Homiliae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8509 Homili8
102.21
Bonum esset ei, si non esset natus homo ille. Non ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit, sed simpliciter dictum est, multo melius esse non subsistere quam male subsistere.
102.22
Et manducantibus illis, accepit Jesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Finitis paschae veteris solemniis, quae in commemorationem antiquae de Aegypto liberationis populi Dei agebantur, transiit ad novum, quod in suae redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare volebat, ut, videlicet, pro carne agni ac sanguine sui corporis sanguinisque sacramentum substitueret, ipsumque se esse monstraret. Cui juravit Dominus et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Frangit autem ipse panem, quem discipulis porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non absque sua sponte ac procuratione venturam; sed, sicut alibi dicit, potestatem se habere ponendi animam suam, et potestatem se habere iterum sumendi eam. Quem, videlicet, panem certi quoque gratia sacramenti, priusquam frangeret benedixit, quia naturam humanam quam passurus assumpsit, ipse una cum Patre et Spiritu sancto gratia divinae virtutis implevit. Benedixit panem et fregit, quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est, ut ei divinae immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret, ideoque velocius eum a morte resuscitandum esse doceret.
102.23
Et accepto calice, gratias agens, dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Cum appropinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscipit; et qui nihil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit, ut hinc, videlicet, ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat aliena, ut hic ostendat quid in correptione faciat subditus, si, in flagello positus, Patri gratias agit aequalis.
102.24
Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Quia panis corpus confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne, hic ad corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem. Verum quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, vino dominici calicis aqua miscetur, attestante enim Joanne, aquae populi sunt. Et neque aquam solam, neque solum vinum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione, in panem cuipiam licet offerre, ne talis, videlicet, oblatio quasi caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari, ac Patri offerri posse confingat. Quod autem dicit: Hic est sanguis meus novi testamenti, ad distinctionem respicit veteris testamenti, quod hircorum et vitulorum est sanguine dedicatum, dicente inter aspergendum legislatore: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Necesse est enim exemplaria quidem virorum his mundari, ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis juxta quod Apostolus per totam ad Hebraeos epistolam, inter legem distinguens et Evangelium, pulcherrima expositione ac plenaria ratione declarat.
102.25
Amen dico vobis, quod jam non bibam de genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Vitem sive vineam Domini appellatam esse Synagogam, et omnis sparsim Scriptura, et apertius testatur Isaias in cantico de illo cantato: Vinea, inquiens, Domini sabaoth, domus Israel est, de qua nimirum vinea Dominus multo tempore bibebat, quamvis pluribus ramis in amaritudinem vitis alienae conversis, quia tametsi multis in illa plebe exorbitantibus a recto fidei itinere, non defuere plurimi toto legis tempore, quorum piis cogitationibus summisque virtutibus delectaretur Deus. Verum passo in carne Domino ac resurgente a mortuis, tempus fuit ut legalis illa et figuralis observatio cessaret, atque ea quae secundum litteram gerebantur in spiritalem translata sensum, melius in novo testamento, juvante sancti Spiritus gratia, tenerentur. Iturus ergo ad passionem Dominus ait: Jam non bibam de genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei, ac si aperte dicat: Non ultra carnalibus Synagogae caeremoniis delectabor, in quibus etiam ista paschalis agni sacra locum tenuere praecipuum. Aderit enim tempus meae resurrectionis, aderit dies ille cum ipse in regno Dei positus, id est, gloria vitae immortalis sublimatus, de salute ejusdem populi fonte gratiae spiritalis regenerati novo vobiscum gaudio perfundar.
102.26
Et hymno dicto, exierunt in montem olivarum. Hoc est quod in psalmo legimus: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Potest autem hymnus etiam ille intelligi, quem Dominus, secundum Joannem, Patri gratias agens decantabat, in quo et pro seipso et pro discipulis, et pro eis qui per verba eorum credituri erant, elevatis sursum oculis, precabatur. Et pulchre discipulos sacramentis sui corporis ac sanguinis imbutos, et hymno piae intercessionis patri commendatos in montem educit olivarum, ut typice designet nos per acceptionem sacramentorum suorum, perque opem suae intercessionis ad altiora virtutum dona et charismata sancti Spiritus, quibus in corde perungamur, conscendere debere.
102.27
Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in nocte ista. Praedicit quod passuri sunt, ut cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur. Et signanter addidit: In nocte ista scandalizabimini, quia quomodo qui inebriatur, nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et in tenebris sustinent. Nos vero dicamus: Nox praeteriit, dies autem appropinquavit.
102.28
Quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est, et nisi fallor, ex persona prophetae ad Deum dicitur: Percute pastorem, et dispergentur oves. Sexagesimo quoque octavo psalmo, qui totus a Domino canitur, huic sensui congruente: Quoniam tu percussisti, ipsi persecuti sunt. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus errorum fiat unus grex et unus pastor.
102.29
Petrus autem ait ei: Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego. Non est temeritas nec mendacium, sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem.
102.30
Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Et Petrus de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota quod Petrus in nocte neget, et neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus, flevit amare, ternae negationis sordes lacrymis lavans. Non est sane arbitrandum esse contrarium quod, Marco dicente: Priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus, caeteri evangelistae simpliciter dixerunt: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Tota enim Petri negatio, trina negatio est. In eadem namque permansit negatione animi propositoque mendacii, donec admonitus quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est, trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres, qui dixerunt dixisse Dominum quia antequam gallus cantaret, ter eum Petrus esset negaturus. Rursus, si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini: Amen dico tibi, quia tu in nocte hac, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, quandoque coeptura, id est, quae trina ante galli cantum, quantum in animo ejus et ante primum galli cantum tota possit intelligi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectatione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. Nec interest quantis morarum intervallis trina voce nuntiata sit, cum cor ejus etiam ante primum galli cantum totam possideret, tam magna, scilicet, formidine imbibita, ut posset Dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus quomodo jam moechatus est mulierem in corde suo, qui eam viderit ad concupiscendum, sic Petrus quandocunque verbis ederet timorem, quem tam vehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor invasit.
102.31
Et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani. Monstratur usque hodie locus Gethsemani, in quo Dominus oravit ad radices montis Oliveti, nunc Ecclesia desuper aedificata. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium, sive pinguedinum. Quod vero non solum dicta vel opera nostri Salvatoris, verum etiam loca et tempora, in quibus operatur et loquitur, mysticis( ut saepe dictum est) sint plena figuris, cum in monte orat Dominus, quasi tacite nos admonet, sublimia tantum orando inquiri, et pro coelestibus bonis supplicari debere. At cum in valle orat, et hoc in valle pinguium sive pinguedinis, ipsius aeque insinuat nobis humilitatem semper in orationibus, et internae pinguedine dilectionis esse servandam, ne quis, videlicet, orans Deum, jactare sua merita in exemplum Pharisaei superbientis audeat, quin potius humili voce ac mente proclamet: Deus propitius esto mihi peccatori, ne aridum a dilectione proximi cor gestans, ad placandam sibi Conditoris gratiam genu flectat, juxta eum qui centum denarios fratri quos sibi debebat, dimittere nolens, decem millia talenta sibi a Domino frustra precabatur remitti, ne jejunium ab amore Conditoris pectus habens, temporalia quaelibet potius in oratione quam ejus visionem requirat, adnumerandus in eis de quibus ait ipse: Quia receperunt mercedem suam. In imo quippe cogitationem ponere, quid est aliud, quam quaedam ariditas mentis? Qui autem intellectu coelestium jam per sancta desideria de supernis intimae delectationis cibo pascuntur, quasi largiori alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari psalmista concupierat, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quantum vero ad ipsam dominicae passionis dispensationem pertinet, apte appropians morti Dominus in valle pinguedinis oravit, quia per vallem humilitatis et pinguedinem charitatis pro nobis mortem subiit: Humiliavit enim semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem. Et majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
102.32
Et assumit Petrum et Jacobum et Joannem secum, et coepit pavere et taedere. Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Timet Christus; cum Petrus non timeat, Christus timet. Petrus dicit: Animam meam pro te ponam: Christus dicit: Anima mea turbatur. Utrumque verum est, et plenum utrumque ratione. Quia et ille qui est inferior non timet; et ille qui est superior gerit timentis affectum. Ille enim quasi homo, vim mortis ignorat, iste autem quasi Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum Incarnationis abjurant excluderetur impietas. Denique et hoc dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma judicavit. Eo autem usque hominem, quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas quam suam dixit, quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est: Et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Mea est tristitia, quam nemo suscepit affectu. Ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Et sequestrata delectatione divinitatis aeternae taedio meae infirmitatis afficitur. Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem. Non propter mortem tristis est Dominus, quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur. Divinitas autem commutari per hos nescit affectus.
102.33
Sustinete hic, et vigilate. Et cum processisset paululum, procidit super terram. Quod praecipit: Sustinete hic, et vigilate, non a somno prohibet, cujus tempus non erat imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis. Dato autem eis praecepto ut sustinerent vigilarentque secum, paululum procedens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit.
102.34
Et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora, et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte, sed habeant rectum cor, vitent mortem quantum possunt; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam. Unde jam rectum cor: Sed non quod ego volo, sed quod tu. Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Suam voluntatem dixit, quam temporaliter sumpsit ex virgine; voluntatem vero ejus, qui eum misit, eam, videlicet, signans, quam intemporaliter aeternus habuit cum patre communem. Orat transire calicem, ut ostendat vere quod et homo erat. Reminiscens autem et propter quod missus est, perficit dispensationem ad quam missus est, et clamat: Sed non quod ego volo, sed quod tu. Si moritur mors me non moriente secundum carnem, videlicet, transeat, ait, calix iste. Verum quia non aliter hoc fiet, ait: Non quod ego volo, sed quod tu. Quod autem, Patrem invocans, duplici nomine dicit Abba pater, utriusque populi illum, et Judaei, scilicet, et gentilis, Deum esse ac Salvatorem ostendit. Idem namque abba quod et pater significat; sed abba Hebraeum, pater Graecum est et Latinum. Ut ergo utrumque populum in eum crediturum, ab utroque eum invocandum esse doceret, utraque lingua eum primus ipse invocat. Ipse est enim bonus pastor, qui animam dando pro ovibus suis, unum de duobus gregibus ovile perficit. Ideo utriusque voce gregis auxilium Patris flagitat, ut nos utrique exemplo illius informati, ubi adversa imminere senserimus, nos Patrem Deum, Hebraei Abba invocantes, una fidei et charitatis devotione praesidium coeleste quaeramus. Unde doctor egregius formam docendi a Domino sumens, ita suos alloquitur auditores: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater. Abba nimirum illi, qui de Israelitico populo, nos Pater, qui de gentibus ad fidem Christi venimus.
102.35
Et veniens invenit eos dormientes, et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? Ille qui supra dixerat: Etiamsi omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest.
102.36
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in oratione Dominica dicimus: Et ne nos inducas in tentationem, quam ferre non possumus, non tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et in praesentiarum non ait: Vigilate et orate ne tentemini, sed ne intretis in tentationem, hoc est, ne tentatio vos superet ultima, et intra suos casses teneat. Verbi gratia, martyr, qui pro confessione Domini sanguinem fudit, tentatus quidem est, sed tentationis retibus non est ligatus; qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.
