Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae
BedaHomi 109 · 8509-homili8More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8509 Homili8
109.1
HOMILIA LX. IN NATALI DIVI BARTHOLOMAEI APOSTOLI.
109.1
LUC. XXII. In illo tempore, facta est contentio inter discipulos Jesu, quis eorum videretur esse major, etc.
109.2
Sicut bonis esse moris solet, in Scripturis semper exempla Patrum praecedentium, quibus ad meliora proficiant, quibus agnitis de suis actibus humilientur, inquirere, sic e contrario reprobi, si quid forte in electis reprehensibile reperiunt, quasi suas ex eo nequitias obtecturi, aut pro justo defensuri, libentissime solent amplecti. Ideoque multo ardentius legunt quod facta est contentio inter discipulos Christi quis eorum videretur esse major, quam quod multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Multo recolunt tenacius quod facta est dissensio inter Barnabam et Paulum, ita ut discederent ab invicem, quam[ Supple quod] idem Paulus ait: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? nonne homines estis? quasi nobis infirmitas sanctorum imitanda proponatur, et non illud potius quia convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, hoc maxime in loco, ubi et ipsa contentionis eorum causa est nobis incognita. Neque enim credibile est quia juxta hoc quod alibi praecipitur: Contendite intrare per angustam portam, honore se invicem praeveniendo certarint. Verum qualibet ex causa contenderint, nos potius non carnales adhuc discipuli quid gesserint, sed spiritalis Magister quid jusserit, videamus.
109.3
Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic; sed qui major est in vobis fiat sicut junior, et qui praecessor est, sicut ministrator. Certantibus de prioratu discipulis, pius Magister eos non initae contentionis arguit, sed formam quam sequantur humilitatis modesta ratione describit. In qua tamen forma obtinenda majores et praecessores, id est doctores Ecclesiae, non minima discretione opus habent, ne, videlicet, regum gentium instar, dominari subjectis, seque ab eis gaudeant supervacuis laudibus attolli, sed, ad exemplum Regis aeterni, quasi juniores eis quibus regendis praesunt efficiantur ac ministri. Quia nimirum necesse est ut sic bene agentibus per humilitatem sint socii, quatenus contra delinquentium vitia per zelum justitiae sint erecti, ut et bonis in nullo se praeferant, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscant. Ne enim praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur, recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Hinc etiam Petrus ait: Non dominantes in clero, sed forma facti gregi. Et tamen nonnunquam gravius delinquitur, si inter perversos plus aequalitas quam disciplina custodiatur. Quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit. Unde necesse est, ut rectorem subditis et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina. Atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.
109.4
Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Ad verba exhortationis suimet adjungit exempla, quae Joannes Evangelista plenius commemorans, inter caetera scribit: Si ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes: quamvis etiam verbo ministrandi possint omnia quae Deus in carne gessit intelligi. Nam et ipsum sui sanguinis sacramentum in ministrandum nobis se effundere significat, cum dicit: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis; et hoc quoque majoribus Ecclesiae praecipuum ministrandi genus imitandum ostendens, ut non solum misericordiis eleemosynae, doctrinae salutaris, spiritalis exempli ministeria fratribus impendamus, verum etiam sicut ille pro nobis animam suam posuit, ita et nos pro invicem animas ponere discamus.
109.5
Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum. Non inchoatio patientiae, sed perseverantia coelestis regni gloria donatur, quia nimirum perseverantia, quae alio nomine constantia vocatur, robur quoddam et fortitudo mentis, cunctarumque( ut ita dixerim) est columna virtutum: quae cum bene recta et firma consistit, nihil est certius, nihil tutius bonis moribus; quod si aliquo dejiciatur impulsa turbine, non sola labitur, omnia enim prorsus animi bona simul corruunt. Sicut ergo disposuit Pater Filio regnum, quem factum obedientem usque ad mortem, mortem autem crucis, exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen; sic et Filius idem permanentes secum in tentationibus aeternum ducet in regnum. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus; a cujus sublimitate promissi Judas infelix excipitur. Nam et antequam haec Dominus diceret, exisse credendus est, qui non modo permanere cum illo in tentationibus sprevit, verum ipsos tentationum ejus juvit auctores. Excipiuntur et illi qui, auditis incomprehensibilis sacramenti verbis, abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. Non enim recedentes a Domino, nisi quotquot poenitendo redierunt, potuere salvari.
109.6
Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno. Mensa haec proposita omnibus sanctis ad fruendum, coelestis est gloria vitae, cibus potusque ille de quo alias dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur, fruendo, scilicet, olim desiderato et amato gaudio veri et inconcussi boni.
109.7
Et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Haec est illa quam psalmus canit, immutatio dexterae Excelsi, ut qui nunc humiles gaudent ministrare conservis, tunc super Domini mensam sublimes vitae perpetuae dapibus alantur; qui hic in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant; et quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto nunc acceptis sedibus majore culmine potestatis excrescant. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note