemque suam aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Mina namque, quam Graeci mnan vocant, centum drachmis appenditur. Et omnis Scripturae sermo, quia vitae coelestis perfectionem suggerit, quasi numeri centenarii pondere fulgescit.
131.5
Et ait illis: Negotiamini dum venio. Verba, inquit, legis ac prophetarum mystica interpretatione discussa populis offerte, atque ab eis fidei confessionem, morumque probitatem recipite. Juxta quod Psalmista suis auditoribus praecipit, dicens: Sumite psalmum, et date tympanum, hoc est, laudem praedicationis in cordis intentione percipite, et devotionem operis in carnis castigatione adhibete. Tympanum quippe est pellis in ligno extenta; pellis vero in ligno extenta caro est nostra, ad exemplum dominicae crucis afflicta.
131.6
Cives autem ejus oderant eum, et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Cives impios Judaeos dicit, de quibus alibi protestatur: Nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. Qui non solum praesentem usque ad mortem crucis oderant, sed etiam post resurrectionem ejus immiserunt persecutionem apostolis et praedicationem regni coelestis spreverunt.
131.7
Et factum est ut rediret accepto regno. Significat tempus quando in manifestissima et eminentissima claritate venturus est, qui eis humilis apparuit cum diceret: Regnum meum non est de hoc mundo.
131.8
Et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Ut sciret, inquit, non eum quid lateat, cui verissime dictum est, Domine, tu omnia scis: sed sciret dicit, scire omnes faceret. Tunc enim omnium opera et cogitationes palam omnibus ostenduntur, quomodo in Deuteronomio: Tentat, inquit, vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum, hoc est, scire faciat. Nemo sane arbitretur eos solummodo quibus gratia praedicandi data est, non autem et eos quibus praedicatum est ad judicium, tunc esse vocandos. Ipsi sunt enim pecunia quam boni servi acquisiere mercando; quin etiam sciat eos quoque, quibus nunquam est praedicatum, ibidem adesse damnandos, de quibus infra dicemus.
131.9
Venit autem primus, dicens: Domine, mina tua decem minas acquisivit. Primus servus ordo doctorum est in circumcisionem missorum, qui unam minam negotiaturus accepit, quia unum Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum praedicare missus est. Sed haec eadem mina decem minas acquisivit, quia populum sub lege constitutum sibimet docendo sociavit.
131.10
Et ait illi: Euge, serve bone, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens supra decem civitates. In modico servus est fidelis, quia non adulterat verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquitur. Quidquid enim in praesenti percipimus donorum, in comparatione futurorum perpaucum est et modicum, quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Civitates autem decem sunt animae per legis verbum ad gratiam Evangelii venientes, quibus jure tunc glorificandus ille praeponitur qui eis pecuniam verbi digne Deo commodaverit. Unde quidam negotiator egregius, civitates quibus praeerat, hoc est, animas quas regendas acceperat, alloquens: Quae est, ait, spes nostra aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum Jesum?
131.11
Et alter venit, dicens: Domine, mina tua fecit quinque minas. Servus iste coetus est eorum qui praeputio evangelizare missi sunt, cui Dominus ad praedicandum eunti, unam minam, hoc est, unam eamdemque fidem, quae et circumcisioni credita est, praestiterat. Sed haec quinque minas fecit, quia gentes corporis sensibus ante mancipatas ad fidei evangelicae gratiam convertit.
131.12
Et huic ait: Et tu esto supra quinque civitates. Hoc est, ex earum quas imbueras animarum fide et conversione, magnus sublimisque fulgeto. De quibus mystice dicit Isaias: In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan( Isaii XIX). Quinque enim civitates in terra Aegypti quinque sunt corporis sensus, quibus in hoc mundo utimur, videlicet visus, auditus, gustus, olfactus et tactus. Et qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, qui avertit aures suas ne audiat pauperem, qui inebriatur vino, in quo est luxuria, qui coronare se gaudet rosis antequam marcescant, cujus sanguine plenae sunt manus, et dextera repleta est muneribus, hujus quinque civitates loquuntur lingua Aegypti, id est, universi sensus faciunt opera tenebrarum. Aegyptus enim tenebras sonat. At qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum, qui gustat et videt quam suavis est Dominus, qui castigat corpus suum, et servituti subjicit, qui potest dicere cum Apostolo Christi, bonus odor sumus Deo, hujus civitates loquuntur lingua mutata, quod interpretatur Chanaan. Et qui eas a tenebris docendo commutaverit, recte quinque civitatibus praefici mereatur, quia non de suis tantum, sed et de auditorum suorum, quos ad lucem vocavit, profectibus honoratur.
131.13
Et alter venit, dicens: Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario. Timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Servus qui negotiari jussus acceptam domini pecuniam in sudario reposuit, ostendit eos qui ad praedicandum idonei, praedicationis officium jubente Domino per Ecclesiam vel saltem suscipiendum vel susceptum digne gerere detrectant. Pecuniam quippe in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes, ut dicant: Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat. Quid opus est aliis praedicare, ut etiam de ipsis rationem reddere quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem agnoscere? Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit, id est, eos etiam impietatis reos tenere, quibus verbum legis aut Evangelii non ministratum est. Hoc autem veluti periculum judicii devitantes, pigro languore a verbi ministratione conquiescunt, et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt.
131.14
Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Servus nequam vocatur, quia et piger ac deses est ad exercendum negotium, et procax ac superbus ad accusandum Domini judicium.
131.15
Sciebas ergo quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena sectari, ibique metere ubi non seminaverim, quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum, et dares pecuniam meam sive argentum ad mensam? Utrumque enim ἀργυρίῳ Graecus sermo significat. Eloquia Domini, inquit, eloquia casta, argentum igne examinatum. Pecunia ergo et argentum praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, qui dari debuit ad mensam, hoc est, promptis paratisque fidelium cordibus intimari. Ad quam videlicet mensam, id est, auditorum mentem, non alia quam Dominica est deferenda pecunia, ut omnis sermo docentis Scripturae sensum sequatur. Nam quod Dominus non quamlibet pecuniam, sed suam dicit nummulariis esse fenerandam, exponit Apostolus, dicens: Si quis loquitur quasi sermones Dei.
131.16
Et ego veniens, cum usuris utique exegissem illud? Qui verbi pecuniam a doctore percipit, emitque credendo, necesse est eam cum usuris solvat operando, ut quod auditu didicit, exsequatur et actu. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Vel certe de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit etiam alia studet intelligere quae necdum ex praedicatorio ore didicit.

Intertext edge

Open linked passage

Note