102.37
Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. Hoc adversum temerarios dictum est, qui quidquid crediderint, putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus; sed tamen, juxta Apostolum: Spiritu carnis opera mortificemus. Facit hic locus et adversus Eutychianos, qui dicunt unam in Mediatore Dei et hominum Domino ac Salvatore nostro operationem, unam fuisse voluntatem. Cum enim dicit: Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma, duas voluntates ostendit, humanam, videlicet, quae est carnis, et divinam quae est deitatis. Ubi humana quidem propter infirmitatem carnis recusat passionem, divina autem ejus est promptissima. Quoniam formidare quidem in passione humanae fragilitatis est, suscipere autem dispensationem, passionis divinae voluntatis atque virtutis est.
102.38
Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. Et reversus, denuo invenit eos dormientes. Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis. Languescebant autem et opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina.
102.39
Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam et requiescite. Sufficit, venit hora, ecce tradetur Filius hominis in manus peccatorum. Cum dixisset: Dormite jam et requiescite, et adjungeret, Sufficit, ac deinde inferret: Venit hora, ecce tradetur Filius hominis, etc., utique intelligitur post illud, quod eis dictum est, Dormite et requiescite, siluisse Dominum aliiquantulum, ut hoc fieret quod promiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquat hora, sive venit hora. Ideo post illa verba positum est Sufficit, id est, quod requievistis jam sufficit. Sed quia commemorata ipsa non est interpositio silentii Domini, propterea coarctat intellectum, ut illis verbis alia pronuntiatio requiratur.
102.40
Surgite, eamus, ecce qui me tradet prope est. Postquam tertio oraverat, et apostolorum timorem sequente poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dicitque discipulis: Surgite, eamus, ecce qui me tradet prope est. Non nos inveniant quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant.
102.41
Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum vocare, et osculum ei ingerere quem tradebat. Tamen adhuc aliquid habet de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi. Suscepit autem Dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, simul et illud Davidicum complens: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus.
102.42
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. Petrus hoc fecit, ut Joannes evangelista declarat, eodem nimirum mentis ardore, quo caetera fecerat. Sciebat enim quo modo Phinees puniendo sacrilegos mercedem justitiae et sacerdotii perennis acceperat. Lucas autem addit, quod Dominus tangens auriculam servi sanaverit eum. Nunquam ergo pietatis suae Dominus obliviscitur, qui etiam hostes suos non patitur vulnerari. Illi justo mortem inferunt, ipse persecutorum vulnera sanat, mystice docens etiam eos, qui in suae mortis consensione vulnus animae contraxerant, si fructum poenitentiae facerent dignum, salutem posse mereri.
102.43
Et respondens Jesus ait illis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me; quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se vestris tradat manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.
102.44
Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. Impletur sermo Domini quem dixerat, quod omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte. Nam etsi turba permittente ad petitionem Domini fugerunt, ut Joannes scribit, pavorem tamen ac timiditatem suae mentis ostendebant, quod ad fugae praesidium promptiores quam ad fiduciam patiendi cum Christo exstiterant.
102.45
Adolescens autem quidam sequebatur eum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum. At ille, relicta sindone, nudus profugit ab eis. Quod ait, Amictus sindone super nudo, subauditur corpore, id est, corpore super nudo, quia non aliud indumenti, quam solam habebat sindonem. Quis autem fuerit iste adolescens, evangelista non dicit. Quisquis vero fuit, majorem in se quam in caeteris amorem Domini permansisse comprobat, qui illis jam fugientibus, ipse donec ab hostibus comprehenderetur, vinculo charitatis astrictus, eum prosequi non omisit, quamvis necdum perfectam habuerit charitatem, quia a comitatu Salvatoris vel tentus profugere potuit. Quia sicut perfecta charitas foras mittit timorem, ita timor, mentem obsidens, imperfectam arguit charitatem. Sed notandum solertius, quod de hoc adolescente scribens evangelista non ait: Quia fugit a comitatu Domini, vel: Fugit a sequendo Dominum; sed: Rejecta, inquit, sindone, nudus profugit ab eis. Fugit enim ab hostibus, quorum et praesentiam detestabatur et facta; non fugit a Domino Salvatore ac magistro suo, cujus amorem etiam corpore absens fixum in corde servavit. Neque aliquid vetat intelligi Joannem hunc fuisse adolescentem dilectum prae caeteris magistro discipulum. Nam et illum eo tempore fuisse adolescentem longa post haec in carne vita ejus indicio est. Potuit enim fieri ut ad horam tenentium manibus elapsus, mox, resumpto indumento, redierit, et, sub dubia noctis luce, sese turbis ducentium Jesum, quasi unus de ipsis immiscuerit, donec ad atrium pontificis, cui erat notus, perveniret, juxta quod in suo ipse Evangelio commemorat. Sicut autem Petrus, qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit, et confessione Dominici amoris funditus exstirpavit, recuperationem ostendit eorum qui in martyrio labuntur, ita caeteri discipuli, qui articulum comprehensionis fugiendo praevenerant, cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt, quibus tutius est multo praesidia latebrarum petere, quam se discrimini certaminum exponere. Ita etiam iste adolescens, qui, rejecta sindone, nudus profugit ab impiis, illorum et opus designat et animum; qui ut securiores ab incursibus hostium fiant, quidquid in hoc mundo possidere videntur, abjiciunt, ac nudi potius Domino famulari, quam adhaerendo mundi rebus materiam tentandi, atque a Deo revocandi adversariis dare didicerunt. Juxta exemplum beati Joseph, qui, relicto in manibus adulterae pallio, foras exsilivit, malens Deo nudus, quam indutus cupiditatibus mundi meretrici servire.
102.46
Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem. Summum sacerdotem Caipham significat, qui( sicut evangelista Joannes scribit) erat pontifex anni illius, de quo consentanea testatur Josephus, quia pontificatum sibi absque merito dignitatis emerit a principe Romano. Non ergo mirum est si iniquus Pontifex inique judicat.
102.47
Petrus autem a longe secutus est eum usque in atrium summi sacerdotis. Merito a longe sequebatur, qui jam proxime erat negaturus. Neque enim negare posset, si Christo proximus adhaesisset. Verum in hoc maxima nobis est admiratione venerandus, quia Dominum non reliquit etiam cum timeret. Quod enim timet, naturae est; quod sequitur, devotionis; quod negat, obreptionis; quod poenitet, fidei. Aliter, quod ad passionem eumdem Dominum a longe sequitur Petrus, significabat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est, imitaturam passionem Domini, sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.
102.48
Et sedebat cum ministris, et calefaciebat se ad ignem. Est dilectionis ignis, est et cupiditatis. De hoc dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? De illo autem: Omnes adulterantes, velut clibanus corda eorum. Iste super credentes in coenaculo Sion descendens, variis linguis eos Deum laudare docuit; ille in atrio Caiphae instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum ac blasphemandum Dominum noxias perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum synodus maligna gerebat, hoc ignis in atrio foris inter frigora noctis materialiter accensus typice praemonstrabat. Quicunque ergo vitiosum noxiumque in se exstinguit incendium, potest dicere cum Propheta Domino: Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. In quibuscunque autem flammam charitatis turbida vitiorum flumina obruerunt, audiunt a Domino: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. Quo frigore torpens ad horam apostolus Petrus, quasi prunis ministrorum Caiphae calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat. Sed non mora, respectus a Domino cum ignem pravorum corpore, tum infidelitatem in corde reliquit; ac post resurrectionem Domini sancto igni recreatus, funditus excessum trinae negationis trina dilectionis confessione purgavit. Tunc etenim completa illa memorabili piscium captura, cum venisset ad Dominum cum condiscipulis suis, prunas positas, et piscem superpositum, et panem mox videns, sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.
102.49
Et quidem surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: Quoniam nos audivimus cum dicentem, ego dissolvam templum hoc manu factum, et post triduum aliud non manu factum aedificabo. Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae Dominum dixisse legimus? Sed falsus testis est, qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed et in ipsis verbis calumniatur, et paucis additis vel mutatis quasi justam calumniam faciunt, Salvator dixerat: Solvite templum hoc; isti commutant, et aiunt: Ego dissolvam templum hoc manu factum. Vos, inquit, solvite, non ego, quia illicitum est ut ipsi nobis inferant[ F. inferamus] mortem. Deinde illi vertunt: Et post triduum aliud non manu factum aedificabo, ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus autem ut ostenderet animal vivum et spirans templum dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.
102.50
Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his? Ille autem tacebat, et nihil respondit. Ira praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum excutit de solio pontificem, ut insaniam mentis motu corporis demonstraret. Quanto plus Jesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum inveniat accusandi. Nihilominus Jesus tacet; sciebat enim quasi Deus, quidquid respondisset torquendum ad calumniam.
102.51
Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dicit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? Jesus autem dixit illi: Ego sum. In Matthaeo scriptum est quod interroganti et adjuranti se pontifici si esset Christus, respondit: Tu dixisti. Pro quo Marcus posuit: Ego sum, ut videlicet ostenderet tantum valere quod ei dicit Jesus, Tu dixisti, quantum si diceret Ego sum.
102.52
Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis, et venientem cum nubibus coeli. Si ergo tibi in Christo, o Judaee, pagane et haeretice, contemptus, infirmitas et crux contumelia est, vide quia per haec Filius hominis ad dexteram Dei Patris sessurus, et ex partu virginis homo natus in sua cum coeli nubibus est majestate venturus. Unde et Apostolus, cum crucis abjecta descripsisset, dicens quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, adjunxit atque ait: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
102.53
Summus autem sacerdos, scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? Audistis blasphemiam. Quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendas vestes provocat. Scindit vestimenta sua, ut ostendat Judaeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis. Sed et consuetudinis judaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum audierint, scindere vestimenta sua, quod Paulum quoque et Barnabam, quando in Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus; Herodes autem quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus est. Altiore autem mysterio factum est ut in passione Domini pontifex Judaeorum sua ipse vestimenta disciderit, cum tunica Domini nec ab ipsis, qui eum crucifixere, militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quod sacerdotium Judaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum, et a suae statu integritatis omnimodis solvendum; soliditas vero sanctae universalis Ecclesiae, quae vestis sui redemptoris solet appellari, nunquam valeat disrumpi; quin potius etsi Judaei, si gentiles, si haeretici, si mali catholici humilitatem Domini Salvatoris contemnant, ejus tamen usque ad consummationem saeculi in illis quos sors electionis invenerit inviolata sit permansura castitas.
102.54
Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza. Et ministri alapis eum caedebant. Impleta est hoc loco prophetia, quae ait: Dedi maxillas meas alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum. Sed qui tunc caesus est colaphis sive alapis Judaeorum, caeditur etiam tunc blasphemiis falsorum Christianorum; qui tunc consputus est salivis infidelium, nunc usque vesanis nomine tenus fidelium exhonoratur atque irritatur opprobriis. Velaverunt autem faciem ejus, non ut eorum ille scelera non videat, sed ut a se ipsi, sicut quondam Moysi fecerunt, gratiam cognitionis ejus abscondant; si enim crederent Moysi, crederent forsitan et Domino. Quod velamentum usque hodie manet super cor eorum non revelatum, nobis autem in Christum credentibus ablatum est. Neque enim frustra eo moriente velum templi scissum est medium, et ea quae toto legis tempore latuerant, et abscondita carnali Israel fuerant, novi testamenti cultoribus sunt patefacta sancta sanctorum arcana. Quod vero dicunt ei: Prophetiza, et juxta alios evangelistas: Prophetiza quis est qui te percussit, quasi in contumeliam faciunt ejus, qui se a populus prophetam voluerit haberi. Sed ipso dispensante, quae patitur omnia pro nobis fiunt, ut, sicut Petrus hortatur, Christo in carne passo nos eadem cogitatione armemur, atque ad toleranda pro nomine ejus irrisionum opprobria praeparemur.
