Homiliae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8509 Homili8
115.1
HOMILIA LXVI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
115.1
LUC. XIX. In illo tempore ingressus Jesus perambulabat Jericho. Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic princeps Publicanorum, et ipse dives, et quaerebat videre Jesum quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus, etc.
115.2
Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Ecce enim camelus, deposita gibbi sarcina, per foramen acus transit, hoc est, dives et Publicanus, relicto onere divitiarum, contempto censu fraudium, angustam portam arctamque viam, quae ad vitam ducit, ascendit. Qui mira devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habuerat, ascensu supplet arboris; atque ideo juste, quamvis ipse rogare non audeat, benedictionem Dominicae susceptionis quam desiderabat accipit. Mystice autem Zachaeus, qui interpretatur justificatus, credentem ex gentibus populum significat: qui quanto curis saecularibus occupatior, tanto flagitiis deprimentibus erat factus humilior. Sed ablutus est, sed sanctificatus, sed justificatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri, qui intrantem Jericho Salvatorem videre quaerebat, sed prae turba non poterat. Quia gratiae fidei, quam mundo Salvator attulit, participare cupiebat, sed inolita vitiorum consuetudo, ne ad votum perveniret, obstiterat. Eadem namque turba noxiae consuetudinis, quae supra caecum clamantem ne lumen peteret, increpabat, etiam suspicientem Publicanum, ne Jesum videat, tardat. Sed sicut caecus turbarum voces magis ac magis clamando devicit, ita pusillus, necesse est turbae nocentis obstaculum altiora petendo transcendat, terrena relinquat, arborem crucis ascendat. Sycomorus namque, quae est arbor foliis moro similis, sed altitudine praestans, unde et a Latinis celsa nuncupatur, ficus fatua dicitur. Et eadem dominica crux, quae credentes alit ut ficus, ab incredulis irridetur ut fatua. Nos enim praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis atque gentibus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Quam, videlicet, arborem pusillus statura Zachaeus, quo exaltari possit, ascendit, dum quilibet humilis et propriae conscius infirmitatis, confidens in Domino, proclamat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Ascensa autem sycomoro transeuntem prope Dominum cernit, quia per hanc laudabilem fatuitatem, etsi necdum ut est solide, jam tamen raptum et quasi in transitu luci sapientiae coelestis intendit.
115.3
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum. Perambulans Jericho Salvator, venit ad locum ubi praecurrens Zachaeus sycomorum conscenderat: quia missis per mundum sui verbi praeconibus, in quibus ipse nimirum et loquebatur et ibat, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis existens, etiam divinitatis ejus ardebat agnita facie beari. Suspiciens vidit illum, quia per gratiam fidei a terrenis cupiditatibus elevatum, turbisque infidelibus praeeminentem elegit. Videre enim Dei, eligere vel amare est. Unde est illud: Oculi Domini super justos. Nam et nos quae amamus videre, ab his quae exsecramur, intuitum festinamus avertere. Vidit ergo Jesus videntem se, quia elegit eligentem se, et amavit amantem. Hunc sane ordinem proficiendi, hoc est, per fidem Dominicae incarnationis ad cognitionem divinitatis perveniendi, quasi sycomorum Jesu faciem speculandi doctor egregius ostendit, cum ait: Non enim judicavi scire me aliquid inter vos nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Itemque aliis exprobrans, Facti estis, inquit, quibus lacte opus sit, non solido cibo: lac infirma temporariae dispensationis, solidum cibum ardua perpetuae Majestatis, appellans.
115.4
Et dixit ad eum: Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit et excepit illum gaudens. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisaeorum, hoc est, in Judaeorum synagoga docebat; sed quia non baptizatum ante prandium, Sabbato curantem, Publicanos et peccatores recipientem, contra avaritiam disputantem, et caetera digna Deo gerentem, lingua venenata carpebant, pertaesus eorum facinora discessit, et aufugit dicens: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Hodie autem in domo pusilli Zachaei oportet illum manere, hoc est, novae lucis gratia coruscante in humili credentium nationum corde quiescere. Quod autem descendere de sycomoro Zachaeus, et sic in domo sua Christo mansionem praeparare jubetur, hoc est quod Apostolus ait: Quia et si cognovimus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus. Et si enim mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.
115.5
Et cum viderent omnes, murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. Manifestum est Judaeos semper gentium odisse salutem. Scriptum est enim: Sequenti vero Sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant iis quae a Paulo dicebantur. Et alibi, fideles etiam fratres adversus apostolorum principem disceptabant dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis?
115.6
Stans autem Zachaeus dixit ad illum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse Zachaeus stans, id est, in ea quam coeperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter perfectos probat esse conversatum. Dicente enim Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, quisquis ante conversionem innocenter vixit, omnia conversus potest dare pauperibus. At qui aliqua fraude sustulit, primo haec juxta legem reddere, deinde quod sibi remanserit debet dare pauperibus. Ac sic et ipse qui sibi nil retinet, omnia sua dispergit, dat pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Et haec est sapiens illa stultitia quam de sycomoro Publicanus quasi fructum vitae legerat, rapta, videlicet, reddere, propria relinquere, visibilia contemnere, pro invisibilibus etiam mori desiderare, seipsum abnegare, et ejus qui necdum videatur Domini vestigia sequi concupiscere.
115.7
Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. Filius Abrahae dicitur Zachaeus, non quia de ejus stirpe generatus, sed quia ejus est fidem imitatus, ut sicut Abraham terram, cognationem, domumque paternam, ob spem futurae haereditatis, Domino jubente, deseruit, ita et ille, quo thesaurum in coelis acquireret, bona sua pauperibus partienda relinqueret. Et pulchre dicit Et ipse, ut non solum eos qui justi perseverant, sed et eos qui ab injustitia resipiscunt ad filios promissionis pertinere declaret. Aliter: Salus quae olim Judaeorum domum implebat, hodie populo nationum illuxit, eo quod et ipse populus filius sit Abrahae credendo in eum. De quo dicit Apostolus: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Et sicut alibi dicit: Ipse Abraham sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae.
115.8
Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Hoc est quod alibi dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores. Pius sane Magister, qui murmurantibus turbis sua mysteria non dedignetur exponere, adeo, scilicet, peccatorum poenitentiam non esse respuendam ut ipse Dei Filius ob hanc maxime quaerendam sit destinatus ad terras. Qui ut pietatis suae nobis dispensationem inculcet, saepissime se filium hominis appellat, commendans sollicite nobis quod factus est benigne pro nobis.