Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 113 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
113.1
HOMILIA LXIV. IN FESTO DIVI JOANNIS EVANGELISTAE ANTE PORTAM LATINAM.
113.1
MATTH. XX. MARC. X. In illo tempore accedunt ad Jesum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcunque petierimus, facias nobis, etc.
113.2
Matthaeus scribit haec matrem filiorum Zebedaei Dominum postulasse pro illis; sed Marcus ipsorum desiderium atque consilium volens aperire legentibus, tacet de interveniente matre, et ipsos potius dicit postulare, quod ipsorum rogatu per matrem noverat esse postulatum. Denique Dominus secundum utrumque evangelistam, non matri, sed ipsis respondit:
113.3
Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibo? aut baptismo quo ego baptizor, baptizari? At itti dixerunt ei: Possumus. Nesciunt quid petant, qui sedem gloriae a Domino quam nondum merebantur inquirunt. Jam enim delectabat eos culmen honoris, sed prius viam habebant exercere laboris; desiderabant regnare sublimiter cum Christo, sed prius erat pati humiliter pro Christo. Nomine enim calicis sive baptismi, passionem designat martyrii, qua et ipsum, et illos decebat consummari. Unde et alibi de sua passione loquitur: Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Et eidem passioni appropians orabat, dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me.
113.4
Jesus autem ait eis: Calicem quidem quem ego bibo, bibetis, et baptismo quo ego baptizor, baptizabimini. Quaeritur quomodo calicem martyrii Zebedaei filii, Jacobus, videlicet, et Joannes biberint, aut quomodo baptismo Domini fuerint baptizati, cum Scriptura narret Jacobum tantum apostolum ab Herode capite truncatum, Joannes autem propria morte vitam finierit. Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur quia et ipse propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, et inde ad suscipiendam coronam Christi athleta processerit, statimque exsilio relegatus in Pathmos insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse, et bibisse Joannem calicem confessionis, quem et tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit sanguinem. Quod autem subjungit:
113.5
Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est, sic intelligendum est: Regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non est enim personarum acceptio apud Deum, sed quicunque talem se praebuerit, ut regno coelorum dignus sit, hic accipiet quod non personae, sed vitae paratum est. Si itaque tales estis qui consequamini regnum coelorum, quod Pater meus triumphantibus et victoribus praeparavit, vos quoque accipietis illud. Item: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. Non est meum dare superbis( hoc enim adhuc erant). Sed si vultis accipere illud, nolite esse quod estis. Aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est, alii estote? Prius humiliamini, qui jam vultis exaltari.
113.6
Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne. Decem apostoli non indignantur matri filiorum Zebedaei, nec ad mulierem audaciam referunt postulationis, sed ad filios, qui, ignorantes mensuram suam, immodica cupiditate exarserunt. Quibus et Dominus dixerat: Nescitis quid petatis.
113.7
Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, etc. Humilis Magister et mitis, nec cupiditatis immodicae duos arguit postulantes, nec decem reliquos indignationis increpat et livoris; sed tale ponit exemplum, quo doceat eum majorem esse qui minor fuerit, et illum dominum fieri qui omnium servus sit. Frustra igitur aut illi immoderata quaesierant, aut isti dolent super majorum desiderio, cum ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Denique sui proponit exemplum, ut si dicta parvi penderent, erubescerent ad opera. Et dicit:
113.8
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. Nota, quod crebro diximus, eum qui ministraret Filium hominis appellari, et dare animam suam redemptionem pro multis, quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet. Et non dixit dare animam suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis, id est, pro eis, qui credere voluerunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note