102.55
Et cum esset Petrus in atrio, deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis; et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras? At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Quid sibi vult, quod prima eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerint recognoscere? nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, et iste sexus redimeretur per Domini passionem. Et ideo mulier resurrectionis accipit prima mysterium, et mandata custodit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem.
102.56
Et exivit foras ante atrium, et gallus cantavit. De hoc galli cantu caeteri evangelistae tacent, non tamen factum esse negant, sicut et multa alia alii silentio praetereunt, quae alii narrant.
102.57
Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. Non haec eadem, quae prius accusabat, ancilla esse credenda est. Dicit namque Matthaeus apertissime: Exeunte illo januam, vidit eum alia, et ait iis qui erant ibi, etc. In hac autem negatione Petri discimus non solum abnegari Christum ab eo qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum. Dominus autem non ait Petro: Discipulum meum te negabis, sed, Me negabis. Negavit ergo ipsum, cum se negavit ejus esse discipulum.
102.58
Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere tu ex illis es. Nam et Galilaeus es. Non quod alia lingua Galilaei, quam Hierosolymitae loquerentur, qui utrique fuerint Hebraei, sed quod unaquaeque provincia et regio suas habeat proprietates, ac vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Unde, in Actibus apostolorum cum ii quibus Spiritus sanctus insederat omnium gentium linguis loquerentur, inter alios qui de diversis mundi plagis advenerant, etiam illi qui habitabant Judaeam dixisse referuntur: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? Et Petrus fratribus loquens in Hierusalem: Et notum, inquit, factum est omnibus habitantibus in Hierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum achaeldama. Quare lingua eorum, nisi quia idem nomen aliter illi, hoc est, Hierosolymitae, aliter sonabant Galilaei?
102.59
Ille autem coepit anathematizare, jurare, Quia nescio hominem istum, quem dicitis. Et statim iterum gallus cantavit. Solet Scriptura sacramenta causarum per statum designare temporum. Unde Petrus qui media nocte negavit, ad galli cantum poenituit. Qui etiam post resurrectionem Domini diurna sub luce illum quem tertio negaverat, tertio aeque se amare professus est. Quia nimirum quod in tenebris oblivionis erravit, et speratae jam lucis rememoratione correxit, et ejusdem verae lucis adepta praesentia plene totum, quidquid mutaverat erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui nos jacentes excitans, et somnolentos increpans dicat: Evigilate, justi, et nolite peccare.
102.60
Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis, et coepit flere. Quam nociva pravorum colloquia! Petrus ipse inter infideles vel hominem se nosse negavit, quem inter condiscipulos jam Dei Filium fuerat confessus. Sed nec in atrio Caiphae retentus poterat agere poenitentiam. Egreditur foras, ut alii narrant evangelistae, quatenus ab impiorum concilio secretus, sordes pavidae negationis liberis fletibus abluat.
102.61
Et confestim concilium facientes mane summi sacerdotes cum senioribus et Scribis, et universo concilio, vincientes Jesum duxerunt, et tradiderunt Pilato. Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum in malo. Tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent, et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum judici traderent. Attamen notandum quod non tunc primum ligaverunt eum, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes declarat, ligaverunt, et sic adduxerunt eum ad Annam primum.
102.62
Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? Pilato nihil aliud criminis interrogante, nisi utrum rex Judaeorum sit, arguuntur impietatis Judaei, quod ne falso quidem invenire potuerint quod objicerent Salvatori.
102.63
At ille respondens, ait illi: Tu dicis. Sic respondit, ut et verum diceret, et sermo ejus calumniae non pateret. Et attende quod Pilato, qui invitus ferebat sententiam, aliqua in parte responderit, sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque suo sermone judicarit.
102.64
Pilatus autem rursus interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. Jesus autem amplius nihil respondit. Ethnicus quidem est qui condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judaeorum: Vide in quantis te accusant. Jesus autem nihil respondere voluit, ne, crimen diluens, dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.
102.65
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barrabam dimitteret eis. Haeret Judaeis usque hodie sua petitio, quam tanto labore impetrarunt. Quod enim, data sibi optione, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae elegerunt ademptorem, merito salutem perdiderunt, et vitam, et latroniciis sese ac seditionibus in tantum subdiderunt, ut et patriam regnumque suum, quod plus Christo amavere, perdiderint, et hactenus eam quam vendidere, sive animae, sive corporis, libertatem recipere non meruerint.
102.66
Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis ut faciam regi Judaeorum? At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. Pilatus vero dicebat eis: Quid enim mali fecit? Multas liberandi Salvatorem Pilatus occasiones dedit. Primum latronem justo conferens, deinde inferens: Quid ergo vultis ut faciam regi Judaeorum? Cumque responderunt Crucifigatur, non statim acquievit, sed, juxta suggestionem uxoris, quae mandaverit ei, ut Matthaeus scribit: Nihil tibi et justo illi, ipse quoque respondens: Quid enim, ait, mali fecit? hoc dicendo Pilatus absolvit Jesum.
102.67
At illi magis clamabant: Crucifige eum. Ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium obsedit me; et illud Jeremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva, dederunt super me vocem suam. Isaia quoque in hac sententia congruente: Et exspectavi ut facerent judicium, fecerunt autem iniquitatem et non justitiam, sed clamorem.
102.68
Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barrabam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. Jesus autem flagellatus non ab alio, quam ab ipso Pilato intelligendus est. Scribit namque aperte Joannes: Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barrabam. Erat autem Barrabas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Ac deinde subjungit: Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et caetera. Quod quidem ideo fecisse, atque ideo credendus est militibus eum illudendum tradidisse, ut satiati poenis et opprobriis ejus Judaeis mortem ejus ultra sitire desisterent. Hoc autem factum est, ut quia scriptum erat: Multa flagella peccatorum, illo flagellato nos a verberibus liberaremur, dicente Scriptura: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
102.69
Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: Ave, rex Judaeorum. Milites quidem, quod rex Judaeorum fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen objecerant, quod sibi in populo Israelitico usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant purpura, qua reges veteres utebantur, et pro diademate imponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, ut Matthaeus scribit, et adorent quasi regem. Nos autem omnia haec intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret, sic et isti quodcunque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis qui credimus, sacramenta tribuebant. Notandum autem quod pro eo quod Marcus ait, Et induunt eum purpura, Matthaeus ita posuit: Et exuentes eum chlamydem coccineam circumdederunt ei. Ubi intelligitur quod Matthaeus ait, Chlamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcus dixisse, Indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura, cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea. Mystice ergo in purpura qua indutus est Dominus, ipsa ejus caro quam passionibus objecit insinuatur, de qua praemissa dixerat prophetia: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari? In corona vero, quam portabat, spinea nostrorum susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri dignatus est, ostenditur, juxta quod praecursor ipsius testimonium ei perhibens, ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Namque spinas in significatione peccatorum poni solere testatur ipse Dominus, qui protoplasto in peccatum prolapso dicebat: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi, quod est aperte dicere: Conscientia tua punctiones tibi et aculeos vitiorum procreare non desistet. Quod vero juxta Evangelium Lucae Dominus apud Herodem alba veste induitur, in caeteris vero evangelistis a militibus Pilati sub coccineo, sive purpureo, habitu illusus esse perhibetur, collata utraque narratione in uno innocentia et castitas assumptae humanitatis, in altero autem veritas passionis, per quam ad gloriam regni immortalis esset perventurus, exprimitur. Sicut enim purpura colorem sanguinis, qui pro nobis affusus est, imitatur, ita et habitus regni quod post passionem intravit, nobisque intrandum patefecit, insinuat. Verum quia dixit Apostolus: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis; et Isaias Domino de electis omnibus: His, inquit, velut ornamento vestieris, potest in hoc utroque Domini habitu inimicorum quidem sententia probroso, sed ipsius Domini electione gloriosissimo omnis electorum ejus multitudo, quae in martyres venerandos et caeteram fidelium plebem distinguitur, aptissime designari. Alba etenim veste induitur, cum munda justorum confessione circumdatur; purpura sive cocco vestitur, cum in triumpho victoriosorum martyrum gloriatur.
102.70
Et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. Haec tunc fecere milites Pilati, haec usque hodie faciunt haeretici et pagani milites utique diaboli. Quia enim caput Christi Deus caput ejus percutiunt, qui eum Deum esse verum denegant. Et quia per arundinem Scriptura solet confici, quasi arundine caput Christi feriunt, qui divinitatis illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur. Spuunt in faciem ejus, qui ejus praesentiam gratiae verbis exsecrandis ex internae caecae mentis insania conceptis respuunt, et Jesum Christum in carne venisse denegant. Et quidem milites eum quasi qui Deum se ipse falso dixisset, illudentes adorabant; sed sunt hodie, quod est gravioris vesaniae, qui eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris longe postponunt.
102.71
Et educunt illum, ut crucifigerent eum. Et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. Magnae tunc opinionis fuisse Simon iste videtur, cum filii quoque ejus quasi jam noti omnibus designentur ex nomine. Sed cavendum ne cui videatur contrarium quod Joannes scribit ipsum Dominum sibi crucem portasse, caeteri vero evangelistae hunc Simonem Cyrenaeum eam bajulasse referunt. Primo namque a Domino portata, ac deinde Simoni, quem exeuntes forte obvium habuerunt, portanda imposita est. Et hoc congruo satis ordine mysterii, Quia nimirum ipse passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Et quia Simon iste non Hierosolymita, Cyrenaeus esse perhibetur, recte per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo cives sunt et domestici Dei, et, sicut alibi dicitur: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Unde apte Simon obediens, Cyrene haeres interpretatur. Nec praetereundum quod idem Simon de villa venisse refertur. Villa enim Graece pagos dicitur. Unde paganos appellamus eos quos a civitate Dei alienos, et quasi urbanae conversationis videmus esse expertes. Sed de pago Simon egrediens, crucem portat post Jesum, cum populus nationum, paganis ritibus derelictis, vestigia Dominicae passionis obedienter amplectitur.
102.72
Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum CALVARIAE locus. Extra urbis portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et calvariae, id est, decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii: et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur.
102.73
Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et non accepit. Deus loquitur ad Hierusalem: Ego te plantavi vineam meam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae? Amara vitis amarum vinum fecit, quod propinat Dominus Jesus, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Quod autem dicitur: Et non accepit, vel secundum Matthaeum, cum gustasset noluit bibere, hoc indicat quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit. Quod enim ait Marcus, Non accepit, intelligitur: non accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeus testis est, ut quid idem Matthaeus ait, Noluit bibere, hoc Marcus dixerit Non accepit, tacuerit autem quod gustaverit. Sed et hoc quod ait Marcus, Myrrhatum vinum, intelligendum est Matthaeum dixisse cum felle mistum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim vinum amarissimum est; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderetur.
102.74
Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. Haec Joannes evangelista plenius exponit, quod, scilicet, milites caetera in quatuor partes juxta suum numerum dividentes, de tunica, quae inconsutilis erat desuper contexta per totum, sortem miserint. Quadripartita autem vestis Domini quadripartitam ejus figuravit Ecclesiam, toto, scilicet, orbe, qui quatuor partibus constat, terrarum diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer, distributam. Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas juxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito vestis qua significatur desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid nisi gratia Dei commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit. Et cum sors mittitur, non personae cujuscunque vel meritis, sed occulto Dei judicio ceditur. Et quia, sicut dicit Apostolus, Vetus homo noster simul affixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato, quandiu id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, et quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis. Haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Sed ideo dicitur, spe gaudentes, ut requiem futuram cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus, per latitudinem hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias. Per altitudinem autem, cui caput adjungitur, exspectatio retributionis de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, his quidem secundum tolerantiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Itaque etiam longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. Recordaris, nisi fallor, quod verba Apostoli in ista designatione crucis expediantur, ubi ait: In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo, et profundum.
102.75
Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Sunt qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intelligi, nisi Joannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim: Parasceve paschae hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester, etc. Si ergo hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali, traditus est crucifigendus Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intelligentes quidam putaverunt? Jam certe dixerat Marcus: Crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus. Si ergo ejus rei gestae tempus voluit commemorare, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia; ut quid adjunxit, Et crucifixerunt eum? nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat qua hora Dominus ligno suspensus est; unde posset hujus vel error corrigi, vel mendacium refutari. Sed quia sciebat a militibus Dominum crucifixum, non a Judaeis, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse, qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia, cum clamaverunt Judaei ut Dominus crucifigeretur. Et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt, maxime quia nolebant videri se hoc fecisse, et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant secundum Joannem. Quod ergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime indicans magis fuisse Domini necatricem linguam Judaeorum quam militum manus.
102.76
Et erat titulus causae ejus inscriptas: Rex Judaeorum. Titulus positus supra crucem ejus, in quo scriptum erat Rex Judaeorum, illud ostendit, quod nec occidendo efficere potuerunt ut eum regem non haberent, qui eis manifestissima et eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in psalmo canitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Quia apte etiam, quoniam Rex simul et Pontifex est, cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque qua praeditus erat, dignitatem titulo praetendit, ut cunctis legere, hoc est, audire et credere volentibus insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit suum, sed confirmarit potius et corroborarit imperium.
102.77
Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris, et alium a sinistris ejus. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi, significant eos qui sub fide et confessione Christi vel agonem martyrii, vel quaelibet continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quicunque haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito ac fide designantur; at qui sive humanae laudis intuitu, seu qualibet minus digna intentione mundo abrenuntiant, non immerito blasphematoris ac sinistri latronis mentem imitantur et actus. De qualibet dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia plura aut pietatis opera facere aut dona gratiae spiritalis accepisse videar, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Beati autem qui sua propter Dominum et propter Evangelium relinquunt: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum coelorum.
102.78
Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Etiam nolentes confitentur Scribae et pontifices, quod alios salvos fecerit. Itaque vos vestra condemnat sententia; qui enim alios salvos fecit, utique si vellet, seipsum salvare poterat.
102.79
Christus Rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. Fraudulenta promissio. Quid est plus, de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere? Surrexit, et non creditis; ergo etiamsi de cruce descenderit, similiter non credetis.
102.80
Et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. Quomodo qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei? Quandoquidem unus eorum conviciatus est secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum, et in Deum credidit? nisi intelligamus Matthaeum et Marcum, breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur. Et pluraliter dictum Secti sunt, cum de sola Isaia tradatur. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: Et rustici mihi insultant, etiamsi unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino, cum non posset sub numero plurali unus intelligi. Cum vero dictum est latrones, vel, qui cum eo crucifixi erant, nec additum est ambo, non solum si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. Quod vero, Luca testante, unus latro Dominum blasphemat, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos; alter vero illum digna invectione redarguit, et Dominum fideli supplicatione precatur, dicens: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum, usque hodie geri in Ecclesia videmus, cum mundanis tacti afflictionibus veri simul et falsi Christiani, illi quidem qui ficta mente dominicae passionis sacramenta gestant, ad praesentis vitae gaudia cupiunt liberari a Domino. At qui simplici intentione cum Apostolo non gloriantur, nisi in cruce Domini nostri, ita potius a praesentibus aerumnis optant erui, ut spiritum suum in manus sui commendent auctoris, unaque cum ipso regni coelestis desiderent esse participes. Unde bene ille, qui fide dubia Dominum precabatur, funditus est contemptus a Domino, neque ulla responsione dignus habitus. At vero preces illius, qui aeternam a se salutem quaerebat, pia mox Dominus exauditione suscipere dignatus est. Quia nimirum quicunque in tribulationibus positi temporalia tantum a Domino solatia requirunt, temporalibus se pariter et aeternis gaudiis privant. Qui autem veraciter bona patriae coelestis suspirant, ad haec absque ulla dubietate Christo miserante perveniunt.
102.81
Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. Clarissimum mundi lumen retraxit radios, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et notandum quod Dominus sexta hora, hoc est, recessuro a centro mundi sole crucifixus sit; diluculo autem, hoc est, oriente jam sole, resurrectionis suae mysteria celebrarit. Statu enim temporis signavit quod effectu operis exhibuit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Nam et Adam peccante, scriptum est quod audierit vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Post meridiem, nempe inclinata luce fidei; ad auram vero, refrigescente fervore charitatis. Deambulans autem audiebatur, quia ab homine peccante recesserat. Rationis ergo, imo divinae pietatis ordo poscebat ut eodem temporis articulo quo tunc Adae praevaricanti occluserat, nunc latroni Dominus poenitenti januam paradisi reseraret; et qua hora primus Adam peccando mortem huic mundo invexerat, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret.
102.82
Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, eli, lama sabachthani, quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid reliquisti me? Principio vigesimi primi psalmi usus est; illud quod in medio versiculi legitur: Respice in me, superfluum est. Legitur enim in Hebraeo, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Nec mireris verborum humilitatem, querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas. Sicut enim esurire et sitire, et fatigari, non erant propria divinitatis, sed corporales passiones, ita et quod dicitur: Ut quid me dereliquisti, corporalis vocis erat proprium, quia solet secundum naturam corpus nullatenus velle a sibi conjuncta vita fraudari. Licet enim et ipse Salvator hoc dicebat, sed proprie ostendebat corporis fragilitatem manens virtus et sapientia Dei. Ut homo ergo loquitur, meos circumferens motus, quod in periculis positi a Deo nos deseri putamus, ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur.
102.83
Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. Non omnes, sed quidam, quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed ex eo quod dixit, Eli, eli, putantes Eliam ab eo invocatum. Sin autem Judaeos qui hoc dixerint, intelligere volueris, et hoc more sibi soluto faciunt, ut Dominum imbecillitate infament, qui Eliae auxilium deprecetur.
102.84
Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sine, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum. Quam ob causam Domino acetum sit potui datum, Joannes ostendit plenius, dicens: Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas autem positum erat aceto plenum. Illi ergo spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Vidit ergo quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent, antequam acciperet acetum, et traderet spiritum. Atque ut hoc etiam consummaretur, quod ait: Et in siti mea potaverunt me aceto, Sitio, inquit. Tanquam hoc diceret: Hoc munus fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant acetum degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleto, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentam. Hyssopum, cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus, quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde illud in psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor. Christi namque humilitate mundamur, quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem crucis, non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in nostri mundationem fuisset effusus. Per arundinem vero, cui imposita est spongia, Scriptura significatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet sonum significans, qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera quae arundine scribitur. Sed significantius sonos vocis humanae usitatissime dicimus linguas, Scripturam vero arundinem dici, quo minus usitatum, eo magis est mystice figuratum.
102.85
Jesus autem, emissa voce magna expiravit. Quid hac voce magna dixerit Dominus, Lucas aperte designat, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec, inquit, dicens expiravit. Quod vero scribit Joannes, quia cum accepisset Jesus acetum, dixit, Consummatum est, et, inclinato capite, tradidit spiritum, inter illud quod ait, Consummatum est, et illud, Et, inclinato capite, tradidit spiritum, emissa est vox illa magna, quam tacuit Joannes, caeteri autem tres commemoraverunt.
102.86
Et velum templi scissum est in duo, a sursum usque deorsum. Scinditur velum templi, ut arca testamenti et omnia legis sacramenta quae tegebantur appareant, atque ad populum transeant nationum. Ante enim dictum fuerat: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus; nunc autem: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram, inquit, gloria tua. Et in Evangelio prius dixit: In viam gentium ne abieritis; post passionem vero suam: Euntes, inquit, docete omnes gentes.
102.87
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere homo hic Filius Dei erat. Manifesta causa miraculi centurionis exponitur, quod videns Dominum sic expirasse, hoc est, spiritum emisisse, dixerit: Vere homo hic Filius Dei erat, nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi qui animarum conditor est. Et hoc considerandum est, quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Dei Filium confiteatur, et Arius in Ecclesia praedicet creaturam. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae, velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, continuo Jesum et vere justum hominem, et vere Dei Filium synagoga tacente confirmat.
102.88
Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome; et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei. Jacobum minorem dicit Jacobum Alphaei, qui et frater Domini dicebatur, eo quod esset filius Mariae materterae Domini, cujus in Evangelio suo meminit Joannes dicens: Stabat autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae. Mariam autem Cleophae videtur eam dicere a patre sive a cognatione. Vocabatur vero minor Jacobus ad distinctionem majoris Jacobi, videlicet, filii Zebedaei, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino. Consuetudinis autem Judaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent; hoc, quia scandalum facere poterat, in nationibus, Paulus abjecisse se memorat: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri Apostoli faciunt? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cujus illae metebant spiritalia. Non quo indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit, Mariam, scilicet, Magdalenam, a qua septem daemonia ejecerat, et Mariam Jacobi, et Joseph matrem materteram suam, et alias quas in caeteris Evangeliis legimus.
102.89
Et cum jam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio. Decurio vocatur, quod sit de ordine curiae, et officium curiae administret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Arimathaea autem ipsa est Ramathaim civitas Elcanae et Samuelis in regione Thamnitica, juxta Diospolim. Parasceve vero Graece, Latine praeparatio dicitur. Quo nomine Judaei, qui inter Graecos morabantur, sextam Sabbati appellabant, eo quod in illo ea quae requiei Sabbati necessaria essent, praeparare solerent, juxta hoc quod de manna quondam praeceptum est: Sexta autem die colligitis duplum, etc.( Exod. XVI). Quia ergo sexta die factus est homo, et tota est mundi creatura perfecta, septima autem Conditor ab opere suo requievit, unde et hanc Sabbatum, hoc est, requiem voluit appellari, recte Salvator eadem sexta die, crucifixus, humanae restaurationis implevit arcanum. Ideoque cum accepisset acetum dixit: Consummatum est, hoc est: Sextae diei, quod pro mundi refectione suscepi, jam totum est opus expletum. Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis, quae octava die ventura erat, exspectabat adventum. Ubi nostra simul devotionis ac beatae retributionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta saeculi aetate pro Domino pati, et velut mundo necesse est crucifigi. In septima vero aetate, id est, cum lethi quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere, et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate etiam corpora ipsa resurrectione glorificata cum animabus simul in corruptionem aeternae haereditatis accipiant.
102.90
Venit, inquit, Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei. Et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Magnae quidem Joseph iste dignitatis ad saeculum, sed majoris apud Deum meriti fuisse laudatur. Talem namque existere decebat eum qui corpus Domini sepeliret, qui et per justitiam meritorum tali ministerio dignus esset, et per nobilitatem potentiae saecularis facultatem posset obtinere ministrandi. Non enim quilibet ignotus aut mediocris ad praesidem accedere et Crucifixi corpus poterat impetrare.
102.91
Joseph autem mercatus est sindonem, et deponens eum involvit sindone. Et ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritalem hoc sentire, quod corpus Domini non auro, non gemmis et serico, sed linteamine puro obvolvendum sit, quanquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvat Jesum, qui pura eum mente susceperit. Hinc Ecclesiae mos obtinuit, ut sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus est Domini in sindone munda sepultum, juxta quod in gestis pontificalibus a beato papa Silvestro legimus esse statutum.
102.92
Et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. De monumento Domini ferunt, qui nostra aetate de Jerosolymis in Britanniam venere, quod domus fuerit rotunda de subjacente rupe excisa tantae altitudinis, ut intro consistens homo vix manu extenta culmen possit attingere, quae habet introitum ab Oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque impositus est. In cujus monumenti parte Aquilonari sepulcrum ipsum, hoc est, locus Dominici corporis de eadem petra factus est, septem habens pedes longitudinis, trium vero palmarum mensura caetero pavimento altius eminens. Qui, videlicet, locus non desuper, sed a latere Meridiano per totum patulus est, unde corpus inferebatur. Color autem ejusdem monumenti ac loculi rubicundo et albo dicitur esse permistus.
102.93
Maria autem Magdalene, et Maria Joseph, aspiciebant ubi poneretur. In Luca legimus quia stabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo notis Jesu post depositum ejus corpus ad sua remeantibus, solae mulieres quae arctius amabant, funus subsecutae, quomodo poneretur inspicere curabant, ut ei tempore congruo munus possent devotionis offerre. Sed et hactenus sanctae mulieres die Parasceves, id est, praeparationis, idem faciunt, cum animae humiles, et quo majoris sibi consciae fragilitatis, eo majori Salvatoris amore ferventes, passionis ejus vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur, et si forte valeant imitari, pia curiositate, quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.
103.1
HOMILIA LIV.
103.1
MATTH. VIII. In illo tempore ascendens Jesus in naviculam, secuti sunt eum discipuli multi. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. Et accesserunt, et suscitaverunt eum discipuli ejus, dicentes: Domine, salva nos, perimus, etc.
103.2
Ingrediente Domino in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus; non imbecilles, sed firmi et stabiles in fide, mansueti et pii, spernentes mundum; non duplici corde, sed simplici. Hi ergo secuti sunt eum, non tantum gressus ejus sequentes, sed magis sanctitatem comitantes et justitiam ejus consectantes.
103.3
Et ecce tempestas magna facta est in mari ita ut navis operiretur fluctibus. Cum enim multa magna et miranda ostendisset in terra, transiit in mare, ut et ibidem adhuc excellentiora opera demonstraret, quatenus terrae marisque Dominum se esse cunctis ostenderet. Fecit turbari mare, commovit ventos, concitavit fluctus. Cur hoc? Ideo ut discipulos mitteret in timorem, et suum auxilium postularent, suamque potentiam rogantibus manifestaret. Illa tempestas non ex sese oborta est, sed potestati paruit imperantis ejus qui educit ventos de thesauris suis, qui terminum mari arenam constituit. Dixit enim ei: Usque huc venies et non supergredieris, sed in temetipso confringentur fluctus tui? Hujus ergo jussione et praecepto orta est tempestas in mari, propter occasiones superius memoratas. Facta est tempestas magna et non pusilla, ut magnum opus et non pusillum ostenderetur: quantoque fluctus naviculae irruebant, tanto magis timor discipulos conturbabat, ut plus magis desiderarent ad liberandum se mirabilia Salvatoris. Dominus vero dormiebat. O res mirabilis et stupenda! is qui nunquam obdormiit dormit, is qui coelum et terram gubernat dormit, is qui non dormit neque dormitat, ipse dormire dicitur. Dormiebat quidem corpore, sed vigilabat deitate; dormiebat corpore, sed conturbabat mare, erigebatque fluctus, et apostolos conterrebat, suam ostensurus potentiam; dormiebat corpore sicuti et ad puteum de itinere lassus vel fatigatus sedebat, demonstrans quia vere humanum portabat corpus, quod corruptibile induerat. Ipso corpore dormiebat, deitate vero concitabat mare et iterum deplacabat. Dormiebat itaque corpore ut apostolos suscitaret et evigilare faceret. Praecipue autem omnes nos nequaquam animo dormiamus, neve intellectu aut prudentia, sed vigilare in omni tempore, et jubilare Domino, et salutem ab eo postulare studeamus. Nam ipse qui dormiebat corpore, illud sanctum verbum dicit: Ego dormio et cor meum vigilat. Ad quem accedentes discipuli suscitabant eum dicentes: Domine, salva nos, perimus. Tanto fuerant metu conterriti et pene animo alieni, ut irruerent in eum, et non modeste, aut leniter suggererent, sed turbulenter suscitarent eum dicentes: Domine, salva nos, perimus. O beati, o veraces Dei discipuli, Dominum Salvatorem vobiscum habetis, et periculum timetis! Vita vobiscum est, et de morte solliciti estis; maris turbatorem trementes, creatorem ejus praesentem ita suscitatis, quasi non possit dormiente corpore fluctus sedare vel mitigare. Sed quid respondent hi dilectissimi discipuli? Parvuli, inquiunt, sumus adhuc infirmi et nondum robusti, ideoque timemus, ideoque trepidamus; necdum vidimus crucem, necdum nos confirmavit passio Domini et resurrectio, non ascensio in coelis, nec missi descensio sancti Spiritus Paracleti; propterea fragilitate nutamus, a Domino increpationem pusillae fidei supportamus, toleramus libenter, voluntarie sustinemus; unde et nunc dicente Domino: Quare conturbati estis, pusillae fidei; cur non habetis fortitudinem, cur non confidentiam et fiduciam apud vos tenetis? Et si mors irrueret, nonne eam debuistis constantissime sustinere? Ad omne enim quidquid evenerit fortitudo necessaria est, ad omne periculum vel tribulationem usque ad animae exitum. Similiter et contra delicias, et divitias, et honores terrenos, animi fortitudo tenenda est, ut neque extollaris, o homo, neque in superbiam erigaris, non despicias inimicos, neque humiles spernas neque obliviscaris Dominum, neque derelinquas Creatorem, nec existas ingratus. Si ergo in necessitate et in periculis fortitudo necessaria est, ut viriliter cum fide toleres universa, multo magis contra delicias, ut dictum est, et luxurias fortitudo necessaria est, ne in muscipulam incidas diaboli. Quare ergo turbati estis, pusillae fidei, si potentem me super terram cognovistis? Quare non creditis quod et in mari potens sim? Si Deum me vere esse Creatorem omnium suscepistis, quare non creditis quod ea quae a me facta sunt in mea habeam potestate? quare ergo dubitastis, modicae fidei? Qui pusillum credit arguetur, et qui nihil credit contemnetur; fragiles in fide corripientur, alieni omnino a fide punientur. Tales fuerunt Judaei et pagani, ideoque in malis suis evanuerunt. Tales etiam haeretici, ideoque in die judicii damnabuntur.
103.4
Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Scriptum fuit: Et exsurrexit tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino. Et percussit omnes inimicos suos in posteriora; et nunc surgens imperat ventis et mari sicut Creator, sicut suis ut potens, ut Dominus imperavit ventis et mari primitus ante discipulos, ut venientes firmarentur in fide; et potentia Deitatis occulta imperabat et comminabatur ei, magis autem regebat, et placabat illud secundum quod quidam ait: Potentia mitigavit mare. Imperavit ergo ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. De magno vento et tempestate magna, mari conturbato et tumenti, facta est magna tranquillitas. Decet enim hunc magnum magna et miranda facere; ideoque paulo ante magna accinctus potentia magnifice conturbavit profundum maris; et nunc iterum in eo ipso ostendens suae magnificentiam potestatis, tranquillitatem magnam fieri jussit. Haec ideo ut nimium conturbati magnifice exhilarati laetarentur. Dedit enim per haec omnia nobis Dominus figuram et doctrinae imaginem, ut et in omni conturbatione et contumelia teneamus patientiam, stabiles simus, fidem non deseramus. Et si omnis iste mundus tanquam mare ebulliat, atque in furore consurgat, et si omnes venti et vertigines daemonum undique saeviant, et si omnis, ut diximus, tempestas maris, id est, omnis principatus et potestates mundi concitentur, et in tumore iracundiae spument aut furiant super sanctos, et si adhuc usque ad coelum sese extollant, ut tempestates maris malignantes et dolos et fremitus concitantes adversum aliquem vestrum, nolite timere, nolite turbari, nolite contremiscere, nolite deficere. Omnes enim quotquot in fidei navicula cum Domino navigatis, omnes enim quotquot in hac nimium sanctae Ecclesiae navicula cum Domino per hunc undosum supernatatis mundum, et si ipse Dominus dormiat, pio somno vestram patientiam et tolerantiam exspectans, vel impiorum poenitentiam et conversionem sustinens, alacriter accedite ad eum, orationibus instantes, atque cum propheta dicentes: Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas nos in finem. Et iterum: Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. Et ipse surgens increpat ventis, his aeris daemonum spiritibus. Ipsi enim maris tempestates commovent, hoc est amaros et elatos concitant fluctus hujus principes mundi, ad persecutiones sanctis omnibus immittendas, ad contumelias fidelibus ingerendas. Omnibus Dominus increpat, et comminatur, omnia mitigat, facitque tranquillitatem magnam circa corpus et spiritum, pacem Ecclesiae et serenitatem mundo. Quomodo namque saepius consilia infidelium commota sunt adversus veram fidem et firmam Ecclesiam, aliquoties paganorum, aliquoties haereticorum, quemadmodum saepius sicut maris fluctus irruebant comminantes et conterrentes hujus principes mundi, per omnia perdere se Ecclesiae filios arbitrantes; sed surgens Dominus increpavit daemonum ventis, et omnes evanescere fecit audaces adversarios fidei, magnamque pacem et tranquillitatem dedit Ecclesiae suae.
103.5
Homines autem illi in navicula mirati sunt. Qui homines? scilicet, hanc habentes naviculam. Naviculae nomine ne putes hic apostolos significatos. Nusquam enim invenimus praeter errorem sic cognominari Domini discipulos; sed semper aut apostoli aut discipuli nominantur. Mirabantur ergo illi homines, hi qui cum illo ambulabant, hi quorum erat navicula, illi qui in eadem navicula sese transigebant; hi mirabantur. Et admiratione dignum fuit mare a profundo commotum mitigari, ejusque elatos deplacari fluctus, ventos sitientes compesci. Mirabantur ergo dicentes: Qualis est iste, quia venti et mare obediunt ei! Non interrogantes dicunt: Qualis est cui mare et venti obediunt? Qualis est iste! hoc est, quantus, quam fortis, quam potens, quam magnus! Qualis est iste, major Moyse, potentior Elia! Illi enim ambo, quorum unus ligno mare percusso cum labore discedit, alius...... Jordanem pertransiit: iste vero uno verbo mandat illis qui non habent verba, et obediunt ei. Hi qui non habent auditum obtemperant; hi qui prudentiae et intellectus expertes sunt inclinantur jubenti; quibus neque loquela, neque, ut diximus, sermo est obediunt, in eadem substantia in qua sunt, et sua natura moventur, et jussioni deserviunt ad confusionem mortalium, ad condemnationem corruptibilium. Jubet mari, et non contemnit; dicit ventis et tempestatibus, et mox compescuntur; jubet omni creaturae, et non supergreditur jussionem ejus; et unum hominum genus, et unum quod secundum similitudinem Dei honorificandum est, cui verbum et prudentia data est, hi soli homines resistunt, hi tantum inobedientes sunt, hi soli contemnunt, ideoque et hi soli in judicio damnabuntur, et a justitia punientur velut deteriores multis animalibus, vel his qui sine spiritu et anima sunt in isto mundo. Mirabantur ergo illi quia mare compescuit et venti mitigati sunt. Admiremur et nos quando benignitates et benevolentias ostendit circa nos Dominus, quando de periculis nos salvare dignatur, quando de tumultibus nos liberat, quando ab inimicis insequentibus eruit nos. Miremur, et mirantes gratias agamus, gratiae obaudiamus, obaudientes timeamus, timentes diligamus, ut aeternae Charitatis ab eodem haeredes efficiamur. Mirabantur dicentes, Qualis est iste! Sicut homo videtur, et sicut Deus potentiam ostendit: Sicut unus carnalium putatur esse, et super omnia carnalia magna ostendit mirabilia: dormit sicut homo, et imperat mari et ventis sicut Deus; in navicula sedet, et omnem creaturam jussione inclinat ubi vult Jesus Christus Dominus noster, qui cum Deo Patre vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
104.1
HOMILIA LV. IN NATALI DIVAE MARIAE VIRGINIS.
104.1
MATTH. I. Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham, etc.
104.2
Beatus Matthaeus evangelista, dilectissimi, non immerito inter caetera coelestium secretorum animalia facie hominis describitur, quia longe ab antiquis patribus exordium Evangelii sumens, lucidius caeteris genealogiam Dominicae humanitatis praenotavit. At sciendum est quia horum omnium nomina allegorici et moralis sensus plene in se contineant intellectus, Abraham pater multarum gentium, Isaac gaudium, Jacob supplantator, Judas confessio interpretatur; Phares divisio, Zara oriens, Esron sagittam videns, Thamar palma dicitur; Aram electus, Aminadab populus spontaneus, Naason augur fortis, Salmon sensibilis accipitur; Boos in ipso fortitudo, Raab lata, Obeth serviens, Ruth festinans subauditur; Jesse incendium, David manu fortis, vel desiderabilis, Salomon pacificus, Urias lux mea Deus, Bethsabee filia juramenti subintelligitur; Roboam latitudo populi, Abia pater Dominus, Asa tollens, Josaphat Dominus judicavit exprimitur; Joram excelsus, Ozias robustus Domini dicitur; Joathan perfectus, Achas apprehendens dicitur; Ezechias fortitudo Domini, Manasses obliviosus, Amon fidelis, Josias salus Domini interpretatur; Jechonias praeparatio Domini, Salathiel petitio mea Deus, Zorobabel iste magister, Abiud pater meus iste interpretatur; Eliacim Dei resurrectio, Azor adjutus, Sadoc justus, Joachim frater meus subintelligitur; Eliud Deus meus, Eleazar Deus adjutor, Mathan donum, Jacob supplantator exprimitur: Joseph appositus, sive auctus, Maria illuminatrix, sive stella maris, Jesus salvator, sive salutaris, Christus unctus interpretatur. Igitur per hos patriarchas Christus Dominus noster veniens in mundum, horum omnium in se ipso allegorice gessit officium, et in eorum interpretatione nominum nostram salutem designavit. In Abraham pater est omnium credentium, in quo, juxta Apostolum, omnes clamamus: Abba pater. In Isaac gaudium est omnium fidelium, de quo angelus dixit: Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo. In Jacob supplantator est, quia ipse subnervavit et contrivit diabolum, vastatorem humani generis, et vasa ejus diripuit. In Juda confessio, quia ipse dixit: Confiteor tibi, Pater coeli et terrae. In Phares divisio, quia segregat oves ab haedis, id est, bonos a malis, electos a reprobis. In Zara oriens, sicut scriptum est: Visitavit nos oriens ex alto. In Thamar palma victoriae, sicut ipse dixit: Confidite, quia ego vici mundum. In Aram electus, de quo Pater loquitur: Ecce puer meus quem elegi, electus meus, dedi super eum Spiritum meum. In Aminadab populus spontaneus, qui sponte posuit animam suam, ut nos efficeret sibi populum spontaneum, Deoque acceptabilem. In Naason augur, id est propheta fortis, cum dicit: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, tunc sedebit ut judicet orbem terrae in aequitate. In Salomone sensibilis, id est intellectualis, de quo scriptum est: Ipse autem ut vidit cogitationes eorum. Et iterum: Dominus novit cogitationes hominum. Et: Scrutans corda et renes Deus. In Boos fortitudo in ipso est, quia a nemine fortitudinem accepit, de quo dictum est: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio; et ipse in Evangelio: Omnia traham ad meipsum. In Raab latitudo potentiae ejus exprimitur, quem totus non capit orbis, et cujus regni non erit finis. In Obeth serviens, quia non venit ministrari, sed ministrare, formam servi accipiens. In Ruth festinans ad salutem nostram, qui festinanter vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, dicens in Evangelio: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. In Jesse incendium agnoscitur ut ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Et sicut Joannes dicit: Ipse vos baptizabit in spiritu et igne. In David desiderabilis, quia speciosus erat forma prae filiis hominum. In eodem manu fortis, quando flagellum de funiculis in manu tenens, in mensam vendentium et ementium multitudinem ejecit de templo; vel quando diabolum vicit, et calumniatorem nostrum contrivit. In Salomone pacificus, sicut ipse dixit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et Apostolus: Ipse est pax nostra, qui facit utraque unum. In Bethsabee filius juramenti, de quo dictum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum. In Roboam latitudo populi est, cum dicit: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum. In Abia pater Dominus, qui ait: Nolite vocare vobis patrem in terra; unus est enim Pater vester, qui in coelis est. In Asa tollens, de quo Joannes: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. In Josaphat judex, quia ipse est judex vivorum et mortuorum, sicut ipse ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. In Joram excelsus, quia ipse ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Et ut Psalmista dicit: Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus. In Ozia robustus Domini, quia ipse captivitatem humani generis in manu robusta liberavit, et in alta coelorum deduxit. In Joathan perfectus, sicut in Evangelio ait: Nos enim decet adimplere omnem justitiam. In Achaz apprehendens, qui coelum palmo ponderavit, et terram pugillo concludit. In Ezechia fortitudo Domini, quia, juxta Apostolum, Christus Dei virtus est, et Dei sapientia. In Manasse obliviosus iniquitatis, sicut scriptum est: In qua die conversus fuerit peccator ab iniquitate sua, omnium iniquitatum ejus non recordabor. In Amon fidelis, juxta Paulum, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Dominum; et, juxta Joannem, qui est testis fidelis. In Osia salus Domini, quia omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. In Jechonia praeparatio Domini, qui ait: Si abiero, et praeparavero vobis locum. In Salathiel petitio mea Deus, qui ait: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi( Joan. XVII). In Zorobabel magister publicanorum peccatorum, ut eos ab errore viae suae revocaret, et sic, ut ipse ait: Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. In Abiud pater meus: quia ipse est Pater, et caput omnium credentium. In Eliacim Domini resurrectio, ut ait: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, non morietur in aeternum, sed ego resuscitabo eum in novissimo die. In Azor adjutus, ut ait: Qui me misit mecum est, et non reliquit me solum. Et iterum: Opera quae ego facio, a meipso non facio, sed Pater qui mecum est, ipse facit opera. In Sadoc justus, sicut scriptum est: Ut sit ipse justus, justificans eos qui ex fide Abrahae sunt. In Joachim frater meus, ut ait: Si quis fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror et mater est. In Eliud Deus meus, quia ipse est Deus ex substantia Patris ante saecula genitus, qui in patibulo crucis dixit: Heli, heli, hoc est, Deus Deus meus. In Eleazar Deus adjutor, quia ipse est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione, et protector omnium sperantium in se. In Mathan donum, quia ipse ascendens in altam captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus; et quia per ipsum Pater Deus omnia dona perdonavit. In Jacob, ut supra diximus, supplantator est hostis antiqui, qui fidelibus dedit potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. Joseph auctus, cui dedit Pater gentes in haereditatem suam, et in possessionem suam terminos terrae; vel augmentum vitae aeternae est, sicut ipse dixit: Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. In sancta et perpetua virgine Maria, stella maris ipse est, id est, lux mundi, sicut ipse ait: Ego sum lux mundi. Et Joannes: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In proprio nomine Jesu salutaris, vel salvator est, angelo apponente qui ait: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Idem vero Christus, id est, unctus appellatus est, quem unxit Deus Pater in humanitate oleo laetitiae, id est, unctione Spiritus sancti, in sacerdotem et regem sempiternum, quatenus Christianos ex suo nomine vocatos per id quod Salvator est, a peccatis salvaret: per id quod sacerdos est, Deo Patri reconciliaret: per id quod rex est, in regnum sempiternum collocaret. Moraliter hae quoque interpretationes nominum ad nostram aedificationem multimodis pertinere noscuntur. Sicut Christus ubique nostrae salutis gerebat causam, ita et patriarcharum nomina nostrum profectum designant. In Abraham, ut patres simus multarum virtutum, et haereditatis jure multiplicationem bonorum possideamus. In Isaac, ut gaudium habeamus in Domino, et non in mundo, juxta hoc quod ipse dixit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Et, juxta Apostolum: Gaudete in Domino semper. In Jacob, ut supplantatores simus vitiorum nostrorum, et carnale desiderium vivaci pede a diaboli potestate calcemus. In Juda, ut, secundum Psalmistam, praeveniamus faciem Domini in confessione, et confiteamur nomini sancto ejus. In Phares, ut dividamus nos ab impiis, et abstrahamus nos ab omni fratre ambulante inquiete, et non communicemus operibus ejus malis. In Zara, ut lucifer verus oriatur in cordibus nostris, et sol justitiae splendeat in nobis ubique; et ut luceat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est. In Esron, ut sagittae simus salutis Domini, ut dici de nobis possit: Sagittae potentis acutae. In Thamar, ut cum palma victoriae pompas diaboli, et concupiscentias mundi superemus propter eum qui dilexit nos. In Aram, ut simus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, et annuntiemus virtutes ejus, qui nos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. In Aminadab, ut spontaneus Domini populus simus, in aedificationem corporis Christi. In Naason, ut, auguriis gentium derelictis, divinis promissis fidem adhibeamus. In Salmon, ut sensibiles, id est, intellectuales veritatis Dei, et factores inveniamur, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur. In Boos, ut, juxta Apostolum, confortemur in Domino, et in potentia virtutis ejus, succincti lumbos nostros in veritate, induti lorica justitiae, sumentes scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. In Raab, ut latum mandatum Domini nimis diligenter observantes, Dominum Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute diligamus, et proximum sicut nosmetipsos amplectamur. In Obeth, ut serviamus Domino per spiritum timoris, et dilectione sancta, quatenus rationabile sit obsequium nostrum, et acceptabile fiat sacrificium nostrum. In Ruth, ut festinantes ingredi in illam requiem, id est, in coelestem Hierusalem, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, quia non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. In Jesse, ut incensum orationum nostrarum in ara cordis nostri, in spiritu contribulato Domino offeramus, cum Psalmista dicentes: Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. In David, ut manu fortes contra Goliam spiritualem pugnantes, et exhibentes corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, desiderabile templum efficiamur Spiritui sancto. In Salomone, ut quantum ex nobis est, cum omnibus hominibus pacem habeamus, illud Dominicum intendentes: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. In Bethsabee, ut juramentum omnimodis custodiamus, ne perjurio incidamus in laqueum diaboli. In Uria, ut lux nostra Deus sit, videlicet, ut eum sequentes non ambulemus in tenebris mortis, sed habeamus lumen vitae. In Roboam, ut longe lateque per orbem terrarum populus dispersus, unitatem spiritus in vinculo pacis et charitatis habeamus, unum Deum, unam fidem, unum baptisma profiteamur, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. In Abia, ut charitatem fraternitatis invicem diligentes, unum patrem habeamus Dominum in coelis, qui nos voluntarie genuit verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus, et benedictionem haereditate possideamus, et gloriemur in spe gloriae filiorum Dei. In Asa, ut tollamus membra nostra de luto et sterquilinio vitiorum, ne serviant immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, sed justitiae in sanctificationem, quia non vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. In Josaphat, ut recte judicemus omni personae, sicut scriptum est: Recte judicate, filii hominum; et quodcunque volumus ut faciant nobis homines, faciamus et illis; similiter scientes, quia mensura qua mensi fuerimus, remetietur nobis. In Joram, ut excelsi vel sublimes in Domino effecti, quae sursum sunt quaeramus, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapiamus, non quae super terram, quoniam omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. In Ozia, ut robusti in Domino effecti, in omnibus persecutionibus nostris, et tribulationibus quas sustinemus, exemplum accipiamus laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini Jesu. In Joathan, ut perfecti simus, sicut et Pater noster coelestis perfectus est; in omnibus nos ipsos exemplum praebentes, et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum. In Achaz, apprehendamus disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereamus de via justa, quae Christus est, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita. In Ezechia, ut fortes Domini resistamus adversario nostro diabolo, qui tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; non in nostra virtute confidentes, sed Domini fortitudinem cum propheta collaudantes: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. In Manasse, ut obliviosi simus injuriarum nostrarum, et ejus[ Leg. his] qui contra nos agunt, propter nomen Domini ignoscamus, ne illud maledictum incurramus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In Ammon, ut fideles in fide radicati et fundati, in omnibus sumamus scutum fidei, in quo possimus omnia tela nequissimi ignea exstinguere. In Josia, ut salutem Domini et animarum semper deposcamus, ne obcaecemur in infidelitate, ne claudicemus in viis mandatorum ejus, ne surdi ad audiendum verbum Dei efficiamur, ne moriamur in peccatis, sed ut salvemur semper ab eo qui salvos facit sperantes in se. In Jechonia, ut praeparati simus in adventu Domini secundo, vigilantes et orantes, ne intremus in tentationem, sed cum illis intrare ad nuptias mereamur, de quibus ipse dicit: Beati sunt servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. In Salathiel, quatenus petitio nostra ad Deum semper dirigatur, ut gaudium nostrum sit plenum, non hujus saeculi moerore permistum, sed infinita beatitudine sempiternum; et hoc in nomine Salvatoris, ut impetrare possimus quod petimus. In Zorobabel, ut magistri simus veritatis, prohibentes magisteria et confusiones haereticorum, et quae verbis docemus, exemplis commendemus, ne de nobis Dominus dicat: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. In Abiud, ut sit nobis Deus in patrem, et nos illi in filios, habentes spiritum adoptionis, in quo clamamus Abba pater. Si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. In Eliacim, ut resurgamus a tumulis vitiorum ad celsitudinem virtutum, de terrenis ad coelestia, de morte ad vitam, de Gaza ad Galilaeam, id est, de inferno ad aeternam transmigrationem, ubi sancti ibunt de virtute in virtutem, donec videbitur Deus Deorum in Sion. In Azor, ut adjuti divina gratia, cuncta nobis adversantia patienter supportemus, et Dominum adjutorem nostrum cum Psalmista collaudemus: Dominus adjutor et protector meus, et in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. In Sadoc, ut justi appareamus ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela, ut cum justis mereamur audire vocem dicentis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. In Joachim, ut fratres Jesu Christi mereamur appellari, non per cognationem carnis, sed per unctionem Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, ut facientes voluntatem ipsius sobrie et juste et pie vivendo in hoc saeculo, ad Patrem suum, et Patrem nostrum, ad Deum suum, et Deum nostrum ascendere possimus in futuro. In Eliud, ut nullum habeamus Deum, nisi Dominum Jesum Christum, cui omne genu flectitur, et omnis lingua confitetur, et ut ipsi soli sacrificium laudis immolemus, et vota nostra reddamus, ipsumque solum adoremus, quem oportet adorari in spiritu et veritate. In Eleazar, ut nullum quaeramus adjutorem, nisi Dominum Jesum Christum, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, et ut quodcunque facimus in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini faciamus, dicentes cum Propheta: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. In Nathan, ut donum supernae gratiae, spiritum, scilicet, sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, spiritumque timoris Domini retinentes, discretionem habeamus inter bonum et malum, quae est mater omnium virtutum. In Jacob, ut supplantemus a nobis zizania vitiorum, et plantemus in nobis aromata virtutum, ut sicut cinnamomum et balsamum aromatizans, et quasi myrrha electa odorem demus, et plantati in domo Domini, floreamus in aeternum ante Deum. In Joseph, ut de die in diem, virtuti virtutem, sanctificationi sanctificationem apponentes, merito et numero augeamur, et in eo crescamus in salutem, et ut per scalam in coelum erectam quotidie de gradu ad gradum ascendamus, donec spiritualiter formetur Christus in nobis. In sancta et perpetua virgine Maria, quae stella maris vel illuminatrix interpretatur, ut illuminatores mundi, id est, doctores sanctae Ecclesiae simus, et in cordibus credentium lumen fidei et amorem Christi per doctrinam veritatis et exempla sanctitatis oriri faciamus, et Deo habitaculum praeparemus. In Jesu Domino nostro, ut salvatores animarum nostrarum esse valeamus, manifeste declaratur. Quisquis enim in fide, spe et charitate, vigiliis, jejuniis et orationibus, castitate, sobrietate, eleemosynarum largitione, dilectioneque Dei et proximi, usque in finem perseveraverit, et converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum. In Christo autem, ut ita Christiani simus, quatenus sicut ille ambulavit, et nos ambulemus; et sicut ille pro nobis animam suam posuit, ita et nos pro fratribus nostris animas deponamus; et sicut ipse horum nominum interpretationes in se naturaliter gerebat, ita et nos in omni activa et contemplativa vita spiritaliter, ut dictum est, recolamus. Ad hoc enim Christus passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus, et abnegemus nosmetipsos, et tollamus crucem nostram, et sequamur eum, perducentem nos ad gloriam sempiternam, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam praeparavit Deus diligentibus se. Ipsi honor, laus et imperium per infinita saecula saeculorum. Amen.
105.1
HOMILIA LVI. IN VIGILIIS DIVI MATTHAEI APOSTOLI.
105.1
LUC. V. MATTH. IX. MARC. II. In illo tempore, vidit Jesus publicanum, nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi, Sequere me, etc.
105.2
Idem Levi qui Matthaeus est, sed Lucas Marcusque propter verecundiam et honorem evangelistae, noluerunt nomen ponere vulgatum. Ipse autem Matthaeus juxta illud quod scriptum est: Justus accusator sui est, in primordio sermonis Matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus nullum debere conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in Apostolum, de teloniario in Evangelistam sit repente mutatus.
105.3
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. Intelligens Matthaeus quid sit veraciter Dominum sequi, relictis omnibus, sequitur. Sequi enim, imitari est. Ideoque ut pauperem Christum, non tam gressu quam affectu confortari[ Leg. consectari] potuisset, reliquit propria, qui rapere solebat aliena, perfectaque nobis abrenuntiationis saeculi formam tribuens, non solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit, quod evenire poterat a principibus saeculi, quia vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquerit. Tanta enim cupiditate sequendi Dominum ductus est, ut in nullo prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibimet reservaverit, propter quod justa mercede, dum humana sedulus negotia deserit, dominicorum fidelis dispensator meruit esse talentorum.
105.4
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua. Qui domicilio Christum interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in ejus qui crediderit recumbit affectum. Et hoc est bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur.
105.5
Et erat turba multa publicanorum, et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. Viderunt publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.
105.6
Et murmurabant Pharisaei et Scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Convivantibus cum Domino publicanis, Pharisaei murmurantes de jejunio gloriantur. Ubi primo legis et gratiae quanta sit distantia declaratur, quia qui legem sequuntur, jejunae mentis famem patiantur aeternam; qui vero verbum in interioribus animae receperunt alimenti coelestis, et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possint. Deinde retributionis futurae species praefiguratur, quando epulantibus cum Christo electis, perfidia superborum jejuna torquebitur, quibus dicitur: Meretrices et publicani praecedent vos in regnum Dei. Quod sit per Matthaei electionem fides gentium, quae prius mundi lucris inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiuntur, exprimitur, profecto supercilium Pharisaeorum, Judaeorum invidiam, qua degentium salute torquentur, insinuat.
105.7
Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Suggillat Scribas et Pharisaeos, qui justos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum namque medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus. Sanos autem et justos appellat eos qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti, qui ex lege praesumentes Evangelii gratiam non quaerunt. Porro male habentes, et peccatores vocat eos, qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem justificari posse videntes, Christi se gratiae poenitendo submittunt. Ubi simul ostenditur quod non in pristinis vitiis permanentes, ut Scribae et Pharisaei murmurabant, sed poenitentiam agentes Publicani venerint ad Jesum; et ipse quoque Jesus convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spiritales invitatoribus suis praeberet cibos, adire dignatus sit. Denique cum frequenter pergere ad convivium describatur, nihil refertur aliud nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, et ut humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae ejus in poenitentium conversione, monstretur.
106.1
HOMILIA LVII. IN DIE ASSUMPTIONIS MARIAE.
106.1
LUC. X. In illo tempore, intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine, excepit eum in domum suam, etc.
106.2
Duae istae Domino dilectae sorores duas vitas spiritales, quibus in praesenti sancta exercetur Ecclesia, demonstrant. Martha quidem actualem, qua proximo in charitate sociamur, Maria vero contemplativam, qua in Dei amore suspiramus. Activa enim vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant, dispensare, et commissis nobis, qualiter subsistere valeant, praevidere. Contemplativa vero vita est, charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere, ut nil jam agere libeat, sed, calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat, ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere, illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei corruptione gaudere.
106.3
Quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Haec utrique vitae congruere, nemo qui dubitet. Et contemp1ativae quidem uniformis perfectio est, exutam mentem in cunctis habere terrenis, eamque quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo. Activae vero, quam frequens sit ministerium, gentium Magister edocet, qui celeberrimis Epistolarum dictis suos pro Christo terra marique labores, sua pericula commemorat. In quibus etiam visiones et revelationes Domini commendans, non minus se in speculativa virtute, quod perpaucis est imitabile, consummatum fuisse significat. Unde dicit: Sive enim mentem excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.
106.4
Quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut adjuvet me. Et illorum persona loquitur, qui, adhuc divinae contemplatione ignari, solum quod didicere fraternae dilectionis opus Deo placitum ducunt, ideoque cunctos qui Christo devoti esse velint huic mancipandos autumant. Et bene Martha stetisse, Maria secus pedes Domini sedisse describitur, quia vita activa laborioso desudat in certamine, contemplativa vero, pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete perfruitur.
106.5
Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha sollicita es et turbaris circa plurima. Porro unum est necessarium. Et beatus David solum hoc necessarium homini esse definiens, Deo jugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, et visitem templum sanctum ejus. Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur.
106.6
Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur. Neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae indicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima, subinfertur cum dicitur: Quae non auferetur ab ea. Activa etenim vita cum corpore deficit. Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa; contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur. Quia amoris ignis qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore amplius ignescit. Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur.
107.1
HOMILIA LVIII. IN COMMEMORATIONE DIVINAE VIRGINIS MARIAE, DE EVANGELIO: « EXTOLLENS VOCEM QUAEDAM MULIER. »
107.1
LUC. XI. Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti, etc.
107.2
Magnae devotionis et fidei haec mulier ostenditur, quae Scribis et Pharisaeis Dominum tentantibus et blasphemantibus, tanta ejus incarnationem prae omnibus sinceritate cognoscit, tanta fiducia confitetur, ut et praesentium procerum calumniam, et futurorum confundat haereticorum perfidiam. Nam sicut tunc Judaei sancti Spiritus opera blasphemando verum consubstantialemque Patri Dei Filium negabant, sic haeretici postea negando Mariam semper virginem, sancti Spiritus operante virtute nascituro ex humanis membris unigenito Deo carnis suae materiam ministrasse, verum consubstantialemque matri filium hominis fateri non debere dixerunt. Sed si caro Verbi Dei secundum carnem nascentis a carne Virginis matris pronuntiatur extranea, sine causa venter qui eam portasset, ubera quae lactassent, beatificantur. Qua enim consequentia ejus lacte credatur nutritus, cujus semine negatur esse conceptus? Cum ex unius ejusdemque fontis origine secundum physicos uterque liquor emanare probetur. Nisi forte putanda est virgo sementivam suae carnis materiam nutriendo in carne Dei Filio suggerere potuisse, incarnando autem quasi majori et inusitato miraculo minime potuisse. Sed huic opinioni obstat Apostolus dicens: Quia misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Neque enim audiendi sunt, qui legendum putant, natum ex muliere, factum sub lege, sed factum ex muliere, quia conceptus in utero virginali, carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna traxit ex carne. Alioquin nec vere Filius hominis diceretur, qui originem non haberet ex homine. Et nos igitur his contra Eutychen dictis extollamus vocem cum Ecclesia catholica, cujus haec mulier typum gessit, extollamus et mentem de medio turbarum, dicamusque Salvatori: Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti. Vere enim beata parens, quae, sicut quidam ait( Sedulius) enixa est puerpera regem. Qui coelum terramque tenet per saecula, cujus Numen, et aeterno complectens omnia gyro, Imperium sine fine manet; quae ventre beato Gaudia matris habens cum virginitatis honore, Nec primam similem visa est, nec habere sequentem.
107.3
At ille dixit: Quinimo, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Pulchre Salvator attestationi mulieris annuit, non eam tantummodo, quae Verbum Dei corporaliter generare meruerat, sed et omnes qui idem Verbum spiritaliter auditu fidei concipere, et boni operis custodia vel in suo, vel in proximorum corde parere, et quasi alere studuerint, asseverans esse beatos. Quia et eadem Dei genitrix et inde quidem beata, quia Verbi incarnandi ministra est facta temporalis; sed inde multo beatior, quia ejusdem semper amandi custos manebat aeterna. Qua sententia sapientes Judaeorum clam percutit, qui Verbum Dei non audire et custodire, sed negare et blasphemare quaerebant. Unde et recte dicitur: Beati qui audiunt Verbum Dei, et custodiunt illud; quia non auditores legis, juxta Jacobi apostoli sententiam, justificabuntur apud Deum, sed factores legis. de quo et psalmista ait: Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitias in omni tempore; quia illis merces in gloria retribuetur sempiterna; ubi contemplantes faciem Dei, laudes ei in perpetuum cantabunt; qui in Trinitate et unitate perfecta regnat et permanet Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
108
HOMILIA LIX. DE SANCTA MARIA VIRGINE.
108
Hodie, fratres charissimi, celebramus festivitatem sanctae Mariae, Dei Genitricis quae hodie translata est in coelum de mundo, ut pro nobis oret Filium, quia mundus deletus esset, nisi per preces sanctae Mariae sustineatur. Quia legimus, postquam coelos ascendit ipsa, assidue stat coram Deo, orationem pro peccatis nostris effundens, et justos retinet ne cadant, peccatores confortat ne pereant; diligit virgines, si in vera virginitate consistant; custodit viduas, si permaneant in vera viduitate. Legimus quid fecit erga clericum quemdam, qui fuit Romae de nobili genere ortus: pater et mater, frater et soror occiderant, solus superstes, multos habebat honores, multas possessiones, capellamque vicinam domui suae in honore Beatae Mariae consecratam, in qua quotidie omnes horas sanctae Mariae decantabat. Parentes autem ejus coeperunt eum omnes stringere, ut duceret uxorem, sed noluit per longum tempus, et cum consisterent stringendo, voluntati eorum concessit. Desponsaverunt autem ei conjugem de melioribus Romae. Factum est cum dies nuptiarum esset constitutus, venerunt parentes ejus cum honore, et celebrabant nuptias cum laetitia, sicut usus est. Illi vero ascendentes equos, recordatus est clericus quod beata Maria nunquam dereliquerat eum, ascendit et ipse cum aliis, ut cum honore adduceret uxorem; cum rediisset, cantabant cymbalis et citharis, et caeteris instrumentis. Et clericus recordans quod adhuc non cantaverat nonam de sancta Maria, ait militibus: Praeparate mensas, et ea quae praeparanda sunt secundum ordinem nuptiarum, et ego vadam ad ecclesiam cantare nonam de sancta Maria, et postea revertar ad vos. At illi coeperunt tristari dicentes: Sic faciunt alii qui conjugem ducunt, vadunt cantare matutinas? Postquam ille aperuit ostium ecclesiae, vidit eam plenam lumine et ardore et beatam Mariam sedentem ante altare. Et terrore percussus cecidit in terram quasi mortuus; ipsa autem veniens, tenuit manum ejus, et ait: Noli timere, ego sum amica tua, quam semper dilexisti et in mente habuisti, nunc autem me dereliquisti et aliam accepisti, quare hoc fecisti? Nonne sum amica tua? Nonne sum satis pulchra? An quaeris aliam, quae habet majorem pulchritudinem quam ego? Et ille nimis timens, respondit: Quae es, Domina mea, non te cognosco, sed te video pulchram et tam honestam, ut non habeatur talis in coelo, nam odor a te progrediens replet me, quod me credo esse in paradiso. Respondit Maria: Ego sum beata Maria, mater Christi, tu vero mihi hactenus servisti; sed cur, me derelicta, aliam desponsasti? Noli me derelinquere propter mulierem mortalem et parvo tempore durabilem. Hoc dicto evanuit ab oculis ejus. Ipse vero postquam nonam dixit, rediit ad palatium in quo milites eum exspectabant, et constringebant eum dicere, quare tantam moram fecisset; quibus ille ait: Quicunque de parentibus meis meam ducat uxorem, quia amplius non habeo aliam, nisi beatam Mariam, cui die ac nocte servire desidero. Sponsa haec audiens, tristis et dolens ad domum patris rediit. Clericus vero accessit ad beatum Zephirum papam, qui eo tempore erat, quaerens consilium, quid facere deberet; qui praecepit ei ut omnia quae haberet donaret ecclesiae in qua visionem viderat, et fieret ibi monachus, et serviret ibi Deo et beatae Mariae omnibus diebus vitae suae, quae eum de laqueo diaboli liberavit. Nunc autem, fratres, serviamus semper tali reginae, quae non derelinquit sperantes in se. Cum diligat orationes sanctorum, et exaudiat, multo magis matrem suam exaudit pro peccatoribus exorantem; et ipse in cruce expansus commendavit eam beato Joanni evangelistae, ut eam custodiret die ac nocte, quamdiu esset in hoc saeculo. Et beatus Joannes implevit quod sibi commendatum fuit. Cum appropinquassent dies et tempus, in quo Dominus eam voluit de hoc saeculo tollere, ut semper vicina ante faciem suam oraret pro peccatoribus, vocavit eam dicens: Veni ad me, dilecta mea, sponsa mea, mater mea, tempus est ut exaltem te super omnes angelos et archangelos, et caeteras virtutes, quae sunt in coelo, et sis in conspectu meo semper: die dominica portabo te in coelum. At illa venit statim, nuntians Joanni, quae ei Dominus dixerat. Tunc beatus Joannes ait: Oremus pariter ut Dominus noster, Filius tuus, transmittat nobis omnes apostolos, ut serviant tibi. Illis vero orantibus, omnes apostoli in qualicunque loco orabant, rapti et adducti fuerunt ante ostium, ubi erat beata Maria, et steterunt cum ea usque quo Filius ejus assumpsit eam in coelum, ubi nunc stat in conspectu ejus, non cessans pro peccatoribus exorare. Toto igitur affectu confugiamus ad eam venire, ut per suas orationes ducat nos ad illa gaudia ubi ipsa manet cum Filio sine fine.
109.1
HOMILIA LX. IN NATALI DIVI BARTHOLOMAEI APOSTOLI.
109.1
LUC. XXII. In illo tempore, facta est contentio inter discipulos Jesu, quis eorum videretur esse major, etc.
109.2
Sicut bonis esse moris solet, in Scripturis semper exempla Patrum praecedentium, quibus ad meliora proficiant, quibus agnitis de suis actibus humilientur, inquirere, sic e contrario reprobi, si quid forte in electis reprehensibile reperiunt, quasi suas ex eo nequitias obtecturi, aut pro justo defensuri, libentissime solent amplecti. Ideoque multo ardentius legunt quod facta est contentio inter discipulos Christi quis eorum videretur esse major, quam quod multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Multo recolunt tenacius quod facta est dissensio inter Barnabam et Paulum, ita ut discederent ab invicem, quam[ Supple quod] idem Paulus ait: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? nonne homines estis? quasi nobis infirmitas sanctorum imitanda proponatur, et non illud potius quia convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, hoc maxime in loco, ubi et ipsa contentionis eorum causa est nobis incognita. Neque enim credibile est quia juxta hoc quod alibi praecipitur: Contendite intrare per angustam portam, honore se invicem praeveniendo certarint. Verum qualibet ex causa contenderint, nos potius non carnales adhuc discipuli quid gesserint, sed spiritalis Magister quid jusserit, videamus.
109.3
Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic; sed qui major est in vobis fiat sicut junior, et qui praecessor est, sicut ministrator. Certantibus de prioratu discipulis, pius Magister eos non initae contentionis arguit, sed formam quam sequantur humilitatis modesta ratione describit. In qua tamen forma obtinenda majores et praecessores, id est doctores Ecclesiae, non minima discretione opus habent, ne, videlicet, regum gentium instar, dominari subjectis, seque ab eis gaudeant supervacuis laudibus attolli, sed, ad exemplum Regis aeterni, quasi juniores eis quibus regendis praesunt efficiantur ac ministri. Quia nimirum necesse est ut sic bene agentibus per humilitatem sint socii, quatenus contra delinquentium vitia per zelum justitiae sint erecti, ut et bonis in nullo se praeferant, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscant. Ne enim praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur, recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Hinc etiam Petrus ait: Non dominantes in clero, sed forma facti gregi. Et tamen nonnunquam gravius delinquitur, si inter perversos plus aequalitas quam disciplina custodiatur. Quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit. Unde necesse est, ut rectorem subditis et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina. Atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.